| Thymodes erat Mentoris filius, impiger | 3.3.1.1 |
| iuvenis; cui praeceptum est a rege, ut omnes | |
| peregrinos milites, in quis plurimum habebat | |
| spei, a Pharnabazo acciperet opera eorum usu- | |
| rus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit imperium, | 5 |
| quod antea Memnoni dederat. | |
| Anxium [de] instantibus curis agitabant | 2.1 |
| etiam per somnum species imminentium rerum, | |
| sive illas aegritudo sive divinatio animi prae- | |
| sagientis accersit. | |
| Castra Alexandri magno ig- | 3.1 |
| nis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post | |
| Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, | |
| quo ipse <quondam> fuisset, equo deinde per Ba- | |
| byloniam vectus subito cum ipso equo oculis | 5 |
| esse subductus. | |
| Ad haec vates varia interpreta- | 4.1 |
| tione curam distrinxerant. Alii laetum id regi | |
| somnium esse dicebant, quod castra hostium ar- | |
| sissent, quod Alexandrum deposita regia veste | |
| in Persico et vulgari habitu perductum esse vi- | 5 |
| disset. | |
| Quidam contra augurabantur: quippe | 5.1 |
| inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alex- | |
| andro portendere: quod ve<stem Persicam> ha- | |
| buisset, haud ambigue regnum Asiae occupa<tu- | |
| rum denuntia>re, quoniam in eodem habitu Da- | 5 |
| reus fuisset, cum appellatus est rex. | |
| Vetera | 6.1 |
| quoque omina, ut fere <fit>, sollicitudo revocave- | |
| rat. Recensebant enim Dareum in principio im- | |
| perii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari | |
| in eam formam, qua Graeci uterentur, protinus- | 5 |
| que Chaldaeos interpretatos imperium Persa- | |
| rum ad eos transiturum, quorum arma esset | |
| imitatus. | |
| Ceterum ipse et vatum responso, | 7.1 |
| quod edebatur in vulgus, et specie, quae per | |
| somnum oblata erat, admodum laetus castra ad | |
| Euphraten moveri iubet. | |
| Patrio more Persarum traditum est orto sole | 8.1 |
| demum procedere. Die iam inlustri signum e | |
| tabernaculo regis bucina dabatur. Super taber- | |
| naculum, unde ab omnibus conspici posset, ima- | |
| go solis crystallo inclusa fulgebat. | 5 |
| Ordo autem | 9.1 |
| agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et | |
| aeternum vocabant, argenteis altaribus praefe- | |
| rebatur. Magi proximi patrium carmen cane- | |
| bant. | 5 |
| Magos trecenti et sexaginta quinque | 10.1 |
| iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, | |
| diebus totius anni pares numero: quippe Persis | |
| quoque in totidem dies discriptus est annus. | |
| Currum deinde Iovi sacratum albentes vehe- | 11.1 |
| bant equi; hos eximiae magnitudinis equus, | |
| quem Solis appellabant, sequebatur. Aureae | |
| virgae et albae vestes regentes equos adorna- | |
| bant. | 5 |
| Haud procul erant vehicula decem mul- | 12.1 |
| to auro argentoque caelata. Sequebatur haec | |
| equitatus duodecim gentium variis armis et mo- | |
| ribus. | |
| Proximi ibant, quos Persae Immortales | 13.1 |
| vocant, ad decem milia. Cultus opulentiae bar- | |
| barae non alios magis honestabat: illi aureos | |
| torques, illi vestem auro distinctam habebant | |
| manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. | 5 |
| Exiguo intervallo, quos cognatos regis appel- | 14.1 |
| lant, decem et quinque milia hominum. Haec | |
| vero turba muliebriter propemodum culta luxu | |
| magis quam decoris armis conspicua erat. | |
| Do- | 15.1 |
| ryphoroe vocabantur proximum his agmen so- | |
| liti vestem excipere regalem; hi currum regis an- | |
| teibant, quo ipse eminens vehebatur. | |
| Utrum- | 16.1 |
| que currus latus deorum simulacra ex auro | |
| argentoque expressa decorabant; distinguebant | |
| internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant | |
| duo aurea simulacra cubitalia, quorum alterum | 5 |
| Nini, alterum Beli. Inter haec aquilam auream | |
| pinnas extendenti similem sacraverant. | |
| Cul- | 17.1 |
| tus regis inter omnia luxuria notabatur: purpu- | |
| reae tunicae medium album intextum erat, pal- | |
| lam auro distinctam aurei accipitres, velut ros- | |
| tris inter se concurrerent, adornabant, | 5 |
| et zona | 18.1 |
| aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, | |
| cui ex gemma vagina erat. | |
| Cidarim Persae vo- | 19.1 |
| cabant regium capitis insigne; hoc caerulea fas- | |
| cia albo distincta circumibat. | |
| Currum decem | 20.1 |
| milia hastatorum sequebantur; hastas argento | |
| exornatas, spicula auro praefixa gestabant. | |
| Dextra laevaque regem ducenti ferme nobilis- | 21.1 |
| simi propinquorum comitabantur. Horum ag- | |
| men claudebatur triginta milibus peditum, quos | |
| equi regis CCCC sequebantur. | |
| Intervallo de- | 22.1 |
| inde unius stadii matrem Darei Sisigambim cur- | |
| rus vehebat, et in alio erat coniunx. Turba femi- | |
| narum reginas comitantium equis vectabatur. | |
| Quindecim deinde, quas armamaxas appella- | 23.1 |
| bant, sequebantur. In his erant liberi regis et | |
| quae educabant eos spadonumque grex haud | |
| sane illis gentibus vilis. | |
| Tum regiae paelices | 24.1 |
| trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae re- | |
| gali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis | |
| sexcenti muli et trecenti cameli vehebant, prae- | |
| sidio sagittariorum prosequente. | 5 |
| Propinquo- | 25.1 |
| rum amicorumque coniuges huic agmini proxi- | |
| mae lixarumque et calonum greges vehebantur. | |
| Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui co- | |
| gerent agmen, leviter armati. | 5 |
| Contra si quis aciem Macedonum intuere- | 26.1 |
| tur, dispar facies erat, equis virisque non auro, | |
| non discolori veste, sed ferro atque aere fulgen- | |
| tibus: | |
| agmen et stare paratum et sequi, nec | 27.1 |
| turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis | |
| non signum modo sed etiam nutum. Et castris | |
| locus et exercitui commeatus suppetebant. | |
| Er- | 28.1 |
| go Alexandro in acie miles non defuit; Dareus, | |
| tantae multitudinis rex, loci in quo pugnavit | |
| angustiis redactus est ad paucitatem, quam in | |
| hoste contempserat. | 5 |