| Medicinae earum | |
| Atque alia genera pecorum, cum pestilentia uexantur, | 7.7.1.1 |
| prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quam- | |
| uis optimae atque hilares subito concidunt et uelut aliqua | |
| ruina gregatim prosternantur. id autem accidere maxime | |
| solet ubertate pabuli, quam ob rem, dum adhuc paucas pe- | 5 |
| stis perculit, omnibus sanguis detrahendus nec toto die pascen- | |
| dae, sed mediis quattuor horis intra saepta claudendae. sin | 2.1 |
| alius languor infestat, poculo medicantur harundinis et albae | |
| spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus, | |
| admiscemus aquam pluuiatilem solamque potandam pecori | |
| praebemus. quod si ea res aegritudinem non depellit, uendenda | 5 |
| sunt pecora uel, si neque id contingere potest, ferro necanda | |
| saliendaque. mox interposito spatio conueniet olim gregem | |
| reparare, nec tamen ante quam pestilens tempus anni, siue | |
| id fuit hiemis, uertatur aestate siue autumnum uere mutetur. | |
| cum uero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae | 3.1 |
| etiam ouibus, adhibebimus. nam cum distendetur aqua cutis, | |
| quod uitium Graeci uocant ὕδρωπα, sub armo pellis leuiter | |
| incisa perniciosum transmittat umorem, tum factum uulnus | |
| pice liquida curetur. cum effetae loca genitalia tumebunt | 4.1 |
| aut secundae non responderint, defruti sextarius uel, cum id | |
| defuerit, boni uini tantundem faucibus infundatur et natu- | |
| ralia ceroto liquido repleantur. sed ne nunc singula persequar, | |
| sicut in ouillo pecore praedictum est, caprino medebimur. | 5 |