| At Dareus nuntiata Memnonis morte | 3.2.1.1 |
| haud secus quam par erat motus omissa omni | |
| alia spe statuit ipse decernere: quippe quae per | |
| duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus | |
| pluribus curam, omnibus afuisse fortunam. | 5 |
| Igi- | 2.1 |
| tur castris ad Babyloniam positis, quo maiore | |
| animo capesserent bellum, universas vires in | |
| conspectum dedit et circumdato vallo, quod | |
| decem milium armatorum multitudinem cape- | 5 |
| ret, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. | |
| Orto sole ad noctem agmina sicut discripta | 3.1 |
| erant intravere vallum; inde emissa occupave- | |
| rant Mesopotamiae campos, equitum peditum- | |
| que propemodum innumerabilis turba, maiorem | |
| quam pro numero speciem ferens. | 5 |
| Persarum | 4.1 |
| erant centum milia, in quis eques XXX imple- | |
| bat. Medi decem <milia> equitum, quinquaginta | |
| peditum habebant. | |
| Barcanorum equitum duo | 5.1 |
| milia fuere, armati bipennibus levibusque scutis | |
| maxime cetrae speciem reddentibus; peditum | |
| decem milia [equitum] pari armatu sequeban- | |
| tur. | 5 |
| Armenii quadraginta <milia> miserant pedi- | 6.1 |
| tum, additis septem milibus equitum. Hyrcani, | |
| egregii, ut inter illas gentes, <equites,> sex milia | |
| expleverant, additis equitibus mille Tapuris. | |
| Derbices quadraginta peditum milia armave- | 7.1 |
| rant; pluribus aere aut ferro praefixae hastae, | |
| quidam lignum igne duraverant. Hos quoque | |
| duo milia equitum ex eadem gente comitata | |
| sunt. | 5 |
| A Caspio mari octo milium pedester exer- | 8.1 |
| citus venerat, ducenti equites. Cum iis erant | |
| ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equi- | |
| tum duplicem paraverant numerum. | |
| His copiis | 9.1 |
| triginta milia Graecorum mercede conducta | |
| egregiae iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et | |
| Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris ac- | |
| colas, ignota etiam ipsi gentium nomina, festi- | 5 |
| natio prohibebat acciri. | |
| Nec quicquam illi mi- | 10.1 |
| nus quam multitudo militum defuit. Cuius tum | |
| universae aspectu admodum laetus, purpuratis | |
| solita vanitate spem eius inflantibus, conversus | |
| ad Charidemum Atheniensem belli peritum et | 5 |
| ob exilium infestum Alexandro—quippe Athe- | |
| nis iubente eo fuerat expulsus—percontari coe- | |
| pit, satisne ei videretur instructus ad obteren- | |
| dum hostem. | |
| At ille et suae sortis et regiae | 11.1 |
| superbiae oblitus "Verum" inquit "et tu forsi- | |
| tan audire nolis et ego, nisi nunc dixero, alias | |
| nequiquam confitebor. | |
| Hic tanti apparatus | 12.1 |
| exercitus, haec tot gentium et totius Orientis | |
| excita sedibus suis moles finitimis potest esse | |
| terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis | |
| et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, | 5 |
| animis concipere non possunt. | |
| Sed Macedo- | 13.1 |
| num acies, torva sane et inculta, clipeis hastis- | |
| que immobiles cuneos et conferta robora viro- | |
| rum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum sta- | |
| bile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt. | 5 |
| Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines | |
| servare didicerunt. | |
| Quod imperatur, omnes | 14.1 |
| exaudiunt: obsistere, circumire, discurrere in | |
| cornu, mutare pugnam non duces magis quam | |
| milites callent. | |
| Ac ne auri argentique studio | 15.1 |
| teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate | |
| magistra stetit: fatigatis humus cubile est; cibus, | |
| quem occupant, satiat; tempora somni artiora | |
| quam noctis sunt. | 5 |
| Iam Thessali equites et | 16.1 |
| Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fun- | |
| dis, credo, et hastis igne duratis repellentur! | |
| Pari robore opus est. In illa terra, quae hos | |
| genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud | 5 |
| atque aurum ad conducendum militem mitte." | |
| Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi | 17.1 |
| etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. | |
| Itaque veritatis impatiens hospitem ac suppli- | |
| cem, tunc cum maxime utilia suadentem, abs- | |
| trahi iussit ad capitale supplicium. | 5 |
| Ille ne | 18.1 |
| tum quidem libertatis oblitus "Habeo" inquit | |
| "paratum mortis meae ultorem: expetet poenas | |
| consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi. | |
| Tu quidem licentia regni tam subito mutatus | 5 |
| documentum eris posteris homines, cum se per- | |
| misere fortunae, etiam naturam dediscere." | |
| Haec vociferantem, quibus imperatum erat, | 19.1 |
| iugulant. Sera deinde paenitentia subiit regem, | |
| ac vera dixisse confessus sepeliri eum iussit. |