| De castratione boum | |
| Castrare uitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt, | 6.26.1.1 |
| neque id ferro facere, sed fissa ferula conprimere testiculos et | |
| paulatim confringere, idque optimum genus castrationum | |
| putat, quod adhibetur aetati tenerae sine uulnere. nam ubi | 2.1 |
| iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur, idque | |
| facere uere uel autumno luna decrescente praecipit uitulum- | |
| que ad machinam deligare, deinde prius quam ferrum admo- | |
| ueas, duabus angustis ligneis regulis ueluti forcipibus adprehen- | 5 |
| dere et ipsos neruos, quos Graeci κρεμαστῆρας ab eo appellant, | |
| quod ex illis genitales partes dependent, conprehensos deinde | |
| testis ferro resecare et expressos ita recidere, ut extrema pars | |
| eorum adhaerens praedictis neruis relinquatur. nam hoc modo | 3.1 |
| nec eruptione sanguinis periclitatur iuuencus nec in totum | |
| effeminatur adempta omni uirilitate formamque seruat maris, | |
| cum generandi uim deposuit. quam tamen ipsam non pro- | |
| tinus amittit, nam si patiaris eum a recenti curatione feminam | 5 |
| inire, constat ex eo posse generari, sed minime id permitten- | |
| dum, ne profluuio sanguinis intereat. uerum uulnera eius | |
| sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinen- | |
| dusque eo die ab umore et exiguo cibo alendus. sequenti tri- | 4.1 |
| duo uelut aeger cacuminibus arborum et desecto uiridi pabulo | |
| oblectandus prohibendusque multa potione. placet etiam | |
| pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum | |
| linire, quo et celerius cicatricem ducant nec a muscis infesten- | 5 |
| tur. hactenus de bubus dixisse abunde est. |