| De mulis | |
| In educando genere mularum antiquissimum est diligenter | 6.36.1.1 |
| exquirere atque explorare parentem futurae prolis, feminam | |
| et marem, quorum alter si non est idoneus, labat etiam quod | |
| ex duobus fingitur. equam conuenit quadrimam usque in | 2.1 |
| annos decem amplissimae atque pulcherrimae formae, mem- | |
| bris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem | |
| utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac | |
| perferat et ad fetum non solum corporis bona, sed ingenii | 5 |
| conferat. nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animen- | |
| tur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt | |
| atque peracto anno mense tertio decimo uix eduntur, natisque | |
| inhaeret plus socordiae paternae quam uigoris materni. uerum | 3.1 |
| tamen equae dictos ut in usus minore cura reperiuntur, maior | |
| est labor eligendi maris, quoniam saepe iudicium probantis | |
| frustratur experimentum. multi admissarii specie tenus | |
| mirabiles pessimam subolem forma uel sexu progenerant—nam | 5 |
| siue parui corporis feminas fingunt siue etiam speciosi plures | |
| mares quam feminas, reditum patris familiae minuunt—at | |
| quidam contempti ab aspectu pretiosissimorum seminum | |
| feraces sunt. non numquam aliquis generositatem suam natis | |
| exhibet, sed hebes in uoluptate rarissime sollicitatur ad uene- | 10 |
| rem. huius sensum magistri lacessunt subadmota generis | 4.1 |
| eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit | |
| natura, itaque obiectu asinae cum superiectum eblanditi | |
| sunt, uelut incensum et occaecatum cupidine, subtracta quam | |
| petierat, fastiditae inponunt equae. | 5 |
| Est et alterum genus admissarii furentis in libidinem, | 37.1.1 |
| quod nisi astu inhibetur, adfert gregi perniciem. nam et saepe | |
| uinculis adruptis grauidas inquietat et, cum admittitur, ceruici- | |
| bus dorsisque feminarum inprimit morsus. quod ne faciat, | |
| paulisper ad molam iunctus amoris saeuitiam labore temperat | 5 |
| et sic ueneri modestior adhibetur. nec tamen aliter admitten- | 2.1 |
| dus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert | |
| naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione | |
| concuti atque excitari uegetioremque factum marem feminae | |
| iniungi, ut tacita quadam ui semina ipsa principiis agilioribus | 5 |
| figurentur. | |
| Mula autem non solum ex equa et asino, sed et asina | 3.1 |
| et equo itemque onagro et equa generatur. quidam uero non | |
| dissimulandi auctores ut Marcus Varro et ante eum Diony- | |
| sius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae | |
| adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis | 5 |
| partus earum, quam sunt nobis equarum. neque tamen ullum | 4.1 |
| est in hoc pecore aut animo aut forma praestantius quam | |
| quod seminauit asinus, quamuis possit huic aliquatenus | |
| conparari quod progenerat onager, nisi et indomitum et | |
| seruitio contumax siluestris mores strigosumque patris prae- | 5 |
| fert habitum. itaque eius modi admissarius nepotibus magis | |
| quam filiis utilior est. nam ubi asina et onagro natus admittitur | |
| equae, per gradus infracta feritate quicquid ex eo prouenit | |
| paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque | |
| auitam refert. qui ex equo et asina concepti generantur, quam- | 5.1 |
| uis a patre nomen traxerint, quod hinni uocantur, matri per | |
| omnia magis similes sunt. itaque commodissimum est asinum | |
| destinare mularum generi seminando, cuius ut dixi species | |
| experimento est speciosior. uerum tamen ab aspectu non | 6.1 |
| aliter probari debet quam ut sit amplissimi corporis, ceruice | |
| ualida, robustis ac latis costis, pectore musculuso et uasto, | |
| feminibus lacertosis, cruribus conpactis, coloris nigri uel | |
| macilis. nam murinus cum sit in asino uulgaris, tum etiam | 5 |
| non optume respondet in mula. neque nos uniuersa quadripedis | 7.1 |
| species decipiat, si qualem probamus conspicimus. nam quem | |
| ad modum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae | |
| plerumque in uelleribus agnorum deprehenduntur, ita si | |
| discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, subolem | 5 |
| quoque frequenter facit diuersi coloris, qui et ipse, etiam si | |
| diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen do- | |
| mini spem decipit. nam interdum etiam citra praedicta signa | |
| dissimiles sui mulas fingit, quod accidere non aliter reor quam | |
| ut auitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus. | 10 |
| Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus genitus, | 8.1 |
| oporteat matri statim subtrahi et ignoranti equae subici. ea | |
| optime tenebris fallitur, nam cum obscuro loco partu eius amoto | |
| praedictus pullus subiectus est, quasi ex ea natus alitur. cui de- | |
| inde cum decem diebus insueuit equa, semper postea desideranti | 5 |
| praebet ubera. sic nutritus admissarius equas diligere condiscit. | |
| interdum etiam, quamuis materno lacte sit educatus, potest | |
| a tenero conuersatus equis familiariter earum consuetudinem | |
| adpetere. sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti, | 9.1 |
| atque id ipsum si concedatur, uere fieri conueniet, cum et | |
| desecto uiridi pabulo et largo hordeo firmandus, non num- | |
| quam etiam saliuandus erit. nec tamen temere feminae com- | |
| mittetur, nam nisi prius ea marem cognouit, adsilientem ad- | 5 |
| missarium calcibus proturbat et iniuria depulsum etiam ceteris | |
| equis reddit inimicum. id ne fiat, degener ac uulgaris asellus | |
| admouetur, qui sollicitet obsequia feminae, neque is tamen | |
| inire sinitur, sed si iam est equa ueneris patiens, confestim | |
| abacto uiliore pretioso mari subigitur. locus est ad hos usus | 10.1 |
| exstructus—machinam uocant rustici duos parietes aduerso | |
| cliuolo inaedificatos, qui angusto interuallo sic inter se di- | |
| stant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti auertere | |
| se possit. aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris | 5 |
| munitus, ad quae capistrata in imo cliuo constituitur equa, ut | |
| et prona melius ineuntis semina recipiat et facilem sui tergoris | |
| ascensum ab editiore parte minori quadripedi praebeat. quae | |
| cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno uacua | |
| nutrit. id enim utilius est quam quod quidam faciunt, ut et | 10 |
| fetam nihilo minus admisso equo inpleant. annicula mula | 11.1 |
| recte a matre repellitur et amota montibus aut feris locis | |
| pascitur, ut ungulas duret sitque post modum longis itineribus | |
| habilis. nam clitellis aptior mulus, illa quidem agilior, sed | |
| uterque sexus et uiam recte graditur et terram commode | 5 |
| proscindit, nisi si pretium quadripedis rationem rustici onerat | |
| aut campus graui gleba robora boum deposcit. |