| De tauris et uaccis | |
| Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris | 6.20.1.1 |
| uaccisque dicemus. tauros maxime membris amplissimis, mo- | |
| ribus placidis, media aetate probandos censeo. cetera fere | |
| eadem omnia in his obseruabimus quae in bubus eligendis. | |
| neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic | 5 |
| torua facies est, uegetior aspectus, breuiora cornua, torosior | |
| ceruix et ita uasta, ut sit maxima portio corporis, uenter | |
| paullo subtruncior, qui magis rectus et ad ineundas feminas | |
| habilis sit. | |
| Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, | 21.1.1 |
| maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentis- | |
| simis, cornibus uenustis ac leuibus et nigrantibus, pilosis auri- | |
| bus, conpressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis | |
| modicis, cruribus paruis. cetera quoque fere eadem in femi- | 5 |
| nis quae et in maribus desiderantur et praecipue, ut sint no- | |
| uellae, quoniam, cum excesserunt annos decem, fetibus inutiles | |
| sunt, rursus minores bimis iniri non oportet. si ante tamen | 2.1 |
| conceperint, partum earum remoueri placet ac per triduum, | |
| ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi. | |
| Sed et curandum est omnibus annis aeque atque in reli- | 22.1.1 |
| quis gregibus pecoris, ut dilectus habeatur. nam enisae et | |
| uetustae, quod gignere desierunt, summouendae sunt, et uti- | |
| que taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae uel | |
| aratro domandae, quoniam laboris et operis non minus quam | 5 |
| iuuenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. eius modi | 2.1 |
| armentum maritima et aprica hiberna desiderat, aestate autem | |
| opacissima nemorum et montium, elata magis quam plana | |
| pascua. nam melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis | |
| pascitur, quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae, | 5 |
| nec tam fluuios riuosque desiderat quam lacus manu factos, | |
| quoniam et fluuialis aqua, quae fere frigidior est, partum | |
| abigit et caelestis iucundior est. omnis tamen externi frigoris | |
| tolerantior equino armento uacca est ideoque facile sub dio | |
| hibernat. | 10 |
| Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis | 23.1.1 |
| conceptum altera alterius elidat et ut inualida fortioris ictus | |
| effugiat. stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non in- | |
| commoda tamen etiam sabulosa, illa quod imbres respuant, | |
| haec quod celeriter exsorbent transmittuntque. sed utraque | 5 |
| deuexa sint, ut umorem effundant, spectentque ad meridiem, | |
| ut facile siccentur et frigidis uentis non sint obnoxia. leuis | |
| autem cura pascui est, nam ut laetior herba consurgat, fere | 2.1 |
| ultimo tempore aestatis incenditur. ea res et teneriora pabula | |
| recreat incensis sentibus duris et fruticem surrecturum in al- | |
| titudinem conpescit. ipsis uero corporibus adfert salubritatem | |
| iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem | 5 |
| saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi | |
| receptui canitur. nam id quoque semper crepusculo fieri | 3.1 |
| debet, ut ad sonum bucinae pecus, si quod in siluis substiterit, | |
| septa repetere consuescat. hic enim recognosci grex poterit | |
| numerusque constare, si uelut ex militari disciplina intra | |
| stabularii castra manserint. sed non eadem in tauros exer- | 5 |
| centur imperia, qui freti uiribus per nemora uagantur liberos- | |
| que egressus et reditus habent nec reuocantur nisi ad coetus | |
| feminarum. | |
| Ex is, qui quadrimis minores sunt maioresque quam duo- | 24.1.1 |
| decim annorum, prohibentur admissura illi, quoniam quasi | |
| puerili aetate seminandis armentis parum habentur idonei, hi | |
| quoniam senio sunt effeti. mense Iulio feminae maribus ple- | |
| rumque permittendae, ut eo tempore conceptos proximo uere | 5 |
| adultis iam pabulis edant, nam decem mensibus uentrem per- | 2.1 |
| ferunt. neque ex imperio magistri sed sua sponte marem pa- | |
| tiuntur, atque in id fere quod dixi tempus naturalia congruunt | |
| desideria, quoniam satietate uerni pabuli pecudes exhilaratae | |
| lasciuiunt in uenerem. quam si aut femina recusat aut non | 5 |
| adpetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox | |
| praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto nari- | |
| bus. sed et pabulum circa tempus admissurae subtrahitur | 3.1 |
| feminis, ne steriles reddat nimia corporis obesitas, et tauris | |
| adicitur, quo fortius ineant, unumque marem quindecim uac- | |
| cis sufficere abunde est. qui ubi iuuencam superuenit, certis | |
| signis conprendere licet, quem sexum generauerit, quoniam, | 5 |
| si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est, si | |
| laeua feminam. id tamen uerum esse non aliter apparet, quam | |
| ubi post unum coitum forda non admittit taurum. quod et | |
| ipsum raro accidit, nam quamuis plena fetu non expletur | 4.1 |
| libidine; adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plu- | |
| rimum pollent blandae uoluptatis inlecebrae. | |
| Sed non dubium est, ubi pabuli sit laetitia, posse omnibus | |
| annis partum educari, at ubi penuria est, alternis submitti, | 5 |
| quod maxime in operariis uaccis fieri placet, ut et uituli | |
| annui temporis spatio lacte satientur nec forda simul operis et | |
| uteri grauetur onere. quae cum partum edidit, nisi cibis fulta | |
| est, quamuis bona nutrix labore fatigata nato subtrahit ali- | |
| mentum. itaque et fetae cytisus uiridis et torrefactum | 5.1 |
| hordeum maceratumque eruum praebetur et tener uitulus | |
| torrido molitoque milio et permixto lacte saliuatur. melius | |
| etiam in hos usus Altinae uaccae probantur, quas eius regionis | |
| incolae ceuas appellant. eae sunt humilis staturae, lactis | 5 |
| abundantes, propter quod remotis earum fetibus generosum | |
| pecus alienis educatur uberibus. uel si hoc praesidium non | |
| adest, faba fresa et uinum recte tolerat, idque praecipue in | |
| magnis gregibus fieri oportet. | |
| Solent autem uitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur | 25.1.1 |
| cruditatibus. itaque moderandum est, ut bene concoquant, | |
| aut si iam tali uitio laborant, lupini semicrudi conteruntur et | |
| offae saliuati more faucibus ingeruntur. potest etiam cum | |
| arida fico et eruo conteri herba Santonica et formata in offam | 5 |
| sicut saliuatum dimitti. facit idem axungiae pars una tribus | |
| partibus hysopi permixta. marrubii quoque sucus et porri | |
| ualet eius modi necare animalia. |