| Medicinae pecoris ouilli | |
| Et quoniam censuimus cultum curamque recte ualenti- | 7.5.1.1 |
| um, nunc quem ad modum uitiis aut morbo laborantibus | |
| subueniundum sit, praecipiemus, quamquam pars haec exordii | |
| pene tota iam exhausta est, cum de medicina maioris pecoris | |
| priore libro disputaremus, quia cum sit fere eadem corporis | 5 |
| natura minorum maiorumque quadripedum, paucae paruaeque | |
| morborum et remediorum differentiae possunt inueniri. quae | |
| tamen quantulaecumque sunt, non omittentur a nobis. | |
| Si aegrotat uniuersum pecus, ut et ante praecepimus et | 2.1 |
| nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseueramus, | |
| in hoc casu quod est remedium praesentissumum, pabula | |
| mutemus et aquationes totiusque regionis alium quaeramus | |
| statum caeli curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis | 5 |
| inuasit, ut opaca rura, si inuasit frigore, ut eligantur aprica. | |
| sed modice ac sine festinatione prosequi pecus oportebit, ne | 3.1 |
| inbecillitas eius longis itineribus adgrauetur, nec tamen in | |
| totum pigre ac segniter agere. nam quem ad modum fessas | |
| morbo pecudes uehementer agitare et extendere non conuenit, | |
| ita conducit mediocriter exercere et quasi torpentis excitare | 5 |
| nec pati ueterno consenescere atque extingui. cum deinde | |
| grex ad locum fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur, | |
| nam particulatim facilius quam uniuersus conualescit, siue | 4.1 |
| quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero seu quia | |
| expeditius cura maior adhibetur paucioribus. haec ergo et | |
| reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio | |
| percensuimus, obseruare debemus, si uniuersae laborabunt, | 5 |
| illa si singulae. | |
| Ouis frequentius quam ullum aliud animal infestatur | 5.1 |
| scabie, quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, | |
| cum frigidus imber | |
| altius ad uiuum persedit et horrida cano | |
| bruma gelu, | 5 |
| uel post tonsuram, si remedium praedicti medicaminis non | |
| adhibeas, si aestiuum sudorem mari uel flumine non abluas, | |
| si tonsum gregem patiaris siluestribus spinis ac rubis sauciari, | |
| si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt; | |
| praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem | 10 |
| facit. haec ubi coepit inrepere, sic intellegitur: uitiosum locum | 6.1 |
| pecudes aut morsu scalpunt aut cornu uel ungula tundunt | |
| aut arbori adfricant parietibusue detergent. quod ubi ali- | |
| quam facientem uideris, conprehendere oportebit et lanam | |
| diducere, nam subest aspera cutis et uelut quaedam porrigo, | 5 |
| cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam proge- | |
| niem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora tum | |
| praecipue oues contagione uexentur. sunt autem conplura | 7.1 |
| medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis | |
| uti necesse sit, sed quia non nullis regionibus quaedam rep- | |
| periri nequeunt, ut ex pluribus aliquod inuentum remedio | |
| sit. facit autem commode primum ea conpositio, quam paulo | 5 |
| ante demonstrauimus, si ad faecem et amurgam sucumque | |
| decocti lupini misceas portione aequa detritum album helle- | |
| borum. potest etiam scabritiem tollere sucus uiridis cicutae, | 8.1 |
| quae uerno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, | |
| decisa contunditur atque expressus umor eius fictili uase | |
| reconditur duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. | |
| quod ubi factum est, oblitum uas in stercilino defoditur ac toto | 5 |
| anno fimi uapore concoctum mox promitur tepefactumque | |
| medicamentum inlinitur scabrae parti, quae tamen prius | |
| aspera testa defricta uel pumice redulceratur. eidem remedio | 9.1 |
| est amurga duabus partibus decocta, item uetus hominis | |
| urina testis candentibus inusta. quidam tamen hanc ipsam | |
| subiectis ignibus quinta parte minuunt admiscentque mensura | |
| pari sucum uiridis cicutae, deinde singulis urnis eius liquaminis | 5 |
| singulos fricti salis sextarios infundunt. facit etiam sulpuris | 10.1 |
| triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coctus, sed | |
| Georgicum carmen adfirmat nullam esse praestantiorem | |
| medicinam, | |
| quam si quis ferro potuit rescindere | 5 |
| summum | |
| ulceris os: alitur uitium uiuitque | |
| tegendo. | |
| itaque reserandum est et ut cetera uulnera medicamentis cu- | |
| randum. subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus | 10 |
| ouibus de talo uel inter duas ungulas sanguinem emitti opor- | |
| tere, nam plurimum, inquit, | |
| profuit incensos aestus auertere et | |
| inter | |
| ima ferire pedis salientem sanguine | 15 |
| uenam. | |
| nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem detrahimus. | 11.1 |
| Clodigo quoque dupliciter infestat ouem, siue cum sublu- | |
| uies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur, seu | |
| cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte | |
| canino similis extat pilus eique subest uermiculus. subluuies | 12.1 |
| et intertrigo pice per se liquida uel alumine et sulpure atque | |
| aceto mixtis litae eruentur uel tenero Punico malo, prius quam | |
| grana faciat, cum alumine pinsito superfusoque aceto uel | |
| aeris rubigine infriata uel conbusta galla cum austero uino | 5 |
| leuigata et inlita. tuberculum, cui subest uermiculus, ferro | 13.1 |
| quam cautissime circumsecari oportet, ne dum amputatur | |
| etiam quod infra est animal uulneremus. id enim cum saucia- | |
| tur, uenenatam saniem mittit, quae respersum uulnus ita | |
| insanabile facit, ut totus pes amputandus sit. sed cum tuber- | 5 |
| culum diligenter circumcideris, candens seuum uulneri per | |
| ardentem tedam instillato. | |
| Ouem pulmonariam similiter ut suem curari conuenit | 14.1 |
| inserta per auriculam radicula, quam ueterinarii consiliginem | |
| uocant. de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam | |
| traderemus. sed is morbus aestate plerumque concipitur, si | |
| defuit aqua, propter quod uaporibus omni quadripedi largius | 5 |
| bibendi potestas danda est. Celso placet, si est in pulmonibus | 15.1 |
| uitium, acris aceti tantum dare, quantum ouis sustinere possit, | |
| uel humanae ueteris urinae tepefactae trium heminarum instar | |
| per sinistram narem corniculo infundere atque axungiae | |
| sextantem faucibus inserere. | 5 |
| Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam uocant | 16.1 |
| pastores. ea nisi conpescitur intra primam pecudem, quae | |
| tali malo correpta est, uniuersum gregem contagione proster- | |
| nit, si quidem nec medicamentorum nec ferri remedia patitur, | |
| nam pene ad omnem tactum excandescit. sola tamen fomenta | 5 |
| non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo uelut | |
| eblanditur igneam saeuitiam, differens magis occidionem gregis | |
| quam prohibens. sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis | 17.1 |
| Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece | |
| Χειρόκμητα, sub nomine Democriti falso produntur, censet | |
| propter hanc pestem saepius ac diligenter ouium terga perspi- | |
| cere, ut si forte sit in aliqua tale uitium deprehensum, confestim | 5 |
| scrobem defodiamus in limine stabuli et uiuam pecudem, quae | |
| fuerit pusulosa, resupinam obruamus patiamurque super obru- | |
| tam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur. | |
| Bilis, aestiuo tempore non minima pernicies, potione | 18.1 |
| depellitur humanae ueteris urinae, quae ipsa remedio est etiam | |
| pecori arquato. at si molesta pituita est, cunelae bubulae uel | |
| surculi nepetae siluestris lana inuoluti naribus inseruntur | |
| uersanturque, donec sternuat ouis. fracta pecudum non aliter | 5 |
| quam hominum crura sanantur inuoluta lanis oleo atque uino | |
| insucatis et mox circumdatis ferulis conligata. est etiam | 19.1 |
| grauis pernities herbae sanguinariae, qua si pasta est ouis, | |
| toto uentre distenditur contrahiturque et spumat et quaedam | |
| tenuia taetri odoris excernit. celeriter sanguinem mitti oportet | |
| sub cauda in ea parte, quae proxima est clunibus, nec minus | 5 |
| in labro superiore uena soluenda est. suspiriose laborantibus | |
| ouibus auriculae ferro rescindendae mutandaeque regiones, | |
| quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus. | |
| Agnis quoque succurrendum est uel febricitantibus | 20.1 |
| uel aegritudine alia defectis; qui ubi morbo laborant, admitti | |
| ad matres non debent, ne in eas pernitiem transferant. itaque | |
| separatim mulgendae sunt oues, et caelestis aqua pari mensura | |
| lacti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. | 5 |
| multi lacte caprino isdem medentur, quod per corniculum | |
| infunditur faucibus. est etiam mentigo, quam pastores ostigi- | 21.1 |
| nem uocant, mortifera lactentibus. ea plerumque fit, si per | |
| inprudentiam pastoris emissi agni uel etiam haedi roscidas | |
| herbas depauerunt, quod minime committi oportet. sed cum | |
| id factum est, uelut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus | 5 |
| obsidet. remedio sunt hisopum et sal aequis ponderibus con- | 22.1 |
| trita, nam ea mixtura palatum atque lingua totumque os | |
| perfricatur. mox ulcera lauantur aceto et tunc pice liquida | |
| cum adipe suilla perlinuntur. quibusdam placet rubiginis | |
| aeneae tertiam partem duabus ueteris axungiae portionibus | 5 |
| commiscere tepefactoque uti medicamine. non nulli folia | |
| cupressi trita miscent aquae et ita perluunt ulcera atque | |
| palatum. castrationis autem ratio iam tradita est, neque enim | |
| alia in agnis quam in maiore quadripede seruatur. |