| Iamque Graeci milites, quos Thymo- | 3.8.1.1 |
| des a Pharnabazo acceperat, praecipua spes et | |
| propemodum unica, ad Dareum pervenerant. | |
| Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spa- | 2.1 |
| tiososque Mesopotamiae campos repeteret; si id | |
| consilium damnaret, at ille divideret saltem in- | |
| numerabiles copias neu sub unum fortunae ic- | |
| tum totas vires regni cadere pateretur. | 5 |
| Minus | 3.1 |
| hoc regi quam purpuratis eius displicebat: anci- | |
| pitem fidem et mercede venalem proditioni im- | |
| minere et dividi non ob aliud copias velle, quam | |
| ut ipsi, in diversa digressi, si quid commissum | 5 |
| esset, traderent Alexandro: | |
| nihil tutius fore | 4.1 |
| quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, | |
| documentum non inultae perfidiae futuros. | |
| At | 5.1 |
| Dareus, ut erat sanctus ac mitis, se vero tantum | |
| facinus negat esse facturum, ut suam secutos | |
| fidem, suos milites iubeat trucidari. Quem de- | |
| inde amplius nationum exterarum salutem suam | 5 |
| crediturum sibi, si tot militum sanguine imbuis- | |
| set manus? | |
| Neminem stolidum consilium ca- | 6.1 |
| pite luere debere; defuturos enim qui suaderent, | |
| si suasisse periculosum esset. Denique ipsos co- | |
| tidie ad se advocari in consilium variasque sen- | |
| tentias dicere, nec tamen melioris fidei haberi | 5 |
| qui prudentius suaserit. | |
| Itaque Graecis nun- | 7.1 |
| tiari iubet ipsum quidem benevolentiae illorum | |
| gratias agere; ceterum si retro ire pergat, haud | |
| dubie regnum hostibus traditurum: fama bella | |
| stare, et eum qui recedat fugere credi. | 5 |
| Trahendi | 8.1 |
| vero belli vix ullam esse rationem. Tantae enim | |
| multitudini, utique cum iam hiems instaret, in | |
| regione vasta et invicem a suis atque hoste ve- | |
| xata non suffectura alimenta. | 5 |
| Ne dividi qui- | 9.1 |
| dem copias posse servato more maiorum, qui | |
| universas vires discrimini bellorum semper ob- | |
| tulerint. | |
| Et, hercule, terribilem antea regem et | 10.1 |
| absentia sua ad vanam fiduciam elatum, post- | |
| quam adventare se senserit, cautum pro teme- | |
| rario factum delituisse inter angustias saltus | |
| ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praeter- | 5 |
| euntium audito silvarum latebris se occulerent. | |
| Iam etiam valetudinis simulatione frustrari | 11.1 |
| suos milites. Sed non amplius ipsum esse passu- | |
| rum detrectare certamen: in illo specu, in quem | |
| pavidi recessissent, oppressurum esse cunctan- | |
| tes. Haec magnificentius iactata quam verius. | 5 |
| Ceterum pecunia omni rerumque pretiosissi- | 12.1 |
| mis Damascum Syriae cum modico praesidio | |
| militum missis reliquas copias in Ciliciam duxit | |
| insequentibus more patrio agmen coniuge ac | |
| matre. Virgines quoque cum parvo filio comi- | 5 |
| tabantur patrem. | |
| Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, | 13.1 |
| quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, | |
| quem Amanicas Pylas vocant, pervenit. | |
| Nec | 14.1 |
| dubitavere Persae, quin Isso relicta, quam cepe- | |
| rant, Macedones fugerent; nam etiam saucii | |
| quidam et invalidi, qui agmen non poterant | |
| persequi, excepti erant. | 5 |
| Quos omnis instinctu | 15.1 |
| purpuratorum barbara feritate saevientium | |
| praecisis adustisque manibus circumduci, ut co- | |
| pias suas noscerent, satisque omnibus spectatis | |
| nuntiare, quae vidissent, regi suo iussit. | 5 |
| Motis | 16.1 |
| ergo castris superat Pinarum amnem, in tergis, | |
| ut credebat, fugientium haesurus. At illi, quo- | |
| rum amputaverat manus, ad castra Macedonum | |
| penetrant, Dareum, quanto maximo cursu pos- | 5 |
| set, sequi nuntiantes. | |
| Vix fides habebatur; ita- | 17.1 |
| que speculatores <in> maritimas regiones praemis- | |
| sos explorare iubet, ipse adesset an praefecto- | |
| rum aliquis speciem praebuisset universi ve- | |
| nientis exercitus. | 5 |
| Sed cum speculatores rever- | 18.1 |
| terentur, procul ingens multitudo conspecta est. | |
| Ignes deinde totis campis conlucere coeperunt, | |
| omniaque velut continenti incendio ardere visa, | |
| cum incondita multitudo maxime propter iu- | 5 |
| menta laxius tenderet. | |
| Itaque eo ipso loco | 19.1 |
| metari suos castra iusserat, laetus—quod omni | |
| expetierat voto—in illis potissimum angustiis | |
| decernendum fore. | |
| Ceterum, ut solet fieri cum ultimi discrimi- | 20.1 |
| nis tempus adventat, in sollicitudinem versa | |
| fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspi- | |
| rante res tam prospere gesserat, verebatur nec | |
| iniuria ex iis, quae tribuisset sibi, quam muta- | 5 |
| bilis esset reputabat: unam superesse noctem, | |
| quae tanti discriminis moraretur eventum. | |
| Rursus occurrebat maiora periculis praemia | 21.1 |
| et, sicut dubium esset an vinceret, ita illud uti- | |
| que certum esse, honeste et cum magna laude | |
| moriturum. | |
| Itaque corpora milites curare ius- | 22.1 |
| sit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos | |
| esse. Ipse in iugum editi montis escendit multis- | |
| que conlucentibus facibus patrio more sacrifi- | |
| cium dis praesidibus loci fecit. | 5 |
| Iamque ter- | 23.1 |
| tium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles | |
| acceperat itineri simul paratus ac proelio, stre- | |
| nueque iussi procedere oriente luce pervenerunt | |
| ad angustias, quas occupare decreverant. | 5 |
| Da- | 24.1 |
| reum XXX inde stadia abesse praemissi indica- | |
| bant. Tunc consistere agmen iubet armisque | |
| ipse sumptis aciem ordinat. | |
| Dareo adventum hostium pavidi agrestes | 5 |
| nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos | |
| ut fugientes sequebatur. | |
| Ergo non mediocris | 25.1 |
| omnium animos formido <occupavit>—quippe | |
| itineri <quam> proelio aptiores erant—raptimque | |
| arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurren- | |
| tium suosque ad arma vocantium maiorem me- | 5 |
| tum incussit. | |
| Alii in iugum montis evaserant, | 26.1 |
| ut hostium agmen inde prospicerent; equos ple- | |
| rique frenabant. Discors exercitus nec ad unum | |
| intentus imperium vario tumultu cuncta turba- | |
| verat. | 5 |
| Dareus initio iugum montis cum parte | 27.1 |
| copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo | |
| circumiturus hostem, a mari quoque, quo dex- | |
| trum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut | |
| undique urgeret. | 5 |
| Praeter haec viginti milia | 28.1 |
| praemissa cum sagittariorum manu Pinarum | |
| amnem, qui duo agmina interfluebat, transire | |
| et obicere sese Macedonum copiis iusserat; si id | |
| praestare non possent, retrocedere in montes et | 5 |
| occulte circumire ultimos hostium. | |
| Ceterum | 29.1 |
| destinata salubriter omni ratione potentior for- | |
| tuna discussit: | |
| quippe alii prae metu imperium | 30.1 |
| exequi non audebant, alii frustra exequeban- | |
| tur, quia, ubi partes labant, summa turbatur. |