| Iam ad teli iactum pervenerant, cum | 3.11.1.1 |
| Persarum equites ferociter in laevum cornu | |
| hostium invecti sunt: quippe Dareus equestri | |
| proelio decernere optabat, phalangem Macedo- | |
| nici exercitus robur esse coniectans. Iamque | 5 |
| etiam dextrum Alexandri cornu circumibatur. | |
| Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equi- | 2.1 |
| tum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in | |
| medium belli discrimen strenue transfert. | |
| Sub- | 3.1 |
| ductis deinde ex acie Thessalis equitibus prae- | |
| fectum eorum occulte circumire tergum suorum | |
| iubet Parmenionique coniungi et, quod is im- | |
| perasset, impigre exequi. | 5 |
| Iamque ipsi in me- | 4.1 |
| dium Persarum * * * undique circumfusi egregie | |
| tuebantur, sed conferti et quasi cohaerentes | |
| tela vibrare non poterant: simul erant emissa, | |
| in eosdem concurrentia implicabantur levique | 5 |
| et vano ictu pauca in hostem, plura in humum | |
| innoxia cadebant. Ergo comminus pugnam | |
| coacti conserere gladios impigre stringunt. | |
| Tum vero multum sanguinis fusum est: duae | 5.1 |
| quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma | |
| pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non ti- | |
| mido, non ignavo cessare tum licuit: conlato | |
| pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem | 5 |
| vestigio stabant, donec vincendo locum sibi fa- | |
| cerent. | |
| Tum demum ergo promovebant gra- | 6.1 |
| dum, cum hostem prostraverant. At illos novus | |
| excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, | |
| ut alias solent, acie poterant excedere, cum hos- | |
| tis instaret a fronte, a tergo sui urgerent. | 5 |
| Alex- | 7.1 |
| ander non ducis magis quam militis munia | |
| exequebatur, opimum decus caeso rege expe- | |
| tens: quippe Dareus curru sublimis eminebat, | |
| et suis ad se tuendum et hostibus ad incessen- | 5 |
| dum ingens incitamentum. | |
| Ergo frater eius | 8.1 |
| Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, | |
| equites, quibus praeerat, ante ipsum currum | |
| regis obiecit. Armis et robore corporis multum | |
| super ceteros eminens, animo vero et pietate in | 5 |
| paucissimis, illo utique proelio clarus, alios im- | |
| provide instantes prostravit, alios in fugam | |
| avertit. | |
| At Macedones, <qui> circa regem erant, | 9.1 |
| mutua adhortatione firmati cum ipso in equi- | |
| tum agmen inrumpunt. Tum vero similis rui- | |
| nae strages erat. Circa currum Darei iacebant | |
| nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte | 5 |
| defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes | |
| procubuerant adverso corpore vulneribus ac- | |
| ceptis. | |
| Inter hos Atizyes et Rheomithres et | 10.1 |
| Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exerci- | |
| tuum praefecti, noscitabantur; circa eos cumu- | |
| lata erat peditum equitumque obscurior turba. | |
| Macedonum quoque non quidem multi, sed | 5 |
| promptissimi tamen caesi sunt; inter quos Alex- | |
| andri dextrum femur leviter mucrone perstric- | |
| tum est. | |
| Iamque qui Dareum vehebant equi, | 11.1 |
| confossi hastis et dolore efferati, iugum quatere | |
| et regem curru excutere coeperant, cum ille ve- | |
| ritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, | |
| desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequeba- | 5 |
| tur, imponitur insignibus quoque imperii, ne | |
| fugam proderent, indecore abiectis. | |
| Tum vero | 12.1 |
| ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam | |
| patebat via, erumpunt arma iacientes, quae | |
| paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: | |
| adeo pavor etiam auxilia formidat. | 5 |
| Instabat | 13.1 |
| fugientibus eques a Parmenione emissus, et forte | |
| in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in | |
| dextro Persae Thessalos equites vehementer ur- | |
| gebant. | 5 |
| Iamque una ala ipso impetu procul- | 14.1 |
| cata erat, cum Thessali strenue circumactis equis | |
| dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et | |
| incompositos victoriae fiducia barbaros ingenti | |
| caede prosternunt. | 5 |
| Equi pariter equitesque | 15.1 |
| Persarum, serie laminarum graves, agmen ad id | |
| genus <pugnae>, quod celeritate maxime constat, | |
| aegre moliebantur: quippe in circumagendis | |
| equis suis Thessali inulti occupaverant. | 5 |
| Hac tam prospera pugna nuntiata Alexan- | 16.1 |
| der, non ante ausus persequi barbaros, utrim- | |
| que iam victor instare fugientibus coepit. | |
| Haud amplius regem quam mille equites se- | 17.1 |
| quebantur, cum ingens multitudo hostium cede- | |
| ret; sed quis aut in victoria aut in fuga copias | |
| numerat? Agebantur ergo a tam paucis peco- | |
| rum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, | 5 |
| fugientes morabatur. | |
| At Graeci, qui in Darei | 18.1 |
| partibus steterant, Amynta duce—praetor hic | |
| Alexandri fuerat, tunc transfuga—abrupti a | |
| ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. | |
| Barbari longe diversam fugam intenderunt: | 19.1 |
| alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, qui- | |
| dam circuitu rupes saltusque montium occultos | |
| petivere, pauci castra Darei. | |
| Sed iam illa quo- | 20.1 |
| que victor intraverat omni quidem opulentia | |
| ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, | |
| sed luxuriae apparatum, diripuerant milites, | |
| cumque plus raperent, <quam capere possent,> | 5 |
| passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, | |
| quas in comparatione meliorum avaritia con- | |
| tempserat. | |
| Iamque ad feminas perventum | 21.1 |
| erat, quibus quo cariora ornamenta sunt, vio- | |
| lentius detrahebantur. Ne corporibus quidem | |
| vis ac libido parcebat. | |
| Omni planctu tumultu- | 22.1 |
| que, prout cuique fortuna erat, castra repleve- | |
| rant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes | |
| ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia | |
| vagaretur. | 5 |
| Tunc vero impotentis fortunae | 23.1 |
| species conspici potuit, cum ii, qui Dareo taber- | |
| naculum exornaverant omni luxu et opulentia | |
| instructum, eadem illa Alexandro, quasi veteri | |
| domino, reservabant. Namque id solum intac- | 5 |
| tum omiserant milites, ita tradito more, ut vic- | |
| torem victi regis tabernaculo exciperent. | |
| Sed | 24.1 |
| omnium oculos animosque in semet averterant | |
| captivae mater coniunxque Darei: illa non ma- | |
| iestate solum sed etiam aetate venerabilis, haec | |
| formae pulchritudine ne illa quidem sorte cor- | 5 |
| ruptae. Receperat in sinum filium nondum sex- | |
| tum annum aetatis egressum, in spem tantae | |
| fortunae, quantam pater eius paulo ante amise- | |
| rat, genitum. | |
| At in gremio anus aviae iacebant | 25.1 |
| adultae duae virgines, non suo tantum sed etiam | |
| illius maerore confectae. Ingens circa eam nobi- | |
| lium feminarum turba constiterat, laceratis cri- | |
| nibus abscissaque veste pristini decoris imme- | 5 |
| mores, reginas dominasque veris quondam, tunc | |
| alienis nominibus invocantes. | |
| Illae suae cala- | 26.1 |
| mitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, | |
| quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: | |
| negabant se captas, si viveret rex. Sed illum | |
| equos subinde mutantem longius fuga abstule- | 5 |
| rat. | |
| In acie autem caesa sunt Persarum peditum | 27.1 |
| C <milia>, decem equitum. At a parte Alexandri | |
| [ad] quattuor et quingenti saucii fuere, ex pedi- | |
| tibus XXX omnino et duo desiderati sunt, equi- | |
| tum centum quinquaginta interfecti: tantulo | 5 |
| impendio ingens victoria stetit! |