| HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI | |
| LIBER III | |
| Inter haec Alexander ad conducendum ex | 3.1.1.1 |
| Peloponneso militem Cleandro cum pecunia | |
| misso Lyciae Pamphyliaeque rebus compositis | |
| ad urbem Celaenas exercitum admovit. | |
| Media | 2.1 |
| illa tempestate moenia interfluebat Marsyas | |
| amnis, fabulosis Graecorum carminibus incli- | |
| tus. | |
| Fons eius ex summo montis cacumine ex- | 3.1 |
| currens in subiectam petram magno strepitu | |
| aquarum cadit; inde diffusus circumiectos rigat | |
| campos, liquidus et suas dumtaxat undas tra- | |
| hens. | 5 |
| Itaque color eius placido mari similis lo- | 4.1 |
| cum poetarum mendacio fecit: quippe traditum | |
| est nymphas amore amnis retentas in illa rupe | |
| considere. | |
| Ceterum quamdiu intra muros fluit, | 5.1 |
| nomen suum retinet; at cum extra munimenta | |
| se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas | |
| Lycum appellant. | |
| Alexander quidem urbem | 6.1 |
| destitutam ab suis intrat, arcem vero, in quam | |
| confugerant, oppugnare adortus caduceatorem | |
| praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos | |
| ultima esse passuros. | 5 |
| Illi caduceatorem in tur- | 7.1 |
| rem et situ et opere multum editam perductum, | |
| quanta esset altitudo, intueri iubent ac nuntiare | |
| Alexandro non eadem ipsum et incolas aestima- | |
| tione munimenta metiri: se sciret inexpugnabiles | 5 |
| esse, ad ultimum pro fide morituros. | |
| Ceterum | 8.1 |
| ut circumsederi arcem et omnia sibi in dies ar- | |
| tiora esse viderunt, sexaginta dierum indutias | |
| pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipse | |
| misisset, dederent urbem, postquam nihil inde | 5 |
| praesidii mittebatur, ad praestitutam diem per- | |
| misere se regi. | |
| Superveniunt deinde legati Atheniensium | 9.1 |
| petentes, ut capti apud Granicum amnem red- | |
| derentur sibi. Ille non hos modo sed etiam cete- | |
| ros Graecos restitui suis iussurum respondit fi- | |
| nito Persico bello. | 5 |
| Ceterum Dareo imminens, | 10.1 |
| quem nondum Euphraten superasse cognoverat, | |
| undique omnes copias contrahit, totis viribus | |
| tanti belli discrimen aditurus. | |
| Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus. | 11.1 |
| Pluribus vicis quam urbibus frequens tunc ha- | |
| bebat nobilem quondam Midae regiam. | |
| Gor- | 12.1 |
| dium nomen est urbi, quam Sangarius amnis | |
| praeterfluit, pari intervallo Pontico et Cilicio | |
| mari distantem. | |
| Inter haec maria angustissi- | 13.1 |
| mum Asiae spatium esse comperimus, utroque | |
| in artas fauces compellente terram. Quae quia | |
| continenti adhaeret, sed magna ex parte cingi- | |
| tur fluctibus, speciem insulae praebet, ac nisi | 5 |
| tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit ma- | |
| ria committeret. | |
| Alexander urbe in dicionem | 14.1 |
| suam redacta Iovis templum intrat. Vehiculum, | |
| quo Gordium, Midae patrem, vectum esse con- | |
| stabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vul- | |
| gatisque usu abhorrens. | 5 |
| Notabile erat iugum | 15.1 |
| adstrictum compluribus nodis in semetipsos im- | |
| plicatis et celantibus nexus. | |
| Incolis deinde ad- | 16.1 |
| firmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae | |
| potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, | |
| cupido incessit animo sortis eius explendae. | |
| Circa regem erat et Phrygum turba et Mace- | 17.1 |
| donum, illa expectatione suspensa, haec solli- | |
| cita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vin- | |
| culorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet | |
| quove se conderet, nec ratione nec visu perspici | 5 |
| posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne | |
| in omen verteretur inritum inceptum. | |
| Ille ne- | 18.1 |
| quaquam diu luctatus cum latentibus nodis | |
| "Nihil" inquit "interest, quomodo solvan- | |
| tur", gladioque ruptis omnibus loris oraculi | |
| sortem vel elusit vel implevit. | 5 |
| Cum deinde Dareum ubicumque esset occu- | 19.1 |
| pare statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Am- | |
| photerum classi ad oram Hellesponti, copiis | |
| autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium | |
| Coumque praesidiis hostium liberaturos. | 5 |
| His | 20.1 |
| talenta ad belli usum quingenta attributa; ad | |
| Antipatrum et eos, qui Graecas urbes tuebantur, | |
| DC missa; ex foedere naves sociis imperatae, | |
| quae Hellesponto praesiderent. | 5 |
| Nondum enim | 21.1 |
| Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem | |
| omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in | |
| expedito fore, si nihil ab eo moveretur. | |
| Iamque ad urbem Ancyram ventum erat, | 22.1 |
| ubi numero copiarum inito Paphlagoniam in- | |
| trat. Huic iuncti erant Heneti, unde quidam | |
| Venetos trahere originem credunt. | |
| Omnis haec | 23.1 |
| regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, | |
| quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne co- | |
| gerentur impetraverunt. | |
| Calas huic regioni | 24.1 |
| praepositus est; ipse adsumptis, qui ex Mace- | |
| donia nuper advenerant, Cappadociam petiit. |