| Interea Alexander Abistamene Cappa- | 3.4.1.1 |
| dociae praeposito Ciliciam petens cum omnibus | |
| copiis <in> regionem, quae castra Cyri appellatur, | |
| pervenerat. Stativa illic habuerat Cyrus, cum | |
| adversus Croesum in Lydiam duceret. | 5 |
| Aberat | 2.1 |
| ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Cili- | |
| ciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas | |
| fauces, munimenta, quae manu ponimus, natu- | |
| rali situ imitante. | 5 |
| Igitur Arsames, qui Ciliciae | 3.1 |
| praeerat, reputans quid initio belli Memno sua- | |
| sisset, quondam salubre consilium sero exequi | |
| statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti | |
| solitudinem faciat; quicquid usui potest esse, | 5 |
| corrumpit, sterile ac nudum solum, quod tueri | |
| nequibat, relicturus. | |
| Sed longe utilius fuit an- | 4.1 |
| gustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occu- | |
| pare praesidio iugumque opportune itineri im- | |
| minens obtinere, unde inultus subeuntem hos- | |
| tem aut prohibere aut opprimere potuisset. | 5 |
| Nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis | 5.1 |
| retro ipse concessit, populator terrae, quam a | |
| populationibus vindicare debebat. Ergo qui re- | |
| licti erant, proditos se rati, ne conspectum qui- | |
| dem hostis sustinere valuerunt, cum vel paucio- | 5 |
| res locum obtinere potuissent. | |
| Namque perpe- | 6.1 |
| tuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia in- | |
| cluditur; quod cum a mari adsurgat, velut sinu | |
| quodam flexuque curvatum rursus altero cornu | |
| in diversum litus excurrit. | 5 |
| Per hoc dorsum, qua | 7.1 |
| maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus | |
| et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda | |
| est. | |
| Campestris eadem, qua vergit ad mare, | 8.1 |
| planitiem eius crebris distinguentibus rivis: Py- | |
| ramus et Cydnus, incliti amnes, fluunt. Cydnus | |
| non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: | |
| quippe leni tractu e fontibus labens puro solo | 5 |
| excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide | |
| manantis alveum turbent. | |
| Itaque incorruptus | 9.1 |
| idemque frigidissimus, quippe multa riparum | |
| amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis si- | |
| milis in mare evadit. | |
| Multa in ea regione mo- | 10.1 |
| numenta vulgata carminibus vetustas exederat: | |
| monstrabantur urbium sedes Lyrnesi et Thebes, | |
| Typhonis quoque specus et Corycium nemus, | |
| ubi crocum gignitur, ceteraque, in quibus nihil | 5 |
| praeter famam duraverat. | |
| Alexander fauces iugi, quae Pylae appel- | 11.1 |
| lantur, intravit. Contemplatus locorum situm | |
| non alias magis dicitur admiratus esse felicita- | |
| tem suam: obrui potuisse vel saxis confitebatur, | |
| si fuissent, qui <in> subeuntes propellerent. | 5 |
| Iter | 12.1 |
| vix quaternos capiebat armatos; dorsum montis | |
| imminebat viae non angustae modo sed plerum- | |
| que praeruptae, crebris oberrantibus rivis, qui | |
| ex radicibus montium manant. | 5 |
| Thracas tamen | 13.1 |
| leviter armatos praecedere iusserat scrutarique | |
| calles, ne occultus hostis in subeuntes erumpe- | |
| ret. Sagittariorum quoque manus occupaverat | |
| iugum: intentos arcus habebant moniti non iter | 5 |
| ipsos inire sed proelium. | |
| Hoc modo agmen | 14.1 |
| pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime | |
| Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppi- | |
| dum hostis invaderet. | |
| At ille Parmenione ad | 15.1 |
| inhibendum incendium cum expedita manu | |
| praemisso, postquam barbaros adventu suorum | |
| fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam | |
| intrat. | 5 |