| Erat inter nobiles medicos ex Macedo- | 3.6.1.1 |
| nia regem secutus Philippus, natione Acarnan, | |
| fidus admodum regi: puero comes et custos sa- | |
| lutis datus non ut regem modo sed etiam ut | |
| alumnum eximia caritate diligebat. | 5 |
| Is non | 2.1 |
| praeceps se sed strenuum remedium adferre tan- | |
| tamque vim morbi potione medicata levaturum | |
| esse promisit. Nulli promissum eius placebat | |
| praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. | 5 |
| Omnia quippe facilius quam moram perpeti | 3.1 |
| poterat: arma et acies in oculis erant, et victo- | |
| riam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum | |
| ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post | |
| diem tertium medicamentum sumpturus esset | 5 |
| —ita enim medicus praedixerat—aegre ferens. | |
| Inter haec a Parmenione, fidissimo purpurato- | 4.1 |
| rum, litteras accipit, quibus ei denuntiabat, ne | |
| salutem suam Philippo committeret: mille ta- | |
| lentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse | |
| corruptum. | 5 |
| Ingentem animo sollicitudinem lit- | 5.1 |
| terae incusserant, et quicquid in utramque par- | |
| tem aut metus aut spes subiecerat, secreta aesti- | |
| matione pensabat. | |
| "Bibere perseverem, ut, si | 6.1 |
| venenum datum fuerit, ne immerito quidem, | |
| quicquid acciderit, evenisse videatur? Damnem | |
| medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi | |
| patiar? At satius est alieno me mori scelere | 5 |
| quam metu nostro." | |
| Diu animo in diversa ver- | 7.1 |
| sato nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistu- | |
| lamque sigillo anuli sui impresso pulvino, cui | |
| incubabat, subiecit. | |
| Inter has cogitationes bi- | 8.1 |
| duo absumpto inluxit a medico destinatus dies, | |
| et ille cum poculo, in quo medicamentum dilue- | |
| rat, intravit. | |
| Quo viso Alexander levato cor- | 9.1 |
| pore in cubili epistulam a Parmenione missam | |
| sinistra manu tenens accipit poculum et haurit | |
| interritus; tum epistulam legere Philippum iu- | |
| bet nec a vultu legentis movit oculos, ratus ali- | 5 |
| quas conscientiae notas in ipso ore posse de- | |
| prendere. | |
| Ille epistula perlecta plus indigna- | 10.1 |
| tionis quam pavoris ostendit proiectisque ami- | |
| culo et litteris ante lectum "Rex," inquit "sem- | |
| per quidem spiritus meus ex te pependit, sed | |
| nunc vere, arbitror, sacro et venerabili ore tra- | 5 |
| hitur <tuo>. | |
| Crimen parricidii, quod mihi obiec- | 11.1 |
| tum est, tua salus diluet: servatus a me vitam | |
| mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu pa- | |
| tere medicamentum concipi venis; laxa paulis- | |
| per animum, quem intempestiva sollicitudine | 5 |
| amici sane fideles, sed moleste seduli turbant." | |
| Non securum modo haec vox sed etiam laetum | |
| regem ac plenum bonae spei fecit. | |
| Itaque "Si | 12.1 |
| di," inquit "Philippe, tibi permisissent, quo ma- | |
| xime modo velles animum experiri meum, alio | |
| profecto voluisses, sed certiore, quam expertus | |
| es, ne optasses quidem. | 5 |
| Hac epistula accepta | 13.1 |
| tamen, quod dilueras, bibi; et nunc crede me | |
| non minus pro tua fide quam pro mea salute | |
| esse sollicitum." Haec elocutus dextram Phi- | |
| lippo offert. | 5 |
| Ceterum tanta vis medicamenti | 14.1 |
| fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Par- | |
| menionis adiuverint. Interclusus spiritus arte | |
| meabat. Nec Philippus quicquam inexpertum | |
| omisit. Ille fomenta corpori admovit, ille tor- | 5 |
| pentem nunc cibi nunc vini odore excitavit. | |
| Atque ut primum mentis compotem esse sen- | 15.1 |
| sit, modo matris sororumque modo tantae vic- | |
| toriae adpropinquantis admonere non destitit. | |
| Ut vero medicamentum se diffudit in venas | 16.1 |
| et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, | |
| primum animus vigorem suum, deinde corpus | |
| quoque expectatione maturius recuperavit: | |
| quippe post tertium diem, quam in hoc statu | 5 |
| fuerat, in conspectum militum venit. | |
| Nec avi- | 17.1 |
| dius ipsum regem quam Philippum intuebatur | |
| exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi | |
| grates habebant velut praesenti deo. Namque | |
| haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti | 5 |
| erga reges suos venerationem, quantum huius | |
| utique regis vel admirationi dediti [ei] fuerint | |
| vel caritate flagraverint. | |
| Iam primum nihil | 18.1 |
| sine divina ope adgredi videbatur: nam cum | |
| praesto esset ubique fortuna, et temeritas in | |
| gloriam cesserat. | |
| Aetas quoque vix tantis ma- | 19.1 |
| tura rebus sed abunde sufficiens omnia eius | |
| opera honestabat, et quae leviora haberi solent, | |
| plerumque militari gratiora vulgo sunt: exerci- | |
| tatio corporis inter ipsos, cultus habitusque | 5 |
| paulum a privato abhorrens, militaris vigor; | |
| quis ille vel ingenii dotibus vel animi artibus, | 20.1 |
| ut pariter carus ac venerandus esset, effecerat. |