| De cura et cibariis eorum | |
| Boues calore sub dio, frigoribus intra tectum manere | 6.3.1.1 |
| oportet. itaque hibernae stabulationi eorum praeparanda | |
| sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta subla- | |
| tae messis praecisa in aceruum extrui debent. horum desec- | |
| tio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arua sentibus, | 5 |
| qui aestiuo tempore per Caniculae ortum recisi plerumque | |
| radicitus intereunt, et stramenta pecori subiecta plurimum | |
| stercoris efficiunt. | |
| Haec cum ita curauerimus, tum et omne genus pabuli | |
| praeparabimus dabimusque operam, ne penuria cibi macie- | 10 |
| scat pecus. boues autem recte pascendi non una ratio est. | 2.1 |
| nam si ubertas regionis uiride pabulum subministrat, nemo | |
| dubitat, quin id genus cibi ceteris praeponendum sit; quod | |
| tamen nisi riguis aut roscidis locis non contingit. itaque in | |
| his ipsis uel maximum commodum est, quod sufficit una opera | 5 |
| duobus iugis, quae eodem die alterna temporum uice uel arant | |
| uel pascuntur. siccioribus agris ad praesepia boues alendi | 3.1 |
| sunt, quibus pro conditione regionum cibi praebentur, eosque | |
| nemo dubitat quin optimi sint uicia in fascem ligata et cicer- | |
| cula itemque pratense faenum. minus commode tuemur ar- | |
| menta paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae prae- | 5 |
| sidio sunt. eae probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, | |
| mox etiam ex tritico, sed iumentis iusta operum reddentibus | |
| hordeum praeter has praebetur. | |
| Bubus autem pro temporibus anni pabula dispensantur. | 4.1 |
| Ianuario mense singulis fresi et aqua macerati erui quaternos | |
| sextarios mixtos paleis dare conuenit uel lupini macerati modi- | |
| os uel cicerculae maceratae semodios et super haec adfatim | |
| paleas. licet etiam, si leguminum inopia est, eluta et siccata | 5 |
| uinacia, quae de lora eximuntur, cum paleis miscere, nec du- | 5.1 |
| bium quin ea longe melius cum suis folliculis, ante quam eluan- | |
| tur, praeberi possint, nam et cibi et uini uires habent nitidum- | |
| que et hilare et corpulentum pecus faciunt. si grano abstine- | |
| mus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum uiginti | 5 |
| sufficit uel foeni pondo triginta uel sine modo uiridis laurea | |
| iligneaque frondes, et his, si regionis uis permittit, glans adi- | |
| citur, quae nisi ad satietatem datur, scabiem parit. potest | |
| etiam, si prouentus uilitatem facit, semodius fabae fresae prae- | |
| beri. mense Februario plerumque eadem sunt cibaria, Martio | 6.1 |
| et Aprili debet ad foeni pondus adici, qua terra proscinditur; | |
| sat erit autem pondo quadragena singulis dari. ab Idibus | |
| tamen mensis Aprilis usque in Idus Iunias uiride pabulum | |
| recte secatur; potest etiam in Kalendas Iulias frigidioribus locis | 5 |
| idem praestari. a quo tempore in Kalendas Nouembris tota | |
| aestate et deinde autumno satientur fronde, quae tamen non | |
| ante est utilis, quam cum maturuit uel imbribus uel adsiduis | |
| roribus, probaturque maxime ulmea, post fraxinea et ab hoc | |
| populnea; ultimae sunt ilignea et quernea et laurea, sed eae | 7.1 |
| post aestatem necessariae deficientibus ceteris. possunt etiam | |
| folia ficulnea probe dari, si sit ea copia aut stringere arbores | |
| expediat; ilignea tamen uel melior est quernea, sed eius gene- | |
| ris, quod spinas non habet, nam id quidem ut iuniperus respui- | 5 |
| tur a pecore propter aculeos. Nouembri mense ac Decembri | 8.1 |
| per sementem quantum adpetit bos, tantum praebendum est, | |
| plerumque tamen sufficiunt singulis modi glandis et paleae ad | |
| satietatem datae uel lupini macerati modi uel erui aqua con- | |
| sparsi sextarii septem permixti paleis uel cicerculae similiter | 5 |
| consparsae sextarii duodecim mixti paleis uel singulis modi | |
| uinaceorum, si his, ut supra dixi, large paleae adiciantur, uel, | |
| si nil horum est, per se foeni pondo quadraginta. |