| Acies autem hoc modo stetit. Nabarza- | 3.9.1.1 |
| nes equitatu dextrum cornu tuebatur additis | |
| funditorum sagittariorumque viginti fere mili- | |
| bus. | |
| In eodem Thymodes erat, Graecis pediti- | 2.1 |
| bus mercede conductis, triginta milibus, prae- | |
| positus. Hoc erat haud dubie robur exercitus, | |
| par Macedonicae phalangi acies. | |
| In laevo cor- | 3.1 |
| nu Aristomedes Thessalus XX <milia> barbaro- | |
| rum peditum habebat. In subsidiis pugnacissi- | |
| mas locaverat gentes. | |
| Ipsum regem in eodem | 4.1 |
| cornu dimicaturum tria milia delectorum equi- | |
| tum, adsueta corporis custodia, et pedestris | |
| acies, quadraginta milia, sequebantur; | |
| Hyr- | 5.1 |
| cani deinde Medique equites; his proximi cete- | |
| rarum gentium, ultra eos dextra laevaque dis- | |
| positi. Hoc agmen sicut dictum est instructum | |
| VI milia iaculatorum funditorumque antecede- | 5 |
| bant. | |
| Quicquid in illis angustiis adiri poterat, | 6.1 |
| impleverant copiae, cornuaque hinc ab iugo, | |
| illinc a mari stabant. Uxorem matremque regis | |
| et alium feminarum gregem in medium agmen | |
| acceperant. | 5 |
| Alexander phalangem, qua nihil apud Ma- | 7.1 |
| cedonas validius erat, in fronte constituit. Dex- | |
| trum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tueba- | |
| tur; huic proximi stabant Coenos et Perdiccas | |
| et Meleager <et> Ptolomaeus et Amyntas, sui quis- | 5 |
| que agminis duces. | |
| In laevo, quod ad mare | 8.1 |
| pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed | |
| Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab | |
| utroque cornu locati: dextrum Macedones Thes- | |
| salis adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur. | 5 |
| Ante hanc aciem posuerat funditorum manum | 9.1 |
| sagittariis admixtis. Thraces quoque et Creten- | |
| ses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. | |
| At | 10.1 |
| iis, qui praemissi ab Dareo iugum montis inse- | |
| derant, Agrianos opposuit ex Thraecia nuper | |
| advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, | |
| quantum posset, agmen ad mare extenderet, | 5 |
| quo longius abesset acies montibus, quos occu- | |
| paverant barbari. | |
| At illi neque obstare venien- | 11.1 |
| tibus nec circumire praetergressos ausi fundito- | |
| rum maxime aspectu territi profugerant, eaque | |
| res Alexandro tutum agminis latus, quod ne | |
| superne incesseretur timuerat, praestitit. | 5 |
| XXX | 12.1 |
| et duo armatorum ordines ibant: neque enim | |
| latius extendi aciem patiebantur angustiae. | |
| Paulatim deinde laxare se [et] sinus montium | |
| et maius spatium aperire coeperant, ita ut non | 5 |
| pedes solum [pluribus] ordine incedere, sed | |
| etiam lateribus circumfundi posset equitatus. |