| De bubus domandis | |
| Talis notae uitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, con- | 6.2.1.1 |
| suescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in | |
| domitura labor eorum et minus sit periculi. uerum neque | |
| ante tertium nec post quintum annum iuuencos domari pla- | |
| cet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura. | 5 |
| eos autem, qui de grege feri conprehenduntur, sic subigi | |
| conuenit. primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, | 2.1 |
| ubi domitor facile uersari et unde egredi sine periculo possit. | |
| ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut uia | |
| late patens, ut cum producentur iuuenci, liberum habeant ex- | |
| cursum, ne pauidi aut arboribus aut obiacenti cuilibet rei se | 5 |
| inplicent noxamque capiant. in stabulo sint ampla praesepia | 3.1 |
| superque transuersi asseres in modum iugorum a terra septem | |
| pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuuenci. | |
| diem deinde, quo domituram auspiceris, bonum a tempestati- | |
| bus et a religionibus matutinum eligito cannabinisque funibus | 5 |
| cornua iuuencorum ligato. sed laquei, quibus capulantur, | 4.1 |
| lanatis pellibus inuoluti sint, ne tenerae frontes sub cornua | |
| laedantur. cum deinde buculos conprehenderis, perducito | |
| stabulum et ad stipites religato, ita ut exiguum laxamenti | |
| habeant distentque inter se aliquanto spatio, ne in conlucta- | 5 |
| tione alter alteri noceat. si nimis asperi erunt, patere unum | |
| diem noctemque desaeuiant; simul atque iras contuderint, | |
| mane producantur, ita ut et a tergo conplures, qui secuntur, | |
| retinaculis eos contineant et unus cum claua salignea proce- | |
| dens modicis ictibus subinde inpetus eorum coerceat. | 10 |
| Sin autem placidi et quieti boues erunt, uel eodem die, quo | 5.1 |
| adligaueris, ante uesperum licebit producere et docere per | |
| mille passus conposite ac sine pauore ambulare; cum domum | |
| reduxeris, arte ad stipites religato, ita ne capite moueri possint, | |
| tum demum ad alligatos boues neque a posteriore parte neque | 5 |
| a latere, sed aduersus placide et cum quadam uocis adulatione | |
| uenito, ut adcedentem consuescant aspicere, deinde nares per- | |
| fricato, ut hominem discant odorari. mox etiam conuenit | 6.1 |
| tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores | |
| bubulco fiant, uteris quoque et sub femina manum subicere, | |
| et ne ad eius modi tactum post modum pauescant et ut ricini, | |
| qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur; idque cum | 5 |
| fit, a latere domitor stare debet, ne calce contingi possit. post | 7.1 |
| haec diductis malis educito linguam totumque os et palatum | |
| sale defricato libralesque offas praesulsae adipis in gulam di- | |
| mittito ac uini singulos sextarios per cornum faucibus infun- | |
| dito. nam per haec blandimenta triduo fere mansuescunt iu- | 5 |
| gumque quarto die accipiunt, cui ramus inligatus temonis uice | |
| traicitur; interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore | |
| nisu laboris exploretur patientia. post eius modi experimenta | 8.1 |
| uacuo plostro subiungendi et paulatim longius cum oneribus | |
| producendi sunt. sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, | |
| sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformi- | |
| dent neue adhuc tenera colla dura proscissione terrae con- | 5 |
| tundant. quem ad modum autem bubulcus in arando bouem | |
| instituat, primo praecepi uolumine. curandum, ne in domi- | |
| tura bos calce aut cornu quemquam contingat, nam nisi haec | |
| cauentur, numquam eius modi uitia quamuis subacta eximi | |
| poterunt. | 10 |
| Verum ista sic agenda praecipimus, si ueteranum pecus | 9.1 |
| non aderit; alioqui expeditior tutiorque ratio domandi est, | |
| quam nos in nostris agris sequimur. nam ubi plaustro aut | |
| aratro iuuencum consuescimus, ex domitis bubus ualentissi- | |
| mum eundemque placidissimum cum indomito iungimus; is | 5 |
| et procurrentem retrahit et cunctantem producit. si uero non | 10.1 |
| pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, per hanc machina- | |
| tionem consequemur, ut etiam contumaces boues grauissima | |
| opera non recusent. nam ubi piger iuuencus medius inter duos | |
| ueteranos iungitur aratroque iniecto terra molli cogitur, | 5 |
| nulla est imperium respuendi facultas; siue enim efferatus pro- | |
| silit, duorum arbitrio inhibetur, seu consistit, duobus gradien- | |
| tibus etiam inuitus obsequitur, seu conatur decumbere, a | |
| ualentioribus subleuatus trahitur, propter quae undique ne- | |
| cessitate contumaciam deponit et ad patientiam laboris pau- | 10 |
| cissimis uerberibus perducitur. | |
| Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui de- | 11.1 |
| cumbit in sulco; eum non saeuitia, sed ratione censeo emen- | |
| dandum. nam qui stimulis aut ignibus aliisque tormentis id | |
| uitium eximi melius iudicant, uerae rationis ignari sunt, quo- | |
| niam peruicax contumacia plerumque saeuientem fatigat; | 5 |
| propter quod utilius est citra corporis uexationem fame potius | |
| et siti cubitorem bouem emendare, nam eum uehementius | |
| adficiunt naturalia desideria quam plagae. itaque si bos de- | 12.1 |
| cubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis obligari, ne aut | |
| insistere aut progredi et per hoc pasci possit; quo facto inedia | |
| et siti conpulsus deponit ignauiam. quae tamen rarissima est | |
| in pecore uernaculo, longeque omnis bos indigena melior est | 5 |
| quam peregrinus; nam neque aquae nec pabuli nec caeli mu- | |
| tatione temptatur neque infestatur conditione regionis sicut | |
| ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera | |
| perductus est uel ex montanis in campestria. itaque etiam, | 13.1 |
| cum cogimur ex longinquo boues arcessere, curandum est, ut | |
| in similia patriis locis traducantur. item custodiendum, ne in | |
| corporatione uel statura uel uiribus inpar cum ualentiore iun- | |
| gatur; nam utraque res inferiori celeriter adfert exitium. | 5 |
| Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt propi- | 14.1 |
| ores placidis quam concitatis, sed non inertes, qui sunt ueren- | |
| tes plagarum et adclamationum, sed fiducia uirium nec auditu | |
| nec uisu pauidi nec ad ingredienda flumina aut pontis formi- | |
| dolosi, multi cibi edaces, uerum in eo conficiendo lenti. nam | 5 |
| hi melius concoquunt ideoque robora corporum citra maciem | |
| conseruant, qui ex commodo quam qui festinanter mandant. | |
| sed tam uitium est bubulci pinguem quam exilem bouem red- | 15.1 |
| dere; habilis enim et modica corporatura pecoris operarii | |
| debet esse neruisque et musculis robusta, non adipibus obesa, | |
| ut nec sui tergoris mole nec labore operis degrauetur. quo- | |
| niam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tra- | 5 |
| didimus, tutelam eorum praecipiemus. |