| De capris | |
| Et quoniam de ouiarico satis dictum est, ad caprinum | 7.6.1.1 |
| pecus nunc reuertar. id autem genus dumeta potius quam | |
| campestrem situm desiderat asperisque etiam locis ac siluestri- | |
| bus optime pascitur, nam nec rubos auersatur nec uepribus | |
| offenditur et arbusculis frutectisque maxime gaudet. ea sunt | 5 |
| arbutus atque alaternus cytisusque agrestis nec minus ilignei | |
| querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. | |
| Caper, cui sub maxillis binae uerruculae collo dependent, | 2.1 |
| optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, plena | |
| et breui ceruice, flaccidis et praegrauantibus auribus, exiguo | |
| capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo, nam et | |
| ipse tondetur | 5 |
| usum in castrorum ac miseris uelamina | |
| nautis. | |
| est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum, | 3.1 |
| quoniam inmodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, | |
| matrem stupro superuenit et ideo ante sex annos celeriter con- | |
| senescit, quod inmatura ueneris cupidine primis pueritiae | |
| temporibus exhaustus est, itaque quinquennis parum idoneus | 5 |
| habetur feminis inplendis. capella praecipue probatur simillima | 4.1 |
| hirco, quem descripsimus, si etiam est uberis maximi et lactis | |
| abundantissimi. hanc pecudem mutilam parabimus quieto | |
| caeli statu, nam procelloso atque imbrifero cornutam. semper | |
| autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit, | 5 |
| quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam. sed | 5.1 |
| numerum generis huius maiorem quam centum capitum sub | |
| uno clauso non expedit habere, cum lanigerae mille pariter | |
| commode stabulentur. atque ubi caprae primum conparantur, | |
| melius est unum gregem totum quam ex pluribus particulatim | 5 |
| mercari, ut nec in pastione separatim laciniae deducantur et | |
| in caprili maiore concordia quiete consistant. huic pecudi | |
| nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelici- | |
| diosior hiemps conceptum uitiat. nec tamen ea sola creant | |
| abortus, sed etiam glans cum citra satietatem data est. itaque | 10 |
| nisi potest adfatim praeberi, non est gregi permittenda. | |
| Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem De- | 6.1 |
| cembrem praecipimus, ut iam propinquante uere gemmantibus | |
| frutectis, cum primum siluae noua germinant fronde, partus | |
| edatur. ipsum uero caprile uel naturali saxo uel manu constra- | |
| tum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur diligens- | 5 |
| que pastor cotidie stabulum conuerrit nec patitur stercus aut | |
| umorem consistere lutumue fieri, quae cuncta sunt capris | |
| inimica. parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, | 7.1 |
| non numquam trigeminos. pessima est fetura, cum matres | |
| binae ternos haedos efficiunt; qui ubi editi sunt, eodem modo, | |
| quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lasciuia con- | |
| pescenda et artius cohibenda est. tum super lactis abundan- | 5 |
| tiam samera uel cytisus aut hedera praebenda uel etiam cacu- | |
| mina lentisci aliaeque tenues frondes obiciendae sunt. sed ex | |
| geminis singula capita, quae uidentur esse robustiora, in sup- | |
| plementum gregis reseruantur, cetera mercantibus traduntur. | |
| anniculae uel bimae capellae—nam utraque aetas partum | 8.1 |
| edit—submitti haedum non oportet, neque enim educare | |
| nisi trima debet. sed anniculae confestim depellenda suboles, | |
| bimae tam diu admittenda, dum possit esse uendibilis. nec | |
| ultra octo annos matres seruandae sunt, quod adsiduo partu | 5 |
| fatigatae steriles existant. magister autem pecoris acer, durus, | 9.1 |
| strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, | |
| ut qui per rupes, per solitudines, per uepres facile uadat et | |
| non ut alterius generis pastores sequatur, sed plerumque et | |
| antecedat gregem. maxime strenuum pecus est capella praece- | 5 |
| dens; subinde quae incedit compesci debet, ne procurrat, sed | |
| placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis et non strigo- | |
| sissimi corporis. |