| At Dareus nuntio de adversa valetu- | 3.7.1.1 |
| dine eius accepto celeritate quantam capere tam | |
| grave agmen poterat ad Euphraten contendit | |
| iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus | |
| traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans. | 5 |
| Iam Alexander viribus corporis receptis ad ur- | 2.1 |
| bem Solos pervenerat; cuius potitus ducentis | |
| talentis multae nomine exactis arci praesidium | |
| militum imposuit. | |
| Vota deinde pro salute sus- | 3.1 |
| cepta per ludum atque otium reddens ostendit, | |
| quanta fiducia barbaros sperneret: quippe Aes- | |
| culapio et Minervae ludos celebravit. | |
| Spec- | 4.1 |
| tanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso Per- | |
| sas acie a suis esse superatos, Myndios quoque | |
| et Caunios et pleraque tractus eius suae facta | |
| dicionis. | 5 |
| Igitur edito spectaculo ludicro castris- | 5.1 |
| que motis et Pyramo amne ponte iuncto ad ur- | |
| bem Mallum pervenit, inde alteris castris ad | |
| oppidum Castabulum. | |
| Ibi Parmenio regi oc- | 6.1 |
| currit: praemiserat ad explorandum iter saltus, | |
| per quem ad urbem Isson nomine penetrandum | |
| erat. | |
| Atque ille angustiis eius occupatis et prae- | 7.1 |
| sidio modico relicto Isson quoque desertam a | |
| barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui | |
| interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta | |
| firmavit occupatoque itinere, sicut paulo ante | 5 |
| dictum est, idem et auctor et nuntius venit. | |
| Isson deinde rex copias admovit; ubi consilio | 8.1 |
| habito, utrumne ultra progrediendum foret an | |
| ibi opperiundi essent novi milites, quos ex Ma- | |
| cedonia adventare constabat, Parmenio non | |
| alium locum proelio aptiorem esse censebat. | 5 |
| Quippe illic utriusque regis copias numero fu- | 9.1 |
| turas pares, cum angustiae multitudinem non | |
| caperent: planitiem ipsis camposque esse vitan- | |
| dos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi | |
| possent. Timere, ne non virtute hostium, sed | 5 |
| lassitudine sua vincerentur: Persas recentes | |
| subinde successuros, si laxius stare potuissent. | |
| Facile ratio tam salubris consilii accepta est. | 10.1 |
| Itaque inter angustias saltus hostem opperiri | |
| statuit. | |
| Erat in exercitu regis Sisenes Perses. Quon- | 11.1 |
| dam a praetore Aegypti missus ad Philippum | |
| donisque et omni honore cultus exilium patria | |
| sede mutaverat; secutus deinde in Asiam Alex- | |
| andrum inter fideles socios habebatur. | 5 |
| Huic | 12.1 |
| epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, | |
| cuius signum haud sane notum erat, tradidit. | |
| Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam horta- | |
| baturque Sisenem, ut dignum aliquid nobilitate | 5 |
| atque moribus suis ederet: magno id ei apud | |
| regem honori fore. | |
| Has litteras Sisenes, utpote | 13.1 |
| innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temp- | |
| tavit; sed cum tot curis apparatuque belli re- | |
| gem videret urgeri, aptius subinde tempus ex- | |
| pectans suspicionem initi scelesti consilii prae- | 5 |
| buit. | |
| Namque epistula, priusquam ei reddere- | 14.1 |
| tur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque | |
| eam et ignoti anuli sigillo impresso Siseni dari | |
| iusserat ad aestimandam fidem barbari. | |
| Qui | 15.1 |
| quia per complures dies non adierat regem, sce- | |
| lesto consilio eam visus est suppressisse et in | |
| agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis oc- | |
| cisus. | 5 |