Mediam Cydnus amnis, de quo paulo 3.5.1.1
ante dictum est, interfluit; et tunc aestas erat,
cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram
vapore solis accendit, et diei fervidissimum tem-
pus exceperat. 5
Pulvere simul ac sudore perfu- 2.1
sum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum
adhuc corpus ablueret. Itaque veste deposita in
conspectu agminis—decorum quoque futurum
ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu 5
corporis se esse contentum—descendit in flu-
men.
Vixque ingressi subito horrore artus rigere 3.1
coeperunt; pallor deinde suffusus est, et totum
propemodum corpus vitalis calor liquit.
Expi- 4.1
ranti similem ministri manu excipiunt nec satis
compotem mentis in tabernaculum deferunt.
Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris
erat. 5
Flentes querebantur in tanto impetu cur- 5.1
suque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissi-
mum regem non in acie saltem, non ab hoste
deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum
esse et extinctum. 5
Instare Dareum, victorem 6.1
antequam vidisset hostem. Sibi easdem terras,
quas victoria peragrassent, repetendas: omnia
aut ipsos aut hostes populatos. Per vastas soli-
tudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame 5
atque inopia debellari posse.
Quem signum da- 7.1
turum fugientibus? quem ausurum Alexandro
succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga pene-
trarent, classem, qua transeant, quem praepa-
raturum? 5
Rursus in ipsum regem misericordia 8.1
versa illum florem iuventae, illam vim animi,
eundem regem et commilitonem divelli a se et
abrumpi immemores sui querebantur.
Inter 9.1
haec liberius meare spiritus coeperat, adlevabat-
que rex oculos et paulatim redeunte animo cir-
cumstantes amicos agnoverat, laxataque vis
morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudi- 5
nem mali sentiebat.
Animi autem aegritudo 10.1
corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in
Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi
et tantam victoriam eripi sibi ex manibus ob-
scuraque et ignobili morte in tabernaculo extin- 5
gui se querebatur.
Admissisque amicis pariter 11.1
ac medicis "In quo me" inquit "articulo rerum
mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Stre-
pitum hostilium armorum exaudire mihi videor
et, qui ultro intuli bellum, iam provocor. 5
Da- 12.1
reus ergo cum tam superbas litteras scriberet,
fortunam meam in consilio habuit; sed nequi-
quam, si mihi arbitrio meo curari licet.
Lenta 13.1
remedia et segnes medicos non expectant tem-
pora mea: vel mori strenue quam tarde conva-
lescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si
quid artis in medicis est, sciant me non tam 5
mortis quam belli remedium quaerere."
In- 14.1
gentem omnibus incusserat curam tam praeceps
temeritas eius. Ergo pro se quisque precari coe-
pere, ne festinatione periculum augeret, sed es-
set in potestate medentium: 5
inexperta remedia 15.1
haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perni-
ciem eius etiam a latere ipsius pecunia sollici-
taret hostis.
Quippe Dareus mille talenta in- 16.1
terfectori Alexandri daturum se pronuntiari
iusserat. Itaque ne ausurum quidem quemquam
arbitrabantur experiri remedium, quod propter
novitatem posset esse suspectum. 5