| Rex avidius Dareum persequendo fa- | 3.12.1.1 |
| tigatus, postquam et nox adpetebat et conse- | |
| quendi spes non erat, in castra paulo ante a suis | |
| capta pervenit. | |
| Invitari deinde amicos, quibus | 2.1 |
| maxime adsueverat, iussit—quippe summa | |
| dumtaxat cutis in femine perstricta non prohi- | |
| bebat interesse convivio— | |
| cum repente e pro- | 3.1 |
| ximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ulu- | |
| latu planctuque permixtus epulantes conterruit. | |
| Cohors quoque, quae excubabat ad tabernacu- | |
| lum regis, verita ne maioris motus principium | 5 |
| esset, armare se coeperat. | |
| Causa subiti pavoris | 4.1 |
| fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis | |
| nobilibus regem, quem interfectum esse crede- | |
| bant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. | |
| Unus namque e captivis spadonibus, qui forte | 5.1 |
| ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, | |
| quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne | |
| cultu proderetur abiecerat, in manibus eius, qui | |
| repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto | 5 |
| detractum esse falsum nuntium mortis eius attu- | |
| lerat. | |
| Hoc mulierum errore comperto Alexan- | 6.1 |
| der fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse | |
| fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradi- | |
| derat, peritum linguae Persicae, ire ad conso- | |
| landas eas iusserat; | 5 |
| veritus deinde, ne proditor | 7.1 |
| captivarum iram doloremque renovaret, Leon- | |
| natum ex purpuratis suis misit iussum indicare | |
| falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis ar- | |
| migeris ad tabernaculum, in quo captivae erant, | 5 |
| pervenit missumque se a rege nuntiari iubet. | |
| At | 8.1 |
| ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspe- | |
| xere, rati actum esse de dominis in tabernacu- | |
| lum currunt vociferantes adesse supremam ho- | |
| ram missosque, qui occiderent captas. | 5 |
| Itaque, | 9.1 |
| ut quae nec prohibere possent nec admittere | |
| auderent, nullo responso dato tacitae opperie- | |
| bantur victoris arbitrium. | |
| Leonnatus expec- | 10.1 |
| tato diu, qui se introduceret, postquam nemo | |
| procedere audebat, relictis in vestibulo satelli- | |
| tibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res tur- | |
| baverat feminas, quod inrupisse non admissus | 5 |
| videbatur. | |
| Itaque mater et coniunx provolu- | 11.1 |
| tae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam in- | |
| terficerentur, Darei corpus ipsis patrio more | |
| sepelire permitteret; functas supremo in regem | |
| officio impigre esse morituras. | 5 |
| Leonnatus et | 12.1 |
| vivere Dareum et ipsas non incolumes modo sed | |
| etiam apparatu pristinae fortunae reginas fore | |
| <adfirmat>. Tum demum Darei mater adlevari se | |
| passa est. | 5 |
| Alexander postero die cum cura sepultis mi- | 13.1 |
| litibus, quorum corpora invenerat, Persarum | |
| quoque nobilissimis eundem honorem haberi | |
| iubet matrique Darei permittit, quos vellet pa- | |
| trio more sepeliret. | 5 |
| Illa paucos arta propin- | 14.1 |
| quitate coniunctos pro habitu praesentis fortu- | |
| nae humari iussit, apparatum funerum, quo | |
| Persae suprema officia celebrarent, invidiosum | |
| fore existimans, cum victores haud pretiose cre- | 5 |
| marentur. | |
| Iamque iustis defunctorum corpo- | 15.1 |
| ribus solutis praemittit ad captivas, qui nun- | |
| tiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium | |
| turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. | |
| Is longe omnium amicorum carissimus erat | 16.1 |
| regi, cum ipso pariter eductus, secretorum om- | |
| nium arbiter; libertatis quoque in admonendo | |
| eo non alius <maius> ius habebat, quod tamen ita | |
| usurpabat, ut magis a rege permissum quam | 5 |
| vindicatum ab eo videretur. Et sicut aetate par | |
| erat regi, ita corporis habitu praestabat. | |
| Ergo | 17.1 |
| reginae illum esse regem ratae suo more venera- | |
| tae sunt. Inde ex captivis spadonibus, quis Alex- | |
| ander esset, monstrantibus Sisigambis advo- | |
| luta est pedibus eius ignorationem numquam | 5 |
| antea visi regis excusans. Quam manu adlevans | |
| rex "Non errasti," inquit "mater: nam et hic | |
| Alexander est." | |
| Equidem hac continentia ani- | 18.1 |
| mi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, | |
| feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, | |
| cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque | |
| ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes vic- | 5 |
| toria emensus. | |
| Sic vicisset profecto superbiam | 19.1 |
| atque iram, mala invicta; sic abstinuisset inter | |
| epulas caedibus amicorum egregiosque bello | |
| viros et tot gentium secum domitores indicta | |
| causa veritus esset occidere. | 5 |
| Sed nondum for- | 20.1 |
| tuna se animo eius superfuderat: itaque orien- | |
| tem tam moderate et prudenter tulit, ad ulti- | |
| mum magnitudinem eius non cepit. | |
| Tunc | 21.1 |
| quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et | |
| continentia et clementia vincerentur. Virgines | |
| reginas excellentis formae tam sancte habuit, | |
| quam si eodem quo ipse parente genitae forent; | 5 |
| coniugem eiusdem, quam nulla aetatis suae | 22.1 |
| pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non vio- | |
| lavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis | |
| captivo corpori inluderet. | |
| Omnem cultum | 23.1 |
| reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae | |
| fortunae magnificentia captivis praeter fidu- | |
| ciam defuit. | |
| Itaque Sisigambis "Rex," inquit | 24.1 |
| "mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro | |
| quondam precatae sumus, et, ut video, <fide> dig- | |
| nus es, qui tantum regem non felicitate solum | |
| sed etiam aequitate superaveris. | 5 |
| Tu quidem | 25.1 |
| matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam | |
| famulam esse confiteor. Et praeteritae fortunae | |
| fastigium capio et praesentis iugum pati pos- | |
| sum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id | 5 |
| potius clementia quam saevitia vis esse testa- | |
| tum." | |
| Rex bonum animum habere eas iussit. | 26.1 |
| Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille | |
| conspectu tum primum a se visi conterritus cer- | |
| vicem eius manibus amplectitur. Motus ergo | |
| rex constantia pueri Hephaestionem intuens | 5 |
| "Quam vellem," inquit "Dareus aliquid ex hac | |
| indole hausisset!" Tum tabernaculo egressus. | |
| Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque | 27.1 |
| Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit, Da- | |
| mascum, ubi regis gaza erat, Parmenione prae- | |
| misso. |