| Iam in conspectu, sed extra teli iactum | 3.10.1.1 |
| utraque acies erat, cum priores Persae incon- | |
| ditum et trucem sustulere clamorem. | |
| Redditur | 2.1 |
| et a Macedonibus, maior exercitus numero, iugis | |
| montium vastisque saltibus repercussus: quippe | |
| semper circumiecta nemora petraeque, quan- | |
| tamcumque accepere vocem, multiplicato sono | 5 |
| referunt. | |
| Alexander ante prima signa ibat | 3.1 |
| identidem manu suos inhibens, ne suspensi | |
| acrius ob nimiam festinationem concitato spi- | |
| ritu capesserent proelium. | |
| Cumque agmini | 4.1 |
| obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis | |
| aptum erat, milites adloquebatur. Macedones, | |
| tot bellorum in Europa victores, ad subigendam | |
| Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis | 5 |
| quam suo ductu profecti, inveteratae virtutis | |
| admonebantur: | |
| illos terrarum orbis liberatores | 5.1 |
| emensosque olim Herculis et Liberi Patris ter- | |
| minos non Persis modo sed etiam omnibus gen- | |
| tibus imposituros iugum: Macedonum provin- | |
| cias Bactra et Indos fore. Minima esse, quae | 5 |
| nunc intuerentur, sed omnia victoria aperiri. | |
| Non in praeruptis petris Illyriorum et Thra- | 6.1 |
| ciae saxis sterilem laborem fore: spolia totius | |
| Orientis offerri. Vix gladio futurum opus: to- | |
| tam aciem suo pavore fluctuantem umbonibus | |
| posse propelli. | 5 |
| Victor ad haec Atheniensium | 7.1 |
| Philippus pater invocabatur, domitaeque nuper | |
| Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum | |
| dirutae species repraesentabatur animis. Iam | |
| Granicum amnem, iam tot urbes aut expugna- | 5 |
| tas aut in fidem acceptas omniaque, quae post | |
| tergum erant, strata et pedibus ipsorum sub- | |
| iecta memorabat. | |
| Cum adierat Graecos, ad- | 8.1 |
| monebat ab his gentibus inlata Graeciae bella | |
| Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam | |
| ipsos terramque poscentium, ut neque fontium | |
| haustum nec solitos cibos relinquerent deditis. | 5 |
| Ab his templa ruinis et ignibus esse deleta, ur- | 9.1 |
| bes eorum expugnatas, foedera divini humani- | |
| que iuris violata referebat. Illyrios vero et | |
| Thracas rapto vivere adsuetos aciem hostium | |
| auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, | 5 |
| praedam non arma gestantem: | |
| irent et imbel- | 10.1 |
| libus feminis aurum viri eriperent, aspera mon- | |
| tium suorum iuga nudasque calles et perpetuo | |
| rigentes gelu ditibus Persarum campis agrisque | |
| mutarent. | 5 |