| De minore asello | |
| De minore pecore dicturis, Publi Siluine, principium | 7.1.1.1 |
| tenebit minor in ora Arcadiae uilis hic uolgarisque asellus, | |
| cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendis- | |
| que iumentis praecipuam rationem uolunt esse. nec iniuria, | |
| nam etiam eo rure, quod pascuo caret, contineri potest exiguo | 5 |
| et qualicumque pabulo contentus, quippe uel foliis spinisque | |
| uepraticis alitur uel obiecto fasce stramentorum, paleis uero, | |
| quae pene omnibus regionibus abundant, etiam gliscit. tum | 2.1 |
| inprudentis custodis uiolentiam neglegentiamque fortissime | |
| sustinet plagarum et penuriae tolerantissimus, propter quae | |
| tardius deficit quam ullum aliud armentum. nam laboris | |
| et famis maxime patiens raro morbis adficitur. huius animalis | 5 |
| tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portio- | |
| nem respondent, cum et facilem terram, qualis in Baetica | |
| totaque Libye sit, leuibus aratris proscindat et non minima | |
| pondere uehicula trahat. saepe etiam, ut celeberrimus | 3.1 |
| poeta memorat, | |
| tardi costas agitator aselli | |
| uilibus aut onerat pomis lapidemque | |
| reuertens | 5 |
| incussum aut atrae massam picis urbe | |
| reportat. | |
| iam uero molarum et conficiendi frumenti pene sollemnis est | |
| huius pecoris labor. quare omne rus tamquam maxime neces- | |
| sarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque | 10 |
| utensilia et uehere in urbem et reportare collo uel dorso com- | |
| mode potest. qualis autem species eius uel cura probatissima sit, | |
| superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est. |