| De equis | |
| Quibus cordi est educatio generis equini, maxime conuenit | 6.27.1.1 |
| prouidere actorem industrium et pabuli copiam, quae utraque | |
| uel mediocria possunt aliis pecoribus adhiberi. summam se- | |
| dulitatem et largam satietatem desiderat equitium, quod ip- | |
| sum tripartito diuiditur. est enim generosa materies, quae | 5 |
| circo sacrisque certaminibus equos praebet, est mularis, quae | |
| pretio fetus sui comparatur generoso, est et uulgaris, quae | |
| mediocres feminas maresque progenerat. ut quaeque est | |
| praestantior, ita ubere campo pascitur. gregibus autem spa- | 2.1 |
| tiosa et palustria nec montana pascua eligenda sunt, rigua nec | |
| umquam siccanea, uacua magis quam stirpibus inpedita, fre- | |
| quenter mollibus potius quam proceris herbis abundantia. | |
| uulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, | 3.1 |
| nec admissurae certa tempora seruantur. generosis circa uer- | |
| num aequinoctium mares iniungentur, ut eodem tempore, quo | |
| conceperint, iam laetis et herbidis campis post annum paruo | |
| cum labore fetum educent, nam mense duodecimo partum | 5 |
| edunt. maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, | |
| ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat | |
| potestas, quoniam id praecipue armentum, si prohibeas, libidi- | |
| nis exstimulatur furiis, unde etiam ueneno inditum est nomen | |
| ἱππομανές, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem | 10 |
| accendit. nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent | 4.1 |
| ardore coeundi feminae, ut etiam si marem non habeant, adsi- | |
| dua et nimia cupiditate figurando sibi ipsae uenerem cohorta- | |
| lium more auium uento concipiant. neque enim poeta licen- | |
| tius dicit: | 5 |
| scilicet ante omnis furor est insignis | 5.1 |
| equarum. | |
| illas ducit amor trans Gargara trans- | |
| que sonantem | |
| Ascanium, superant montis et flumina | 5 |
| tranant, | |
| continuoque auidis ubi subdita flam- | 6.1 |
| ma medullis, | |
| uere magis, quia uere calor redit ossi- | |
| bus, illae | |
| ore omnes uersae ad Zephirum stant | 5 |
| rupibus altis | |
| exceptantque leuis auras et saepe sine | |
| ullis | |
| coniugiis uento grauidae—mirabile | |
| dictu . . . , | 10 |
| cum sit notissimum etiam sacro monte Hispaniae, qui pro- | 7.1 |
| currit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine | |
| coitu uentrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen est | |
| inutilis, quod triennii, prius quam adolescat, morte absumitur. | |
| quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium uer- | 5 |
| num equae desideriis naturalibus angantur. equos autem pre- | 8.1 |
| tiosos reliquo tempore anni remouere oportet a feminis, ne aut, | |
| cum uolent, ineant aut, si id facere prohibentur, cupidine sol- | |
| licitati inde noxam contrahant. itaque uel in longinqua pas- | |
| cua marem placet ablegari uel ad praesepia contineri, eoque | 5 |
| tempore, quo uocatur a feminis, roborandus est largo cibo et | |
| adpropinquante uere hordeo eruoque saginandus, ut ueneri | |
| supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat | |
| futurae stirpi. quidam etiam praecipiunt eodem ritu quo | 9.1 |
| mulas admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus | |
| feminis sufficiat. uerum tamen nec minus quam quindecim | |
| nec rursus plures quam uiginti unus debet inplere, isque | |
| admissurae post trimatum usque in annos uiginti plerumque | 5 |
| idoneus est. quod si admissarius iners in uenerem est, odore | 10.1 |
| proritatur detersis spongia feminae locis et admota naribus | |
| equi. rursus si qua marem non patitur, detrita scilla natura- | |
| lia eius linuntur, quae res accendit libidinem. non numquam | |
| ignobilis quoque uulgaris elicit cupidinem coeundi, nam ubi | 5 |
| admotus fere temptauit obsequium feminae, abducitur, et iam | |
| patientiori generosior equus inponitur. | |
| Inde maior praegnatibus adhibenda cura est, largoque | |
| pascuo firmandae. quod si frigore hiemis herbae defecerint, | 11.1 |
| tecto contineantur ac neque opere neque cursu exerceantur | |
| nec frigori committantur nec in angusto clauso, ne aliae alia- | |
| rum conceptus elidant, nam haec omnia incommoda fetum | |
| abigunt. quod si tamen aut partu aut abortu equa laborauit, | 5 |
| remedio erit felicula trita et aqua tepida permixta ac data | |
| per cornu. sin autem prospere cessit, minime manu contingen- | 12.1 |
| dus pullus erit, nam laeditur etiam leuissimo contactu. tan- | |
| ta cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre | |
| uersetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat aut mater in | |
| angustiis eum obterat. paulatim deinde producendus erit | 5 |
| prouidendumque, ne stercore ungulas adurat. mox cum firmior | |
| fuerit, in eadem pascua in quibus mater est dimittendus, ne | |
| desiderio partus sui laboret equa, nam id praecipue genus | 13.1 |
| pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. | |
| uulgari feminae sollemne est omnibus annis parere, genero- | |
| sam conuenit alternis continere, quo firmior pullus lacte | |
| materno laboribus certaminum praeparetur. | 5 |
| Marem putant minorem trimo non esse idoneum ad- | 28.1.1 |
| missurae, posse uero usque in uigesimum annum progenerare, | |
| feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa | |
| fetum educet, eandemque post decimum non esse utilem, quod | |
| ex annosa matre tarda sit atque iners proles. quae siue ut | 5 |
| femina siue ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore De- | |
| mocritus adfirmat, qui praecepit, ut cum progenerari marem | |
| uelimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo alioue | |
| quolibet obligemus, cum feminam, dextrum, idemque in omni- | |
| bus pene pecudibus faciendum censet. | 10 |
| Cum uero natus est pullus, confestim licet indolem aesti- | 29.1.1 |
| mare; si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu nouae rei | |
| neque auditu terretur, si ante gregem procurrit, si lasciuia et | |
| alacritate, interdum et cursu certaminis aequalis exsuperat, | |
| si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque tran- | 5 |
| scendit, haec erunt honesti animi documenta. | |
| Corporis uero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, | 2.1 |
| naribus apertis, breuibus auriculis et adrectis, ceruice molli | |
| lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, | |
| lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis | |
| et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, uentre substricto, | 5 |
| testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, | |
| cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis rectisque | 3.1 |
| cruribus, tereti genu paruoque neque introrsus spectanti, | |
| rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris | |
| ungulis et altis et concauis rotundisque, quibus coronae medi- | |
| ocres superpositae sunt, sitque sic uniuersum corpus conpo- | 5 |
| situm, ut sit grande, sublime, erectum, ab aspectu quoque | |
| agile et ex longo, quantum figura permittit, rotundum. mores | 4.1 |
| autem laudantur, qui sunt ex placido concitati et ex concitato | |
| mitissimi. nam hi et ad obsequia repperiuntur habiles et ad | |
| certamina laboremque promptissimi. bimus equus ad usum | |
| domesticum recte domatur, certaminibus autem expleto | 5 |
| triennio, sic ut tamen post quartum demum annum labori | |
| committatur. | |
| Annorum notae cum corpore mutantur. nam dum bimus | 5.1 |
| et sex mensum est, medii dentes superiores et inferiores | |
| cadunt. cum quartum annum agit, his qui canini appellantur | |
| deiectis alios adfert, intra sextum deinde annum molares | |
| superiores et inferiores cadunt, sexto anno, quos primos | 5 |
| mutauit, exaequat, septimo omnes explentur aequaliter et ex | |
| eo cauatos gerit, nec postea quot annorum sit manifesto con- | |
| prehendi potest. decimo tamen anno tempora cauari incipiunt | |
| et supercilia non numquam canescere et dentes prominere. | |
| haec, quae ad animum et mores corpusque et aetatem perti- | 10 |
| nent, dixisse satis habeo. nunc sequitur curam recte et minus | |
| ualentium demonstrare. |