| LIBER IV | |
| Dareus, tanti modo exercitus rex, qui | 4.1.1.1 |
| triumphantis magis quam dimicantis more curru | |
| sublimis inierat proelium, per loca, quae prope | |
| immensis agminibus impleverat, iam inania et | |
| ingenti solitudine vasta fugiebat. | 5 |
| Pauci regem | 2.1 |
| sequebantur: nam nec eodem omnes fugam in- | |
| tenderant et deficientibus equis cursum eorum, | |
| quos rex subinde mutabat, aequare non pote- | |
| rant. | 5 |
| Onchas deinde pervenit, ubi excepere | 3.1 |
| eum Graecorum quattuor milia. Iam rectius | |
| hinc ad Euphraten contendit, id demum credens | |
| fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset. | |
| At Alexander Parmenionem, per quem apud | 4.1 |
| Damascum recepta erat praeda, iussum eam ip- | |
| sam et captivos diligenti adservare custodia, | |
| Syriae, quam Coelen vocant, praefecit. | |
| No- | 5.1 |
| vum imperium Syri nondum belli cladibus sa- | |
| tis domiti aspernabantur; sed celeriter subacti | |
| obiedienter imperata fecerunt. Aradus quoque | |
| insula deditur regi. | 5 |
| Maritimam tum oram et | 6.1 |
| pleraque longius etiam a mari recedentia rex | |
| eius insulae Strato possidebat; quo in fidem ac- | |
| cepto castra movit ad urbem Marathon. | |
| Ibi illi | 7.1 |
| litterae a Dareo redduntur, quibus ut superbe | |
| scriptis vehementer offensus est: praecipue eum | |
| movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eun- | |
| dem Alexandri nomini adscripserat. | 5 |
| Postulabat | 8.1 |
| autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, | |
| quantamcumque tota Macedonia caperet, ma- | |
| trem sibi et coniugem liberosque restitueret. De | |
| regno aequo, si vellet, Marte contenderet. | 5 |
| Si | 9.1 |
| saniora consilia tandem pati potuisset, conten- | |
| tus patrio cederet alieni imperii finibus, socius | |
| amicusque esset. In ea se fidem et dare para- | |
| tum et accipere. | 5 |
| Contra Alexander in hunc | 10.1 |
| maxime modum rescripsit: "Rex Alexander | |
| Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Grae- | |
| cos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque | |
| Graecorum Ionias omni clade vastavit, cum | 5 |
| magno deinde exercitu mare traiecit inlato Ma- | |
| cedoniae et Graeciae bello. | |
| Rursus Xerxes | 11.1 |
| gentis eiusdem ad oppugnandos nos cum imma- | |
| nium barbarorum copiis venit; qui navali proe- | |
| lio victus Mardonium tamen reliquit in Grae- | |
| cia, ut absens quoque popularetur urbes, agros | 5 |
| ureret. | |
| Philippum vero parentem meum quis | 12.1 |
| ignorat ab iis interfectum esse, quos ingentis | |
| pecuniae spe sollicitaverant vestri? Impia enim | |
| bella suscipitis et, cum habeatis arma, licemini | |
| hostium capita, sicut tu proxime talentis mille, | 5 |
| tanti exercitus rex, percussorem in me emere | |
| voluisti. | |
| Repello igitur bellum, non infero. Et | 13.1 |
| di quoque pro meliore stant causa: magnam | |
| partem Asiae in dicionem redegi meam, te ip- | |
| sum acie vici. Quem etsi nihil a me impetrare | |
| oportebat, utpote qui ne belli quidem in me iura | 5 |
| servaveris, tamen, si veneris supplex, et matrem | |
| et coniugem et liberos sine pretio recepturum | |
| esse promitto. | |
| Et vincere et consulere victis | 14.1 |
| scio. Quod si te committere nobis times, dabi- | |
| mus fidem impune venturum. De cetero, cum | |
| mihi scribes, memento non solum regi te, sed | |
| etiam tuo scribere." Ad hanc perferendam | 5 |
| Thersippus est missus. | |
| In Phoenicen <deinde> descendit et oppidum | 15.1 |
| Byblon traditum recepit. Inde ad Sidona ven- | |
| tum est, urbem vetustate famaque conditorum | |
| inclitam. | |
| Regnabat in ea Strato, Darei opibus | 16.1 |
| adiutus. Sed quia deditionem magis popularium | |
| quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, | |
| Hephaestionique permissum, ut, quem eo fas- | |
| tigio <e> Sidoniis dignissimum arbitraretur, con- | 5 |
| stitueret regem. | |
| Erant Hephaestionis hospites | 17.1 |
| clari inter suos iuvenes; qui facta ipsis potestate | |
| regnandi negaverunt quemquam patrio more in | |
| id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum. | |
| Ad- | 18.1 |
| miratus Hephaestion magnitudinem animi sper- | |
| nentis, quod alii per ignes ferrumque peterent, | |
| "Vos quidem macte virtute" inquit "estote, | |
| qui primi intellexistis, quanto maius esset reg- | 5 |
| num fastidire quam accipere. Ceterum date ali- | |
| quem regiae stirpis, qui meminerit a vobis ac- | |
| ceptum habere se regnum." | |
| Atque illi, cum | 19.1 |
| multos imminere tantae spei cernerent singulis | |
| amicorum Alexandri ob nimiam regni cupidi- | |
| tatem adulantes, statuunt neminem esse potio- | |
| rem quam Abdalonymum quendam, longa qui- | 5 |
| dem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob | |
| inopiam suburbanum hortum exigua colentem | |
| stipe. | |
| Causa ei paupertatis sicut plerisque pro- | 20.1 |
| bitas erat, intentusque operi diurno strepitum | |
| armorum, qui totam Asiam concusserat, non | |
| exaudiebat. | |
| Subito deinde, de quibus ante dic- | 21.1 |
| tum est, cum regiae vestis insignibus hortum in- | |
| trant, quem forte steriles herbas eligens Abda- | |
| lonymus repurgabat. | |
| Tum rege eo salutato | 22.1 |
| alter ex his "Habitus" inquit "hic vestis, quem | |
| cernis in meis manibus, cum isto squalore per- | |
| mutandus tibi est. Ablue corpus inluvie terre- | |
| nisque sordibus squalidum: cape regis animum | 5 |
| et in eam fortunam, qua dignus es, istam conti- | |
| nentiam perfer. Et cum in regali solio residebis | |
| vitae necisque omnium civium dominus, cave | |
| obliviscaris huius <status>, in quo accipis regnum, | |
| immo, hercule, propter quem." | 10 |
| Somnio simi- | 23.1 |
| lis res Abdalonymo videbatur; interdum, satis- | |
| ne sani essent, qui tam proterve sibi inluderent, | |
| percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus | |
| est et iniecta vestis purpura auroque distincta | 5 |
| et fides a iurantibus facta, serio iam rex isdem | |
| comitantibus in regiam pervenit. | |
| Fama dein- | 24.1 |
| de, ut solet, strenue tota urbe discurrit. Aliorum | |
| studium, aliorum indignatio eminebat; divitissi- | |
| mus quisque humilitatem inopiamque eius apud | |
| amicos Alexandri criminabatur. | 5 |
| Admitti eum | 25.1 |
| rex protinus iussit diuque contemplatus "Cor- | |
| poris" inquit "habitus famae generis non re- | |
| pugnat, sed libet scire, inopiam qua patientia | |
| tuleris." Tum ille "Utinam" inquit "eodem | 5 |
| animo regnum pati possim! hae manus suffecere | |
| desiderio meo: nihil habenti nihil defuit." | |
| Mag- | 26.1 |
| nae indolis specimen ex hoc sermone Abdalony- | |
| mi cepit. Itaque non Stratonis modo regiam su- | |
| pellectilem attribui ei iussit, sed pleraque etiam | |
| ex Persica praeda; regionem quoque urbi adpo- | 5 |
| sitam dicioni eius adiecit. | |
| Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alex- | 27.1 |
| andro transfugisse diximus, cum quattuor mili- | |
| bus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam | |
| Tripolin pervenit. Inde in naves militibus im- | |
| positis Cyprum transmisit et, cum in illo statu | 5 |
| rerum id quemque, quod occupasset, habiturum | |
| arbitraretur velut certo iure possessum, Aegyp- | |
| tum petere decrevit, utrique regi hostis et sem- | |
| per ex ancipiti mutatione temporum pendens. | |
| Hortatusque milites ad spem tantae rei docet | 28.1 |
| Sabacen, praetorem Aegypti, cecidisse in acie, | |
| Persarum praesidium et sine duce esse et invali- | |
| dum, Aegyptios semper praetoribus eorum in- | |
| festos pro sociis ipsos, non pro hostibus aesti- | 5 |
| maturos. | |
| Omnia experiri necessitas cogebat: | 29.1 |
| quippe cum primas spes fortuna destituit, futu- | |
| ra praesentibus videntur esse potiora. Igitur | |
| conclamant, duceret, quo videretur. Atque ille | |
| utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pe- | 5 |
| lusii ostium penetrat, simulans a Dareo se esse | |
| praemissum. | |
| Potitus ergo Pelusii Memphim | 30.1 |
| copias promovit; ad cuius famam Aegyptii, | |
| vana gens et novandis quam gerendis aptior re- | |
| bus, ex suis quique vicis urbibusque [hoc ip- | |
| sum] concurrunt ad delenda praesidia Persa- | 5 |
| rum. Qui territi tamen spem retinendi Aegyp- | |
| tum non omiserunt. | |
| Sed eos Amyntas proelio | 31.1 |
| superatos in urbem compellit, castrisque positis | |
| victores ad populandos agros <discurrunt>. Velut | |
| in medio positis bonis hostium cuncta ageban- | |
| tur. | 5 |
| Itaque Mazaces, quamquam infelici proe- | 32.1 |
| lio suorum animos territos esse cognoverat, ta- | |
| men palantes et victoriae fiducia incautos osten- | |
| tans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere | |
| et res amissas reciperare. | 5 |
| Id consilium non ra- | 33.1 |
| tione prudentius quam eventu felicius fuit: ad | |
| unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has | |
| poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo ma- | |
| gis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, | 5 |
| quem deseruerat. | |
| Darei praetores, qui proelio apud Isson su- | 34.1 |
| perfuerant, cum omni manu, quae fugientes | |
| secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et | |
| Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare | |
| temptabant. | 5 |
| Antigonus, praetor Alexandri, | 35.1 |
| Lydiae praeerat: qui quamquam plerosque mi- | |
| litum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen | |
| barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem | |
| illic quoque fortuna partium fuit: tribus proe- | 5 |
| liis alia atque alia regione commissis Persae fun- | |
| duntur. | |
| Eodem tempore classis Macedonum | 36.1 |
| ex Graecia accita Aristomenen, qui ad Helles- | |
| ponti oram reciperandam a Dareo erat missus, | |
| captis eius aut eversis navibus superat. | |
| A Mi- | 37.1 |
| lesiis deinde Pharnabazus, praefectus Persicae | |
| classis, pecunia exacta et praesidio in urbem | |
| Chium introducto centum navibus Andrum et | |
| inde Siphnum petiit. Has quoque insulas prae- | 5 |
| sidiis occupat, pecunia multat. | |
| Magnitudo belli, quod ab opulentissimis | 38.1 |
| Europae Asiaeque regibus in spem totius orbis | |
| occupandi gerebatur, Graeciae quoque et Cre- | |
| tae arma commoverat. | |
| Agis, Lacedaemonio- | 39.1 |
| rum rex, octo milibus Graecorum, qui ex Cili- | |
| cia profugi domos repetierant, contractis bel- | |
| lum Antipatro, Macedoniae praefecto, molie- | |
| batur. | 5 |
| Cretenses has aut illas partes secuti | 40.1 |
| nunc Spartanorum nunc Macedonum praesidiis | |
| occupabantur. Sed leviora inter illos fuere dis- | |
| crimina, unum certamen, ex quo cetera pende- | |
| bant, intuente fortuna. | 5 |