| Atque <ille>, cum praecessisse eo Darei | 3.13.1.1 |
| satrapam comperisset, veritus ne paucitas suo- | |
| rum sperneretur, accersere maiorem manum sta- | |
| tuit. | |
| Sed forte in exploratores ab eo praemissos | 2.1 |
| incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona per- | |
| ductus litteras ad Alexandrum a praefecto Da- | |
| masci missas tradit ei nec dubitare eum, quin | |
| omnem regiam supellectilem cum pecunia tra- | 5 |
| deret, adiecit. | |
| Parmenio adservari eo iusso lit- | 3.1 |
| teras aperit, in quis erat scriptum, ut mature | |
| Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum | |
| manu exigua, <cui traderet, quae>cumque rex | |
| penes ipsum reliquisset. Itaque Mardum datis | 5 |
| comitibus ad proditorem remittit. | |
| Ille e mani- | 4.1 |
| bus custodientium lapsus Damascum ante lucem | |
| intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum | |
| insidias timentis, et ignotum iter sine duce non | |
| audebat ingredi. Felicitati tamen regis sui con- | 5 |
| fisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi | |
| iussit; quibus celeriter repertis quarto die ad | |
| urbem pervenit, iam metuente praefecto, ne sibi | |
| fides habita non esset. | |
| Igitur quasi parum mu- | 5.1 |
| nimentis oppidi fidens ante solis ortum pecu- | |
| niam regiam—gazam Persae vocant—cum pre- | |
| tiosissimis rerum efferri iubet fugam simulans, | |
| re vera, ut praedam hosti offerret. | 5 |
| Multa milia | 6.1 |
| virorum feminarumque excedentem oppido se- | |
| quebantur, omnibus miserabilis turba praeter | |
| eum, cuius fidei commissa erat. Quippe quo | |
| maior proditionis merces foret, obicere hosti | 5 |
| parabat gratiorem omni pecunia praedam: no- | |
| biles viros, praetorum Darei coniuges liberos- | |
| que, praeter hos Graecarum urbium legatos, | |
| quos Dareus velut in arce tutissima in proditoris | |
| reliquerat manibus. | 10 |
| Gangabas Persae vocant | 7.1 |
| humeris onera portantes: ii cum tolerare non | |
| possent—quippe et procella subito nivem effu- | |
| derat et humus rigebat gelu—tum adstrictas | |
| vestes, quas cum pecunia portabant, auro et | 5 |
| purpura insignes induunt nullo prohibere auso, | |
| cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum | |
| licentiam faceret. | |
| Praebuere ergo Parmenioni | 8.1 |
| non spernendi agminis speciem. Qui intentiore | |
| cura suos quasi ad iustum proelium paucis ad- | |
| hortatus equis calcaria iubet subdere et acri | |
| impetu in hostem evehi. | 5 |
| At illi oneribus, quae | 9.1 |
| subierant, omissis per metum capessunt fugam; | |
| armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem | |
| metu arma iactare ac nota deverticula petere | |
| coeperunt. | 5 |
| Praefectus, quasi et ipse conterri- | 10.1 |
| tus, simulans cuncta pavore compleverat. Iace- | |
| bant totis campis opes regiae, illa pecunia sti- | |
| pendio ingenti militum praeparata, ille cultus | |
| tot nobilium virorum, tot inlustrium femina- | 5 |
| rum, | |
| aurea vasa, aurei freni, tabernacula re- | 11.1 |
| gali magnificentia ornata, vehicula quoque a | |
| suis destituta ingentis opulentiae plena: facies | |
| etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam | |
| moraretur. Quippe tot annorum incredibili et | 5 |
| fidem excedente fortuna cumulata tunc alia | |
| stirpibus lacerata, alia in caenum demersa erue- | |
| bantur: non sufficiebant praedantium manus | |
| praedae. | |
| Iamque etiam ad eos, qui primi fu- | 12.1 |
| gerant, ventum erat. Feminae pleraeque parvos | |
| trahentes liberos ibant; inter quas tres fuere | |
| virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, | |
| filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum | 5 |
| mutatione detractae, sed tum sortem earum cru- | |
| delius adgravante fortuna. | |
| In eodem grege | 13.1 |
| uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque— | |
| frater hic erat Darei—filia et coniunx Artabazi, | |
| principis purpuratorum, filius<que> cui Ilioneo | |
| fuit nomen. | 5 |
| Pharnabazi quoque, cui summum | 14.1 |
| imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum | |
| filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilis- | |
| simi ducis Memnonis coniunx et filius, vixque | |
| ulla domus purpurati fuit tantae cladis <expers. | 5 |
| Item capti sunt> Lacedaemonii et Athenienses | 15.1 |
| societatis fide violata Persas secuti: Aristogiton | |
| et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses ge- | |
| nere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii | |
| Pausippus et Onomastorides cum Monimo et | 5 |
| Callicratide, hi quoque domi nobiles. | |
| Summa | 16.1 |
| pecuniae signatae fuit talentum II milia et ses- | |
| centa, facti argenti pondus quingenta aequabat. | |
| Praeterea XXX milia hominum cum VII mili- | |
| bus iumentorum dorso onera portantium capta | 5 |
| sunt. | |
| Ceterum tantae fortunae proditorem <di> | 17.1 |
| semper ultores celeriter debita poena persecuti | |
| sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis | |
| vicem etiam in illa sorte reveritus, interfecti | |
| proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum | 5 |
| solacium prodito: quippe et ultus inimicum erat | |
| et nondum in omnium animis memoriam maies- | |
| tatis suae exolevisse cernebat. |