| Vitia boum et medicinae | |
| Cruditatis signa sunt crebri ructus ac uentris sonitus, | 6.6.1.1 |
| fastidia cibi, neruorum intentio, hebetes oculi, propter quae | |
| bos neque ruminat neque lingua se deterget. remedio erunt | |
| aquae calidae duo congi et mox triginta brassicae modicae | |
| caules cocti et ex aceto dati, sed uno die abstinendum est alio | 5 |
| cibo. quidam clausum intra tectum continent, ne pasci pos- | 2.1 |
| sit. tum lentisci oleastrique cacuminum pondo quattuor et | |
| libram mellis una trita permiscent aquae congio, quae nocte | |
| una sub dio habent atque ita faucibus infundunt. deinde in- | |
| terposita hora macerati erui quattuor libras obiciunt aliaque | 5 |
| potione prohibent. hoc per triduum fieri conuenit, ut omnis | 3.1 |
| causa languoris discutiatur. nam si neglecta cruditas est, et | |
| inflatio uentris et intestinorum maior dolor insequitur, qui | |
| nec capere cibos sinit et gemitus exprimit locoque stare non | |
| patitur, saepe decumbere et uolutari cogit caudamque crebrius | 5 |
| agere. manifestum remedium est proximam clunibus partem | |
| caudae uinculo uehementer obstringere uinique sextarium cum | |
| olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et | |
| quingentos passus agere; si dolor permanet, ungulas circum- | 4.1 |
| secare et uncta manu per anum inserta fimum extrahere rur- | |
| susque agere currentem. si nec hoc profuit, tres caprifici aridi | |
| conteruntur et cum dodrante aquae calidae dantur. ubi nec | |
| haec medicina processit, myrti siluestris foliorum duae librae | 5 |
| leuigantur totidemque sextarii calidae aquae mixti per uas | |
| ligneum faucibus infunduntur, atque ita sub cauda sanguis | |
| emittitur; qui cum satis profluxit, inhibetur papyri ligamine. | |
| tum concitate agitur pecus eo usque dum anhelet. sunt et | 5.1 |
| ante detractionem sanguinis illa remedia: tribus heminis uini | |
| triens pinsiti alii permiscetur, et post eam potionem currere | |
| cogitur, uel salis sextans cum decem cepis conteritur et ad- | |
| mixto melle decocto collyria inmittuntur aluo, atque ita cita- | 5 |
| tius bos agitur. | |
| Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur uisu nan- | 7.1.1 |
| tium et maxime anatis, quam si conspexit, cui intestinum | |
| dolet, celeriter tormento liberatur. eadem anas maiore pro- | |
| fectu mulos et equinum genus conspectu suo sanat. sed inter- | |
| dum nulla prodest medicina, sequiturque interaminum uitium, | 5 |
| quorum signum est cruenta et muccosa uentris proluuies. re- | 2.1 |
| medio sunt cupressini quindecim coni totidemque gallae et | |
| utrorumque ponderis uetustissimus caseus, quibus in unum | |
| tunsis admiscentur austeri uini quattuor sextarii, qui pari | |
| mensura per quadriduum dispensati dantur, nec desint len- | 5 |
| tisci murtique et oleastri cacumina. uiridis aluos corpus ac | |
| uires carpit operique inutilem reddit. quae cum accident, | |
| prohibendus erit bos potione per biduum primoque die cibo | |
| abstinendus, sed mox cacumina oleastri et harundinis, item | 3.1 |
| bacae lentisci et murti dandae, nec potestas aquae nisi quam | |
| parcissime facienda est. sunt qui tenerarum lauri colium libram | |
| et aprotonum cepaticum pari portione deterant cum aquae | |
| calidae duobus sextariis atque ita faucibus infundant eadem- | 5 |
| que pabula, ut supra diximus, obiciant. quidam uinaceorum | 4.1 |
| duas libras torrefaciunt et ita conterunt cum totidem uini | |
| austeri sextariis potandumque medicamentum praebent omni | |
| alio umore subtracto, nec minus cacumina praedictarum ar- | |
| borum obiciunt. quod si neque uentris erit citata proluuies | 5 |
| neque intestinorum ac uentris dolor cibosque respuet et prae- | |
| grauato capite saepius coniuerit lacrimaeque oculis et pituita | |
| nari profluent, usque ad ossa frons media uratur auresque ferro | |
| descindantur. sed uulnera facta igne dum sanescunt, defricare | |
| uetere bubula urina conuenit, at ferro rescissa melius pice et | 10 |
| oleo curantur. | |
| Solent etiam fastidia ciborum adferre uitiosa incrementa | 8.1.1 |
| linguae, quas ranas ueterinarii uocant. haec ferro reciduntur et | |
| sale cum alio pariter trito uulnera defricantur, donec lacessita | |
| pituita profluat. tum uino perluitur os et interposito unius | |
| horae spatio uirides herbae uel frondes dantur, dum facta | 5 |
| ulcera cicatrices ducant. si neque ranae fuerint neque aluus | 2.1 |
| citata et nihilo minus cibos non adpetet, proderit alium pin- | |
| situm cum oleo per nares infundere uel sale et cunela defricare | |
| fauces uel eandem partem alio tunso et hallecula linire, sed | |
| haec si solum fastidium est. | 5 |
| Febricitanti boui conuenit abstineri cibo uno die, postero | 9.1.1 |
| deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda mitti atque inter- | |
| posita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos | |
| triginta ex oleo et garo saliuati more demitti eamque escam | |
| per quinque dies ieiuno dari; praeterea cacumina lentisci aut | 5 |
| oleae uel tenerrimam quamque frondem ac pampinos uitis obici, | |
| tum etiam spongea labra detergeri et aquam frigidam ter die | |
| praeberi potandam. quae medicina sub tecto fieri debet nec | 2.1 |
| ante sanitatem bos emitti. signa febricitantis manantes lacri- | |
| mae, grauatum caput, oculi conpressi, fluuidum saliuis os, | |
| longior et cum quodam inpedimento tractus spiritus, interdum | |
| et cum gemitu. | 5 |
| Recens tussis optime saliuato farinae hordeaceae discu- | 10.1.1 |
| titur. interdum magis prosunt gramina concisa et his ad- | |
| mixta fresa faba. lentis quoque ualuulis exemptae et minute | |
| molitae miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbi- | |
| tio per cornu infunditur. ueterem tussim sanant duae librae | 5 |
| hysopi macerati sextariis aquae tribus. nam id medicamen- | |
| tum teritur et cum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis | |
| quattuor more saliuati datur ac postea aqua hysopi per cornu | |
| infunditur. porri etiam sucus cum oleo uel ipsa fibra cum | 2.1 |
| hordeacea farina contrita remedium est; eiusdem radices dili- | |
| genter lotae et cum farre triticeo pinsitae ieiunoque datae | |
| uetustissimam tussim discutiunt. facit idem pari mensura | |
| eruum sine ualuulis cum torrido hordeo molitum et saliuati | 5 |
| more in fauces dimissum. | |
| Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento. | 11.1.1 |
| expressa deinde sanie sinus ipse, qui eam continebat, calida | |
| bubula urina eluitur atque ita linamentis pice liquida et oleo | |
| inbutis conligatur, uel si conligari ea pars non potest, lamina | |
| candente sebum caprinum aut bubulum instillatur. quidam | 5 |
| cum uitiosam partem inusserunt, urina uetere humana eluunt | |
| atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum uetere | |
| axungia linunt. | |
| Sanguis demissus in pedes claudicationem adfert, quae | 12.1.1 |
| cum accidit, statim ungulam inspicito. tactus autem feruorem | |
| demonstrat, nec bos uitiatam partem uehementius premi pa- | |
| titur. sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, | |
| frictione adsidua discutitur uel, cum ea nihil profuit, scarifa- | 5 |
| tione emittitur. at si iam in ungulis est, inter duos ungues | |
| cultello leuiter aperitur, et postea linamenta sale atque aceto | 2.1 |
| inbuta adplicantur ac solea spartea pes induitur maximeque | |
| datur opera, ne bos in aquam pedem mittat et ut sicce stabule- | |
| tur. hic idem sanguis nisi emissus fuerit, famicem creabit, | |
| qui si suppurauerit tarde percurabitur. primum ferro circum- | 5 |
| cisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo maden- | |
| tibus inculcatis, mox axungia uetere et sebo hircino pari pon- | |
| dere decoctis ad sanitatem perducitur. si sanguis in inferiore | 3.1 |
| parte ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad uiuum rese- | |
| catur et ita emittitur, ac linamentis pes inuolutus spartea muni- | |
| tur. mediam ungulam ab inferiore parte non expedit aperire, | |
| nisi eo loco iam suppuratio facta est. si dolore neruorum clau- | 5 |
| dicat, oleo et sale genua poplitesque et crura confricanda sunt, | |
| donec sanetur. | |
| Si genua intumuerunt, calido aceto fouenda sunt, et lini | 4.1 |
| semen aut milium detritum consparsumque aqua mulsea in- | |
| ponendum. spongiae quoque feruenti aqua inbutae et ex- | |
| pressae litaeque melle recte genibus adplicantur ac fasceis | |
| circumdantur. quod si tumori subest aliquis umor, fermentum | 5 |
| uel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta in- | |
| ponitur et, cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro eaque | |
| emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur. possunt etiam, | 5.1 |
| ut Cornelius Celsus praecepit, lilii radix uel scilla cum sale uel | |
| sanguinalis herba, quam poligonam Graeci appellant, uel mar- | |
| rubium ferro reclusa sanare. fere autem omnis dolor corporis, | |
| si sine uulnere est, recens melius fomentis discutitur, uetus | 5 |
| uritur et supra ustum butyrum uel caprina instillatur adeps. | |
| Scabies extenuatur trito alio defricta, eodemque remedio | 13.1.1 |
| curatur rabiosae canis uel lupi morsus, qui tamen et ipse in- | |
| posito uulneri uetere salsamento aeque bene sanatur. et ad | |
| scabiem praesentior alia medicina est: cunila bubula et sulpur | |
| conteruntur admixtaque amurga cum oleo atque aceto inco- | 5 |
| quuntur. deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur; | |
| id medicamentum candente sole inlitum maxime prodest. ul- | 2.1 |
| ceribus gallae tritae remedio sunt nec minus sucus marrubii | |
| cum fuligine. est et infesta pestis bubulo pecori—coriaginem | |
| rustici appellant—cum pellis ita tergori adhaeret, ut adpre- | |
| hensa manibus diduci a costis non possit. ea res non aliter | 5 |
| accidit, quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perduc- | |
| tus est aut sudans in opere faciendo refrixit aut si sub onere | |
| pluuia madefactus est. quae quoniam perniciosa sunt, custo- | 3.1 |
| diendum est, ut cum ab opere boues redierint, adhuc aestuan- | |
| tes anhelantesque uino aspergantur et offae adipis faucibus | |
| eorum inserantur. quod si praedictum uitium inhaeserit, | |
| proderit decoquere laurum et ea calda fouere terga multoque | 5 |
| oleo et uino confestim subigere ac per omnis partis adprehen- | |
| dere et adtrahere pellem, idque optime fit sub dio sole feruente. | |
| quidam flaces uino et adipi conmiscent eoque medicamento | |
| post fomenta praedicta utuntur. | |
| Est etiam illa grauis pernicies, cum pulmones exulceran- | 14.1.1 |
| tur. inde tussis et macies et ad ultimum phtisis inuadit, quae | |
| ne mortem adferant, radix consiliginis, ita ut supra docuimus, | |
| perforatae auriculae inseritur et porri sucus instar heminae | |
| pari olei mensurae miscetur et cum uini sextario potandus | 5 |
| datur diebus conpluribus. interdum et tumor palati cibos re- | 2.1 |
| spuit crebrumque suspirium facit et hanc speciem praebet, | |
| ut bouis os pendere uideatur. ferro palatum prodest sau- | |
| ciare, ut sanguis profluat, et exemptum ualuolis eruum ma- | |
| ceratum uiridemque frondem uel aliud molle pabulum, dum | 5 |
| sanetur, praebere. | |
| Si in opere collum contuderit, praesentissimum est re- | 3.1 |
| medium sanguis de aure emissus, aut si id factum non erit, | |
| herba, quae uocatur auia, cum sale trita et inposita. si ceruix | |
| mota et deiecta est, considerabimus, in quam partem declinet, | |
| et ex diuersa auricula sanguinem detrahemus. ea porro | 5 |
| uena, quae in aure uidetur esse amplissima, sarmento prius | |
| uerberatur. deinde cum ad ictum intumuit, cultello soluitur, | |
| et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac | |
| biduo ab opere datur uacatio. tertio deinde die leuis in- | |
| iungitur labor et paulatim ad iusta perducitur. quod si ceruix | 4.1 |
| in neutram partem deiecta est mediaque intumuit, ex utraque | |
| auricula sanguis emittitur. qui cum intra triduum, quam bos | |
| uitium cepit, emissus non est, intumescit collum neruique ten- | |
| duntur, et inde nata durities iugum non patitur. tali uitio | 5.1 |
| comperimus aptum esse medicamentum ex pice liquida et | |
| bubula medulla et hircino sebo et uetere axungia et uetere oleo | |
| aequis ponderibus conpositum atque incoctum. hac conposi- | |
| tione sic utendum est: cum disiungitur ab opere bos, in ea | 5 |
| piscina, ex qua bibit, tumor ceruicis aqua madefactus subigitur | |
| praedictoque medicamento defricatur et inlinitur. si ex toto | 6.1 |
| propter ceruicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies | |
| ab opere danda est, tum ceruix aqua frigida defricanda et | |
| spuma argenti inlinenda est. Celsus quidem tumenti ceruici | |
| herbam, quae uocatur auia, ut supra dixi, contundi et inponi | 5 |
| iubet. clauorum, qui fere ceruicem infestant, minor molestia | |
| est, nam facile sanantur oleo per ardentem lucernam instillato. | |
| potior est tamen ratio custodiendi, ne nascantur neue colla | 7.1 |
| caluescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut | |
| pluuia ceruix in opere madefacta est. itaque cum id accidit, | |
| ueteri latericio trito, prius quam diiungantur, colla conspargi | |
| oportet et deinde, cum adsiccuerint, subinde oleo inbui. | 5 |
| Si talum aut ungulam uomere laeserit, picem duram et | 15.1.1 |
| axungiam cum sulpure lana sucida inuoluito et candente ferro | |
| supra uulnus inurito. quod idem remedium optime facit ex- | |
| empta stirpe, si forte surculum calcauerit aut acuta testa uel | |
| lapide ungulam pertuderit. quae tamen si altius uulnerata | 5 |
| est, latius ferro circumciditur et ita inuritur, ut supra praecepi, | |
| deinde spartea calceata per triduum suffuso aceto curatur. | |
| item si uomere crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci | 2.1 |
| tithymallum uocant, admixto sale inponitur. subtriti pedes | |
| eluuntur calefacta bubula urina, deinde fasce sarmentorum | |
| incenso, cum iam ignis in fauillam recidit, feruenti cineri bos | |
| cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo uel axungia cornua | 5 |
| eius linuntur. minus tamen claudicabunt armenta, si opere | |
| disiunctis multa frigida lauentur pedes et deinde suffragines | |
| coronaeque ac discrimen ipsum, quo diuisa est bouis ungula, | |
| uetere axungia defricentur. | |
| Saepe etiam uel grauitate longioris itineris uel cum in | 16.1.1 |
| proscindendo aut duriori solo aut obuiae radici obluctatur, | |
| conuellit armos. quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis | |
| mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro, si laeuum, | |
| in dextro; si uehementius utrumque uitiauit, item in posteri- | 5 |
| oribus cruribus uenae soluentur. praefractis cornibus linteola | 2.1 |
| sale atque aceto et oleo inbuta superponuntur ligatisque per | |
| triduum eadem infunduntur. quarto demum axungia pari | |
| pondere cum pice liquida et cortice pineo leuigata inponitur, | |
| et ad ultimum, cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur. | 5 |
| Solent etiam neglecta ulcera scatere uermibus, qui si mane | |
| perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt, uel si | |
| hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum con- | |
| teritur et admixto sale inponitur; id celerrime necat praedicta | |
| animalia. sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt | 3.1 |
| linamenta cum pice et oleo uetereque axungia et extra uulnera | |
| eodem medicamento circumlinenda, ne infestentur a muscis, | |
| quae ubi ulceribus insederunt, uermes creant. | |
| Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum ani- | 17.1.1 |
| malium noxium uirus. nam et uipera et caecilia saepe, cum | |
| in pascuo bos inprouide supercubuit, lacessita onere morsum | |
| inprimit, musque araneus, quem Graeci μυγαλῆν appellant, | |
| quamuis exiguis dentibus, non exiguam pestem molitur. ue- | 5 |
| nena uiperae depellit super scarifationem ferro factam herba | |
| quam uocant personatia trita et cum sale inposita. plus | 2.1 |
| etiam eiusdem radix contusa prodest uel si montanum trifo- | |
| lium inuenitur, quod fragosis locis efficacissimum nascitur, | |
| odoris grauis neque absimilis bitumini—et idcirco Graeci eam | |
| ἀσφάλτειον appellant, nostri autem propter figuram uocant | 5 |
| acutum trifolium, nam longis et hirsutis foliis uiret caulemque | |
| robustiorem facit quam pratense—huius herbae sucus uino | 3.1 |
| mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita ma- | |
| lagmatis uice cedunt. uel si hanc herbam uiridem tempus | |
| anni negat, semina eius collecta et leuigata cum uino dantur | |
| potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae | 5 |
| farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarifationi superpo- | |
| nuntur. est etiam praesens remedium, si conteras fraxini | 4.1 |
| tenera cacumina quinque librarum cum totidem uini et duo- | |
| bus sextariis olei expressumque sucum faucibus infundas, item- | |
| que cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti su- | |
| perponas. | 5 |
| Caeciliae morsus tumorem suppurationemque molitur; | |
| idem facit etiam muris aranei, sed illius sanatur noxa | |
| fibula aenea, si locum laesum conpungas cretaque Cimolia ex | |
| aceto linas. mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit, | 5.1 |
| nam animal ipsum oleo mersum necatur et, cum inputruit, con- | |
| teritur, eoque medicamine quandoque morsus muris aranei | |
| linitur. uel si id non adest tumorque ostendit iniuriam den- | |
| tium, cuminum conteritur eoque adicitur exiguum picis liqui- | 5 |
| dae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat; id inposi- | 6.1 |
| tum perniciem commouet. uel si antequam tumor discutere- | |
| tur, in suppurationem conuertit, optimum est ignea lamina | |
| conlectionem resecare et quicquid uitiosi est inurere atque ita | |
| liquida pice cum oleo linire. solet etiam ipsum animal uiuum | 5 |
| creta figulari circumdari, quae cum siccata est, collo bouum | |
| suspenditur; ea res innoxium pecus a morsu muris aranei | |
| praebet. | |
| Oculorum uitia plerumque melle sanantur. nam siue | 7.1 |
| intumuerunt, aqua mulsa triticea farina conspargitur et in- | |
| ponitur, siue album in oculo est, montanus sal Hispanus uel | |
| Ammoniacus uel etiam Cappadocus minute tritus et inmixtus | |
| melli uitium extenuat. facit idem trita sepiae testa et per | 5 |
| fistulam ter die oculo inspirata, facit et radix, quam Graeci | |
| σίλφιον uocant, uulgus autem nostra consuetudine laserpi- | |
| tium appellat. huius quantocumque ponderi decem partes | 8.1 |
| salis Ammoniaci adiciuntur eaque pariter trita oculo similiter | |
| infunduntur, uel eadem radix tunsa et cum oleo lentisci in- | |
| uncta uitium expurgat. epiphoram subprimit polenta con- | |
| sparsa mulsa aqua et in supercilia genasque inposita; pasti- | 5 |
| nacae quoque agrestis semina et sucus armoraceae cum melle | |
| conleuata oculorum sedant dolorem. sed quotiensque mel | 9.1 |
| aliusue sucus remediis adhibetur, circumlinendus erit oculus | |
| pice liquida cum oleo, ne a muscis infestetur. nam et ad dul- | |
| cedinem et ad odorem mellis aliorumque medicamentorum | |
| non eae solae, sed et apes aduolant. | 5 |
| Magnam etiam perniciem saepe adfert hirudo hausta cum | 18.1.1 |
| aqua. ea adhaerens faucibus sanguinem ducit et incremento | |
| suo transitum cibis praecludit. si tam difficili loco est, ut | |
| manu detrahi non possit, fistulam uel arundinem inserito et ita | |
| calidum oleum infundito, nam eo contactum animal confestim | 5 |
| decidit. potest etiam per fistulam deusti cimicis odor inmitti, | 2.1 |
| qui ubi superpositus igni fumum emisit, conceptum nidorem | |
| fistula usque ad hirudinem perfert, isque nidor depellet hae- | |
| rentem. si tamen uel stomachum uel intestinum tenet, calido | |
| aceto per cornu infuso necatur. has medicinas quamuis bu- | 5 |
| bus adhibendas praeceperim, posse tamen ex is plurima etiam | |
| omni maiori pecori conuenire nihil dubium est. | |
| Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta boues- | 19.1.1 |
| que curentur, ut et propior accessus ad pecudem medentibus | |
| sit nec in ipsa curatione quadripes reluctando remedia respuat. | |
| est autem talis machinae forma: roboreis axibus conpingitur | |
| solum, quod habet in longitudinem pedes nouem et in latitu- | 5 |
| dinem pars prior dipundium semissem, pars posterior quattuor | |
| pedes. huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque | 2.1 |
| latere quaterni adplicantur. ii autem in ipsis quattuor angu- | |
| lis adfixi sunt, omnesque transuersis sex temonibus quasi | |
| uacerrae inter se ligantur, ita ut a posteriore parte, quae latior | |
| est, uelut in caueam quadripes possit induci nec exire alia | 5 |
| parte prohibentibus aduersis axiculis. primis autem duobus | |
| statuminibus inponitur firmum iugum, ad quod iumenta ca- | |
| pistrantur uel boum cornua religantur, ubi potest etiam nu- | |
| mella fabricari, ut inserto capite descendentibus per foramina | |
| regulis ceruix catenetur. ceterum corpus laqueatum et dis- | 3.1 |
| tentum temonibus obligatur inmotumque medentis arbitrio | |
| est expositum. haec ipsa machina communis erit omnium | |
| maiorum quadripedum. |