| Iam tota Syria, iam Phoenice quoque | 4.2.1.1 |
| excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex | |
| castra in continenti, a qua urbem angustum fre- | |
| tum dirimit. | |
| Tyros, et magnitudine et claritate | 2.1 |
| ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memo- | |
| rabilis, facilius societatem Alexandri acceptu- | |
| ra videbatur quam imperium. Coronam igitur | |
| auream donum legati adferebant commeatus- | 5 |
| que large et hospitaliter ex oppido advexerant. | |
| Ille dona ut ab amicis accipi iussit benigneque | |
| legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Ty- | |
| rii colerent, sacrificare velle se dixit: | |
| Macedo- | 3.1 |
| num reges credere ab illo deo ipsos genus du- | |
| cere, se vero ut id faceret etiam oraculo moni- | |
| tum. | |
| Legati respondent esse templum Herculis | 4.1 |
| extra urbem in ea sede, quam Palaetyron ipsi | |
| vocent: ibi regem deo sacrum rite facturum. | |
| Non tenuit iram, cuius alioqui potens non erat. | 5.1 |
| Itaque "Vos quidem" inquit "fiducia loci, | |
| quod insulam incolitis, pedestrem hunc exerci- | |
| tum spernitis, sed brevi ostendam in continenti | |
| vos esse. Proinde sciatis licet aut intraturum me | 5 |
| urbem aut oppugnaturum." | |
| Cum hoc responso | 6.1 |
| dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem | |
| Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque | |
| urbem intrare paterentur. | |
| At illi loco satis fisi | 7.1 |
| obsidionem ferre decreverant. Namque urbem | |
| a continenti quattuor stadiorum fretum dividit | |
| Africo maxime obiectum, <qui> crebros ex alto | |
| fluctus in litus evolvit. | 5 |
| Nec accipiendo operi, | 8.1 |
| quo Macedones continenti insulam iungere pa- | |
| rabant, quicquam magis quam ille ventus ob- | |
| stabat. Quippe vix leni et tranquillo mari moles | |
| agi possunt, Africus vero prima quaeque con- | 5 |
| gesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam | |
| firma moles est, quam non exedant undae et per | |
| nexus operum manantes et, ubi acrior flatus | |
| existit, summi operis fastigio superfusae. | |
| Prae- | 9.1 |
| ter hanc difficultatem haud minor alia erat. | |
| Muros turresque urbis praealtum mare ambie- | |
| bat: non tormenta nisi e navibus procul excussa | |
| mitti, non scalae moenibus adplicari poterant, | 5 |
| praeceps in salum murus pedestre interceperat | |
| iter; naves nec habebat rex et, si admovisset, | |
| pendentes et instabiles missilibus arceri pote- | |
| rant. | |
| Inter quae parva dictu res Tyriorum fi- | 10.1 |
| duciam accendit. Carthaginiensium legati ad | |
| celebrandum sacrum anniversarium more patrio | |
| tunc venerant: quippe Carthaginem Tyrii con- | |
| diderunt, semper parentum loco culti. | 5 |
| Hor- | 11.1 |
| tari ergo Poeni coeperunt, ut obsidionem for- | |
| ti animo paterentur: brevi Carthagine auxilia | |
| ventura. Namque ea tempestate magna ex parte | |
| Punicis classibus maria obsidebantur. | 5 |
| Igitur | 12.1 |
| bello decreto per muros turresque tormenta | |
| disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, | |
| quorum copia urbs abundabat, in officinas dis- | |
| tribuunt. Omnia belli apparatu strepunt. Fer- | 5 |
| reae quoque manus—harpagonas vocant—quas | |
| operibus hostium inicerent, corvique et alia tu- | |
| endis urbibus excogitata praeparabantur. | |
| Sed | 13.1 |
| cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, | |
| impositum esset admotisque follibus ignem fla- | |
| tu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flam- | |
| mis extitisse dicuntur: idque omen in Macedo- | 5 |
| num malum verterant Tyrii. | |
| Apud Macedonas | 14.1 |
| quoque cum forte panem quidam militum fran- | |
| gerent, manantis sanguinis guttas notaverunt, | |
| territoque rege Aristander, peritissimus vatum, | |
| si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id | 5 |
| triste futurum ait: contra, cum ab interiore par- | |
| te manaverit, urbi, quam obsidere destinassent, | |
| exitium portendere. | |
| Alexander cum et clas- | 15.1 |
| sem procul haberet et longam obsidionem mag- | |
| no sibi ad cetera impedimento videret fore, ca- | |
| duceatores, qui ad pacem eos compellerent, mi- | |
| sit; quos Tyrii contra ius gentium occisos prae- | 5 |
| cipitaverunt in altum. Atque ille suorum tam | |
| indigna morte commotus urbem obsidere statuit. | |
| Sed ante iacienda moles erat, quae continenti | 16.1 |
| urbem committeret. Ingens ergo animis mili- | |
| tum desperatio incessit cernentibus profundum | |
| mare, quod vix divina ope posset impleri: quae | |
| saxa tam vasta, quas tam proceras arbores posse | 5 |
| reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud | |
| spatium exaggeraretur; exaestuare semper fre- | |
| tum, quoque artius volutetur inter insulam et | |
| continentem, hoc acrius furere. | |
| At ille haud- | 17.1 |
| quaquam rudis pertractandi militares animos | |
| speciem sibi Herculis in somno oblatam esse | |
| pronuntiat dextram porrigentis: illo duce, illo | |
| aperiente in urbem intrare se visum. Inter haec | 5 |
| caduceatores interfectos, gentium iura violata | |
| referebat: unam esse urbem, quae cursum vic- | |
| toris morari ausa esset. | |
| Ducibus deinde nego- | 18.1 |
| tium datur, ut suos quisque castiget, satisque | |
| omnibus stimulatis opus orsus est. Magna vis | |
| saxorum ad manum erat Tyro vetere praebente; | |
| materies ex Libano monte ratibus et turribus | 5 |
| faciendis advehebatur. | |
| Iamque a fundo maris | 19.1 |
| inaltitudinem modicam opus creverat, nondum | |
| tamen aquae fastigium aequabat, | |
| cum Tyrii | 20.1 |
| parvis navigiis admotis per ludibrium expro- | |
| brabant illos armis inclitos dorso sicut iumenta | |
| onera gestare; interrogabant etiam, num maior | |
| Neptuno Alexander esset. Haec ipsa insectatio | 5 |
| alacritatem militum accendit. | |
| Iamque paulum | 21.1 |
| moles aqua eminebat, et simul aggeris latitu- | |
| do crescebat urbique admovebatur, cum Tyrii | |
| magnitudine molis, cuius incrementum eos an- | |
| tea fefellerat, conspecta levibus navigiis non- | 5 |
| dum commissum opus circumire coeperunt, mis- | |
| silibus quoque eos, qui pro opere stabant, inces- | |
| sere. | |
| Multis ergo impune vulneratis, cum et | 22.1 |
| removere et adpellere scaphas in expedito esset, | |
| ad curam semet ipsos tuendi ab opere conver- | |
| terant; et quo longius moles agebatur a litore, | |
| hoc magis quicquid ingerebatur praealtum ab- | 5 |
| sorbebat mare. | |
| Igitur rex munientibus coria | 23.1 |
| velaque iussit obtendi, ut extra teli iactum es- | |
| sent, duasque turres ex capite molis erexit, e | |
| quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent. | |
| Contra Tyrii navigia procul a conspectu hos- | 24.1 |
| tium litori adpellunt expositisque militibus eos, | |
| qui saxa gestabant, obtruncant. In Libano quo- | |
| que Arabum agrestes incompositos Macedonas | |
| adorti XXX fere interficiunt paucioribus cap- | 5 |
| tis. |