| De ouibus emendis tuendisque | |
| Post huius quadripedis ouilli pecoris secunda ratio est, | 7.2.1.1 |
| quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. nam id | |
| praecipue nos contra uiolentiam frigoris protegit corporibus- | |
| que nostris liberaliora praebet uelamina, tum etiam casei | |
| lactisque abundantia non solum agrestis saturat, sed etiam | 5 |
| elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat, | |
| quibusdam uero nationibus frumenti expertibus uictum com- | 2.1 |
| modat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται | |
| dicuntur. igitur id pecus, quamuis mollissimum sit, ut ait | |
| prudentissime Celsus, ualetudinis tutissimae est minimeque | |
| pestilentia laborat. uerum tamen eligendum est ad naturam | 5 |
| loci, quod semper obseruari non solum in hoc, sed etiam in | |
| tota ruris disciplina Vergilius praecipit, cum ait: | |
| nec uero terrae ferre omnes omnia possunt. | |
| pinguis et campestris situs proceras ouis tolerat, gracilis | 3.1 |
| et collinus quadratas, siluestris et montosus exiguas. pratis | |
| planisque noualibus tectum pecus commodissime pascitur, | |
| idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum | |
| refert. generis eximii Calabras Apulasque et Milesias nostri | 5 |
| existimabant earumque optimas Tarentinas. nunc Gallicae | |
| pretiosiores habentur earumque praecipue Altinates, item | |
| quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis. | |
| color albus cum sit optimus, tum etiam est utilissimus, quod | 4.1 |
| ex hoc plurimi fiunt neque hic ex alio. sunt etiam suapte natu- | |
| ra pretio commendabiles pullus atque fuscus, quos praebet | |
| in Italia Pollentia, in Baetica Corduba nec minus Asia rutilos, | |
| quos uocant ἐρυθραίους. sed et alias uarietates in hoc pecudis | 5 |
| genere docuit usus exprimere. nam cum in municipium | |
| Gaditanum ex uicino Africae miri coloris siluestres ac feri | |
| arietes sicut aliae bestiae munerariis deportarentur, Marcus | |
| Columella patruus meus, acris uir ingeni atque inlustris agri- | |
| cola, quosdam mercatus in agros transtulit et mansuefactos | 10 |
| tectis ouibus admisit. eae primum hirtos, sed paterni coloris | 5.1 |
| agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ouibus inpositi | |
| tenuioris uelleris arietes progenerauerunt. ex his rursus quic- | |
| quid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et auitum | |
| rettulit colorem. hoc modo Columella dicebat, qualemcumque | 5 |
| speciem, quae fuerit in bestiis, per nepotum gradus mitigata | |
| feritate reddi. set ad propositum reuertar. |