| De arietibus eligendis | |
| Ergo duo genera sunt ouilli pecoris, molle et hirsutum, | 7.2.6.1 |
| sed in utroque uel emendo uel tuendo plura communia, quae- | |
| dam tamen sunt propria generosi, quae obseruari conueniat. | |
| communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxi- | |
| me placet, numquam nisi candidissimos mares legeris, quo- | 5 |
| niam ex albo saepe fuscus editur partus, erythraeo uel pullo | |
| numquam generatur albus. itaque non solum ea ratio est | 3.1.1 |
| probandi arietis, si uellere candido uestitur, sed etiam si pala- | |
| tum atque lingua concolor lanae est, nam cum eae corporis | |
| partes nigrae aut maculosae sunt, pulla uel etiam uaria nasci- | |
| tur proles, idque inter cetera eximie talibus numeris significauit | 5 |
| idem qui supra: | |
| illum autem, quamuis aries sit candidus | |
| ipse, | |
| nigra subest udo tantum cui lingua pa- | |
| lato, | 10 |
| reice, ne maculis infuscet uellera pullis | |
| nascentum. | |
| una eademque ratio est in erythraeis et nigris arietibus, quo- | 2.1 |
| rum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor | |
| lanae multoque minus ipsa uniuersitas tergoris maculis uariet. | |
| ideo nisi lanatas oues emi non oportet, quo melius unitas co- | |
| loris appareat, quae nisi praecipua est in arietibus, paternae | 5 |
| notae plerumque natis inhaerent. | |
| Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque | 3.1 |
| procerus, uentre promisso atque lanato, cauda longissima den- | |
| sique uelleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus, | |
| non quia magis hic sit utilis—nam est melior mutilus aries— | |
| sed quia minime nocent intorta potius quam subrecta et patula | 5 |
| cornua. quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uuidus | |
| uentosusque est, capros et arietes optauerimus uel amplissimis | |
| cornibus, quae tam porrecta altaque maximam partem capitis | |
| a tempestate defendant. itaque si plerumque est atrocior | 4.1 |
| hiems, hoc genus eligemus, si clementior, mutilum probabimus | |
| marem, quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum | |
| sentiat se uelut quodam naturali telo capitis armatum, fre- | |
| quenter in pugnam procurrit et fit in feminas quoque procacior. | 5 |
| nam riualem, quamuis solus admissurae non sufficit, uiolentis- | |
| sime persequitur nec ab alio tempestiue patitur iniri gregem, | |
| nisi cum est fatigatus libidine. mutilus autem, cum se tam- | 5.1 |
| quam exarmatum intellegat, nec ad rixam promptus et est in | |
| uenere mitior. itaque capri uel arietis petulci saeuitiam pasto- | |
| res hac astutia repellunt: mensurae pedalis robustam tabulam | |
| configunt aculeis et aduersam fronti cornibus religant; ea res | 5 |
| ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se | |
| sauciat. Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medici- | 6.1 |
| nas diligentissime conscripsit, adfirmat pugnacem arietem miti- | |
| gari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curuan- | |
| tur in flexum. eius quadripedis aetas ad progenerandum opti- | |
| ma est trima, nec tamen inhabilis usque in annos octo. femina | 5 |
| post bimatum maritari debet iuuenisque habetur quinquennis; | |
| fatiscit post annum septimum. igitur, ut dixi, mercaberis | 7.1 |
| ouis intonsas, uariam et canam inprobabis, quod sit incerti co- | |
| loris. maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis; | |
| eliges bimam uasti corporis, ceruice prolixi uilli nec asperi, | |
| lanosi et ampli uteri, nam uitandus est glaber et exiguus. | 5 |
| Atque haec fere communia sunt in conparandis ouibus, | 8.1 |
| illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longi- | |
| tudinem potius quam in latitudinem porrecta, ut simul et | |
| hieme calida sint nec angustiae fetus oblidant. ea poni de- | |
| bent contra medium diem, namque id pecus, quamuis ex | 5 |
| omnibus animalibus sit uestitissimum, frigoris tamen inpati- | |
| entissimum est nec minus aestiui uaporis. itaque chors clausa | |
| sublimi macerie praeponi uestibulo debet, ut sit in eam tutus | |
| exitus aestuandi, deturque opera, ne quis umor consistat, ut | |
| semper quam aridissimis filicibus uel culmis stabula constrata | 10 |
| sint, quo purius et mollius incubent fetae, sintque illa mundis- | |
| sima, neque earum ualitudo, quae praecipue custodienda est, | 9.1 |
| infestetur uligine. omni autem pecudi larga praebenda sunt | |
| alimenta, nam uel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, | |
| plus domino reddit quam maximus grex, si sensit penuriam. | |
| sequeris autem noualia non solum herbida, sed quae plerum- | 5 |
| que uidua sunt spinis, utamur enim saepius auctoritate diuini | |
| carminis: | |
| si tibi lanitium curae est, primum aspera | |
| silua | |
| lappaeque tribolique absint. | 10 |
| quoniam ea res, ut ait idem, scabros ouis reddit, | 10.1 |
| cum tonsis inlutus adhaesit | |
| sudor et hirsutis secuerunt corpora uepres, | |
| tum etiam cotidie minuitur fructus lanae, quae quanto pro- | |
| lixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxia est rubis, qui- | 5 |
| bus uelut hamis inuncata pascentium tergoribus auellitur, | |
| molle uero pecus etiam uelamen, quo protegitur, amittit, | |
| atque id non paruo sumptu reparatur. | |
| De admissurae temporibus inter auctores fere constitit, | 11.1 |
| primum esse uernum Parilibus, si sit ouis matura, sin uero | |
| feta circa Iulium mensem; prius tamen haut dubie probabilius, | |
| ut messem uindemia, fructum deinde uineaticum fetura pecoris | |
| excipiat et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maesti- | 5 |
| tiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. nam melior | |
| est autumnalis uerno, sicut ait uerissime Celsus, quia magis | |
| ad rem pertinet, ut ante aestiuum quam hibernum solstitium | |
| conualescat, solusque ex omnibus animalibus bruma com- | |
| mode nascitur. ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi | 12.1 |
| sint, Aristoteles uir callidissimus rerum naturae praecepit | |
| admissurae tempore obseruare siccis diebus halitus septen- | |
| trionales, ut contra uentum gregem pascamus et eum spec- | |
| tans admittatur pecus, at si feminae generandae erunt, austri- | 5 |
| nos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur. nam | |
| illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter uel | |
| etiam sinister uinculo testiculus obligetur, in magnis gregibus | |
| operosum est. | |
| Post feturam deinde longinguae regionis upilio uilicus | 13.1 |
| fere omnem subolem pastioni reseruat suburbanae, teneros | |
| agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quo- | |
| niam et paruo sumptu deuehuntur et his submotis fructus | |
| lactis ex matribus non minor percipitur. submitti tamen | 5 |
| etiam in uicinia urbis quintum quemque oportebit, nam | |
| uernaculum pecus peregrino longe est utilius, nec committi | 14.1 |
| debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat, | |
| cum praesertim boni pastoris uel prima cura sit annis omnibus | |
| in demortuarum uitiosarumque ouium locum totidem uel | |
| etiam plura capita substituere, quoniam saepe frigorum at- | 5 |
| que hiemis saeuitia pastorem decipit et eas ouis interemit, | |
| quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles non | |
| submouerat; quo magis etiam propter hos casus nisi quae | 15.1 |
| ualidissima non conprendatur hiemi, nouaque progenie | |
| repleatur numerus. quod qui faciet, seruare debebit, ne | |
| minori quadrimae neue ei, quae excessit annos octo, prolem | |
| submittat. neutra enim aetas ad educandum est idonea, tum | 5 |
| etiam quod ex uetere materia nascitur, plerumque congenera- | |
| tum parentis senium refert, nam uel sterile uel inbecillum est. | |
| partus uero incientis pecoris non secus quam obstetricum | 16.1 |
| more custodiri debet, neque enim aliter hoc animal quam | |
| muliebris sexus enititur saepiusque etiam, quanto est omnis ra- | |
| tionis ignarum, laborat in partu. quare ueterinariae medicinae | |
| prudens esse debet pecoris magister, ut si res exigat uel in- | 5 |
| tegrum conceptum, cum transuersus haeret locis genitalibus, | |
| extrahat uel ferro diuisum citra matris perniciem partibus | |
| educat, quod Graeci uocant ἐμβρυουλκεῖν. agnus autem, cum | 17.1 |
| est editus, erigi debet atque uberibus admoueri, tum eius di- | |
| ductum os pressis umectare papillis, ut condiscat maternum | |
| trahere alimentum. sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis | |
| emulgendum est, quod pastores colostram uocant; ea nisi ali- | 5 |
| quatenus emittitur, nocet agno, qui primo biduo quo natus est | |
| cum matre claudatur, ut ea foueat partum suum. mox dein- | 18.1 |
| de, quam diu non lasciuit, obscuro et calido septo custodiatur, | |
| postea luxuriantem uirgea cum conparibus hara claudi oporte- | |
| bit, ne uelut puerili nimia exultatione macescat, cauendumque | |
| est, ut tenerior separetur a ualidioribus, quia robustus angit | 5 |
| inbecillum. satisque est mane, prius quam grex procedat in | 19.1 |
| pascua, deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ouibus | |
| admiscere agnos. qui cum firmi esse coeperunt, pascendi sunt | |
| intra stabulum cytiso uel Medica, tum etiam furfuribus aut, | |
| si permittit annona, farina hordei uel erui. deinde ubi con- | 5 |
| ualuerint, circa meridiem pratis aut noualibus uillae continuis | |
| matres admouendae sunt et a septo mittendi agni, ut condis- | |
| cant foris pasci. | |
| De genere pabuli iam et ante diximus et nunc eorum, | 20.1 |
| quae omissa sunt, meminimus iucundissimas herbas esse, | |
| quae aratro proscissis aruis nascantur, deinde quae pratis | |
| uligine carentibus, palustris siluestrisque minime idoneas | |
| haberi. nec tamen ulla sunt tam blanda pabula aut etiam | 5 |
| pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecu- | |
| dum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod uelut aquae | |
| ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis inposi- | |
| tum, cum e pastu redierunt oues, lambunt, atque eo sapore | |
| cupidinem bibendi pascendique concipiunt. at contra penu- | 21.1 |
| riae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia | |
| cibis, aluntur autem commodissime repositis ulmeis uel ex | |
| fraxino frondibus uel autumnali faeno, quod cordum uocatur. | |
| nam id mollius et ob hoc iucundius est quam maturum. cytiso | 22.1 |
| quoque et satiua uicia pulcherrime pascuntur, necessariae | |
| tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. | |
| nam per se hordeum uel fresa cum faba cicercula sumptuosior | |
| est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit prae- | 5 |
| beri, sed sicubi uilitas permittit, haut dubie est optima. de | 23.1 |
| temporibus autem pascendi et ad aquam ducendi per aesta- | |
| tem non aliter sentio quam ut prodidit Maro: | |
| Luciferi primo cum sidere frigida rura | |
| carpamus, dum mane nouum, dum gra- | 5 |
| mina canent | |
| et ros in tenera pecori gratissimus | |
| herba. | |
| inde ubi quarta sitim caeli collegerit | |
| hora, | 10 |
| ad puteos aut alta greges ad stagna | |
| perducamus medioque die, ut idem, ad uallem | |
| sicubi magna Iouis antiquo robore quer- | |
| cus | |
| ingentis tendit ramos aut sicubi nigrum | 15 |
| ilicibus crebris atra nemus accubat um- | |
| bra. | |
| rursus deinde iam mitigato uapore compellamus aquam— | 24.1 |
| etiam per aestatem id faciendum est—et iterum in pabula | |
| producamus | |
| solis ad occasum, cum frigidus aera | |
| uesper | 5 |
| temperat et saltus reficit iam roscida | |
| luna. | |
| sed obseruandum est sidus aestatis per emersum Caniculae, ut | |
| ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam | |
| partem progrediatur, post meridiem in orientem, si quidem | 10 |
| plurimum refert, ne pascentium capita sint aduersa soli, qui | |
| plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere. hieme | 25.1 |
| et uere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum | |
| dies aruis gelicidia detrahat. nam pruinosa herba pecudi glan- | |
| diginem creat uentremque proluit, quare etiam frigidis umi- | |
| disque temporibus anni semel die potestas aquae facienda est. | 5 |
| Tum qui sequitur gregem circumspectus ac uigilans—id | 26.1 |
| quod omnibus et omnium quadripedum custodibus praecipitur | |
| —magna clementia moderetur idemque propior quia silent | |
| et in agendis recipiendisque ouibus adclamatione ac baculo | |
| minetur nec umquam telum emittat in eas neque ab his longius | 5 |
| recedat nec aut recubet aut considat. nam nisi procedit, stare | |
| debet, quoniam quidem custodis officium sublimem celsissi- | |
| mamque oculorum ueluti speculam desiderat, ut neque tar- | |
| diores grauidas, dum cunctantur, neque agiles et fetas, dum | |
| procurrunt, separari a ceteris sinat, ne fur aut bestia haluci- | 10 |
| nantem pastorem decipiat. sed haec communia fere sunt in | |
| omni pecore ouillo; nunc quae sunt generosi propria dicemus. |