| De medicinis equorum | |
| Si sanis est macies, celerius torrefacto tritico quam hordeo | 6.30.1.1 |
| reficitur, sed et uini potio danda est ac deinde paulatim eius | |
| modi cibi subtrahendi inmixtis hordeo et furfuribus, dum | |
| consuescat faba et puro hordeo ali. nec minus cotidie corpora | |
| pecudum quam hominum defricanda sunt, ac saepe plus pro- | 5 |
| dest pressa manu subegisse terga equi, quam si largissime | |
| cibos praebeas; paleae uero equis stantibus substernendae. | |
| multum autem refert robur corporis ac pedum conseruare, | 2.1 |
| quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praese- | |
| pia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus curaeque | |
| fuerit, ut stabulentur sicco loco, ne umore madescant ungulae, | |
| quod facile euitabimus, si aut stabula roboreis axibus con- | 5 |
| strata aut diligenter subinde emundata fuerit humus et paleae | |
| superiactae. | |
| Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et | 3.1 |
| aestu, non numquam et frigore et cum suo tempore urinam | |
| non fecerint uel si sudant et a concitatione confestim biberint | |
| uel si, cum diu steterint, subito ad cursum exstimulata sunt. | |
| lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum uel adeps | 5 |
| uino mixta infundatur. frigori fomenta adhibentur et calefacto | |
| oleo lumbi rigantur caputque et spina tepenti adipe uel uncto | |
| liniuntur. si urinam non facit, eadem fere remedia sunt. nam | 4.1 |
| oleum inmixtum uino supra ilia et renes infunditur, et si hoc | |
| parum profuit, melle decocto ac sale collyrium tenue inditur | |
| foramini, quo manat urina, uel musca uiua uel turis mica uel e | |
| bitumine collyrium inseritur naturalibus. haec eadem remedia | 5 |
| adhibebuntur, si genitalia deusserint. capitis dolorem indi- | 5.1 |
| cant lacrimae, quae profluunt, auresque flaccidae et tota | |
| ceruix cum capite adgrauata et in terram submissa. tum | |
| rescinditur uena, quae sub oculo est, et os calida fouetur ci- | |
| boque abstinetur primo die, inde postero autem potio ieiuno | 5 |
| tepidae aquae praebetur ac uiride gramen, tum uetus faenum | |
| uel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua | |
| iterum datur paruumque hordei cum uicialibus, ut per exi- | |
| guas portiones cibi ad iusta perducatur. si equo maxillae | 6.1 |
| dolent, calido aceto fouendae et axungia uetere confricandae | |
| sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. si armos | |
| laeserit aut sanguinem demiserit, medio fere in utroque crure | |
| uenae soluantur et turis polline cum eo qui profluit sanguine | 5 |
| inmixto armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus | |
| ipsius iumenti fluentibus uenis admotum fasceis obligetur. | |
| postero quoque die ex isdem locis sanguis detrahatur et eodem | |
| modo curetur hordeoque abstineatur exiguo faeno dato. post | 7.1 |
| triduum deinde usque in diem sextum porri sucus instar trium | |
| cyathorum mixtus cum olei hemina faucibus per cornu in- | |
| fundatur. post sextum diem lente ingredi cogatur et, cum | |
| ambulauerit, in piscinam dimitti eum conueniet, ita ut natet; | 5 |
| sic paulatim firmioribus cibis adhibitis ad iusta perducetur. | |
| at si bilis molesta iumento est, uenter intumescit nec emittit | 8.1 |
| uentos, manus uncta inseritur aluo et obsessi naturales exitus | |
| adaperiuntur, exemptoque stercore postea cunila bubula et | |
| herba pedicularis cum sale tritae decocto melli miscentur | |
| atque ita facta collyria subiciuntur, quae uentrem mouent | 5 |
| bilemque omnem deducunt. quidam murrae tritae quadran- | 9.1 |
| tem cum hemina uini faucibus infundunt et anum liquida pice | |
| oblinunt, alii marina aqua lauant aluum, alii recente muria. | |
| Solent etiam uermes atque lumbrici nocere intestinis, | |
| quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro uolutantur, | 5 |
| si admouent caput utero, si caudam saepius iactant. praesens | 10.1 |
| medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere manum et | |
| fimum eximere, deinde aluom marina aqua uel muria dura | |
| lauare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti fau- | |
| cibus infundere, nam hoc modo praedicta intereunt animalia. | 5 |
| Omni autem inbecillo pecori alte substernendum est, quo | 31.1.1 |
| mollius cubet. recens tussis celeriter sanatur pinsita lente et | |
| ualuulis separata minuteque molita. quae cum ita facta sunt, | |
| sextarius aquae calidae in eandem mensuram lentis miscetur et | |
| faucibus infunditur, similisque medicina triduo adhibetur, ac | 5 |
| uiridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum | |
| pecus. uetus autem tussis discutitur porri suco trium cyatho- | |
| rum cum olei hemina conpluribus diebus faucibus infuso | |
| isdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis. | |
| Inpetigines et quicquid scabiei est aceto et alumine defri- | 2.1 |
| cantur. non numquam, si permanent, paribus ponderibus | |
| mixtis nitro et scisso alumine cum aceto linuntur. papulae | |
| feruentissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur | |
| sanguis. tum ex aequo miscentur radices agrestis hederae | 5 |
| sulpurque et pix liquida cum alumine. eo medicamine prae- | |
| dicta uitia curantur. | |
| Intertrigo bis die subluitur aqua calida, mox decocto ac | 32.1.1 |
| trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. scabies | |
| mortifera huic quadripedi est, nisi celeriter succurritur. quae | |
| si leuis est, inter initia candenti sub sole uel cedro uel oleo | |
| lentisci linitur uel urticae semine et oleo detritis uel unguine | 5 |
| ceti, quod in lacibus sallitus thynnus remittit. praecipue tamen | 2.1 |
| huic noxae salutaris est adeps marini uituli, sed si iam inue- | |
| terauit, uehementioribus opus est remediis, propter quod bi- | |
| tumen et sulpur et ueratrum pici liquidae axungiaeque ueteri | |
| mixta pari pondere incocuntur, atque ea conpositione curan- | 5 |
| tur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina. saepe | 3.1 |
| etiam scalpello usque ad uiuom resecare et amputare scabiem | |
| profuit atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque | |
| oleo, quae et purgant et replent uulnera. quae cum expleta | |
| sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant, maxime proderit | 5 |
| fuligo ex aeno ulceri infricata. | |
| Muscas quoque uulnera infestantis submouebimus pice | 33.1.1 |
| et oleo uel unguine infusis; cetera ulcera erui farina recte | |
| curantur. cicatrices oculorum ieiuna saliua et sale defricatae | |
| extenuantur uel cum fossili sale trita sepiae testa uel semine | |
| agrestis pastinacae pinsito et per linteum super oculos expresso, | 5 |
| omnisque dolor oculorum inunctione suci plantaginis cum melle | 2.1 |
| acapno uel, si id non est, utique thymino celeriter leuatur. | |
| non numquam etiam per nares profluuium sanguinis pericu- | |
| lum adtulit idque repressum est infuso naribus uiridis coriandri | |
| suco. | 5 |
| Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. eius | 34.1.1 |
| remedium est genus seminis, quod git appellatur, cuius duo | |
| cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et uini sextario atque | |
| ita faucibus infunduntur. sed et nausea discutitur, si caput | |
| alii tritum cum uini hemina saepius potandum praebeas. | 5 |
| suppuratio melius ignea lammina quam frigido ferramento | |
| reseratur et expressa postea linamentis curatur. est etiam | 2.1 |
| illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et | |
| deinde morte corripiantur; quod cum accidit, quaternos | |
| sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris | |
| formae sunt, nam si maioris, etiam congios. ea res omnem | 5 |
| pituitam per nares elicit et pecudem expurgat. | |
| Rara quidem sed et haec equarum nota rabies, ut cum in | 35.1.1 |
| aqua imaginem suam uiderint, amore inani capiantur et per | |
| hunc oblitae pabuli tabe cupidinis intereant. eius uerae rabiei | |
| signa sunt, cum per pascua ueluti exstimulatae concursant, | |
| subinde circumspicientes requirere ac desiderare aliquid uiden- | 5 |
| tur. mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas | |
| equae et eam deducas ad aquam. tum demum speculata | 2.1 |
| deformitatem suam pristinae imaginis abolet memoriam. haec | |
| de uniuerso equarum genere satis dicta sunt, illa proprie | |
| praecipienda sunt is, quibus mularum greges curae est sub- | |
| mittere. | 5 |