| Medicinae mularum | |
| Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus | 6.38.1.1 |
| edocui; propria tamen quaedam uitia mularum non omittam, | |
| quorum remedia subscripsi. equienti mulae cruda brassica | |
| datur, suspiriosae sanguis detrahitur et cum sextario uini | |
| atque olei turis semuncia marrubii sucus instar heminae mix- | 5 |
| tus infunditur. suffraginosae hordeacia farina inponitur, mox | 2.1 |
| suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, uel gari optimi | |
| sextarius cum libra olei per narem sinistram dimittitur ad- | |
| misceturque huic medicamini trium uel quattuor ouorum | |
| albus liquor separatis uitellis. flemina secari et interdum inuri | 3.1 |
| solent. sanguis demissus in pedes ita ut in equis emittitur, uel | |
| si est herba, quam ueratrum uocant rustici, pro pabulo cedit. | |
| est et ὑοσκύαμος, cuius semen detritum et cum uino datum | |
| praedicto uitio medetur. | 5 |
| Macies et languor submouetur saepius data potione, quae | |
| recipit semunciam sulpuris ouumque crudum et murrae | |
| pondus denarii. haec trita uino admiscentur atque ita | |
| faucibus infunduntur. sed et tussi dolorique uentris eadem | 4.1 |
| ista aeque medentur. ad maciem nulla res tantum quan- | |
| tum Medica potest. ea herba uiridis celerius nec tarde | |
| tamen arida faeni uice saginat iumenta, uerum modice danda, | |
| ne nimio sanguine stranguletur pecus. lassae et aestuanti | 5 |
| mulae adeps in fauces demittitur uinumque in os suffunditur. | |
| cetera exequemur in mulis, sicut prioribus huius uoluminis | |
| partibus tradidimus, quae curam boum equorumque continent. |