| Ea res Alexandrum dividere copias coe- | 4.3.1.1 |
| git, et, ne segniter adsidere uni urbi videre- | |
| tur, operi Perdiccan Crateronque praefecit; ipse | |
| cum expedita manu Arabiam petiit. | |
| Inter haec | 2.1 |
| Tyrii navem magnitudine eximia saxis harena- | |
| que a puppi oneratam, ita ut multum prora emi- | |
| neret, bitumine ac sulphure inlitam remis con- | |
| citaverunt, et, cum magnam vim venti vela | 5 |
| quoque concepissent, celeriter ad molem succes- | |
| sit. | |
| Tum prora eius accensa remiges desiluere | 3.1 |
| in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae | |
| sequebantur; navis autem igne concepto la- | |
| tius fundere incendium coepit, quod, priusquam | |
| posset occurri, turres et cetera opera in capite | 5 |
| molis posita comprendit. | |
| At qui desiluerant | 4.1 |
| in parva navigia, faces et quicquid alendo igni | |
| aptum erat in eadem opera ingerunt. Iamque | |
| non <imae> modo Macedonum turres, sed etiam | |
| summa tabulata conceperant ignem, cum ii, qui | 5 |
| in turribus erant, partim haurirentur incendio, | |
| partim armis omissis in mare semet ipsi immit- | |
| terent. | |
| At Tyrii, qui capere eos quam interfi- | 5.1 |
| cere mallent, natantium manus stipitibus saxis- | |
| que lacerabant, donec debilitati impune navigiis | |
| excipi possent. | |
| Nec incendio solum opera con- | 6.1 |
| sumpta, sed forte eodem die vehementior ven- | |
| tus motum ex profundo mare inlisit in molem, | |
| crebrisque fluctibus compages operis verbera- | |
| tae laxavere, saxaque interfluens unda medium | 5 |
| opus rupit. | |
| Prorutis igitur lapidum cumulis, | 7.1 |
| quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in | |
| profundum ruit, tantaeque molis vix ulla ves- | |
| tigia invenit Arabia rediens Alexander. Hic, | |
| quod in adversis rebus solet fieri, alius in alium | 5 |
| culpam referebant, cum omnes verius de saevi- | |
| tia maris queri possent. | |
| Rex novi operis molem | 8.1 |
| orsus in adversum ventum non latere sed recta | |
| fronte direxit: ea cetera opera velut sub ipsa | |
| latentia tuebatur; latitudinem quoque aggeri | |
| adiecit, ut turres in medio excitatae procul teli | 5 |
| iactu abessent. | |
| Totas autem arbores cum in- | 9.1 |
| gentibus ramis in altum iaciebant, deinde saxis | |
| onerabant rursusque cumulo eorum alias arbo- | |
| res iniciebant, tum humus aggerebatur; super | |
| quae alia strue saxorum arborumque cumulata | 5 |
| velut quodam nexu continens opus iunxerant. | |
| Nec Tyrii, quicquid ad impediendam molem ex- | |
| cogitari poterat, segniter exequebantur. | |
| Prae- | 10.1 |
| cipuum auxilium erat, qui procul hostium con- | |
| spectu subibant aquam occultoque lapsu ad | |
| molem usque penetrabant, falcibus palmites ar- | |
| borum eminentium ad se trahentes. Quae ubi | 5 |
| secutae erant, pleraque secum in profundum | |
| dabant; tum levatos onere stipites truncosque | |
| arborum haud aegre moliebantur, deinde totum | |
| opus, quod stipitibus fuerat innixum, funda- | |
| mento lapso sequebatur. | 10 |
| Aegro animi Alexandro nec, perseveraret an | 11.1 |
| abiret, satis certo classis Cypro advenit eodem- | |
| que tempore Cleander cum Graecis militibus in | |
| Asiam nuper advectis. C et XC navigia in duo | |
| dividit cornua: laevum Pnytagoras, rex Cy- | 5 |
| priorum, cum Cratero tuebatur, Alexandrum | |
| in dextro quinqueremis regia vehebat. | |
| Nec | 12.1 |
| Tyrii, quamquam classem habebant, ausi na- | |
| vale inire certamen: tris omnino ante ipsa moe- | |
| nia opposuerunt, quibus rex invectus ipsas de- | |
| mersit. | 5 |
| Postera die classe ad moenia admota undi- | 13.1 |
| que tormentis et maxime arietum pulsu muros | |
| quatit; quos Tyrii raptim obstructis saxis refe- | |
| cerunt, interiorem quoque murum, ut, si prior | |
| fefellisset, illo se tuerentur, [undique] orsi. | 5 |
| Sed | 14.1 |
| undique vis mali urgebat: moles intra teli iac- | |
| tum erat, classis moenia circumibat, terrestri | |
| simul navalique clade obruebantur. Quippe bi- | |
| nas quadriremes Macedones inter se ita iunxe- | 5 |
| rant, ut prorae cohaererent, puppes interval- | |
| lo, quantum capere poterant, distarent. | |
| Hoc | 15.1 |
| puppium intervallum antemnis asseribusque | |
| validis deligatis superque eos pontibus stratis, | |
| qui militem sustinerent, impleverant. Sic in- | |
| structas quadriremes ad urbem agebant: inde | 5 |
| missilia in propugnantes ingerebantur tuto, quia | |
| proris miles tegebatur. | |
| Media nox erat, cum | 16.1 |
| classem sic uti dictum est paratam circumire | |
| muros iubet. Iamque naves urbi undique admo- | |
| vebantur, et Tyrii desperatione torpebant, cum | |
| subito spissae nubes intendere se caelo et quic- | 5 |
| quid lucis internitebat effusa caligine extinc- | |
| tum est. | |
| Tum inhorrescens mare paulatim | 17.1 |
| levari, deinde acriore vento concitatum fluctus | |
| ciere et inter se navigia conlidere. Iamque scin- | |
| di coeperunt vincula, quibus conexae quadrire- | |
| mes erant, ruere tabulata et cum ingenti fragore | 5 |
| in profundum secum milites trahere. | |
| Neque | 18.1 |
| enim conserta navigia ulla ope in turbido regi | |
| poterant: miles ministeria nautarum, remex mi- | |
| litis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu | |
| accidit, periti ignaris parebant: quippe guber- | 5 |
| natores, alias imperare soliti, tum metu mortis | |
| iussa exequebantur. Tandem remis pertinacius | |
| everberatum mare veluti eripientibus navigia | |
| classicis cessit, adpulsaque sunt litori lacerata | |
| pleraque. | 10 |
| Isdem forte diebus Carthaginiensium legati | 19.1 |
| XXX superveniunt, magis obsessis solacium | |
| quam auxilium: quippe domestico bello Poenos | |
| impediri nec de imperio sed pro salute dimicare | |
| nuntiabant. | 5 |
| Syracusani tum Africam urebant | 20.1 |
| et haud procul Carthaginis muris locaverant | |
| castra. Non tamen defecere animis Tyrii, quam- | |
| quam ab ingenti spe destituti erant; sed coniu- | |
| ges liberosque devehendos Carthaginem tradi- | 5 |
| derunt, fortius quicquid accideret laturi, si ca- | |
| rissimam sui partem extra sortem communis | |
| periculi habuissent. | |
| Cumque unus e civibus in | 21.1 |
| contione indicasset oblatam esse per somnum | |
| sibi speciem Apollinis, quem eximia religione | |
| colerent, urbem deserentis molemque a Mace- | |
| donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse | 5 |
| mutatam, | |
| quamquam auctor levis erat, tamen | 22.1 |
| ad deteriora credenda proni metu aurea catena | |
| devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius | |
| numini urbem dicaverant, inseruere vinculum, | |
| quasi illo deo Apollinem retenturo. Syracusis | 5 |
| id simulacrum devexerant Poeni et in maiorum | |
| locaverant patria multisque aliis spoliis urbium | |
| a semet captarum non Carthaginem magis quam | |
| Tyrum ornaverant. | |
| Sacrum quoque, quod | 23.1 |
| equidem dis minime cordi esse crediderim, mul- | |
| tis saeculis intermissum repetendi auctores qui- | |
| dam erant, ut ingenuus puer Saturno immo- | |
| laretur—quod sacrilegium verius quam sacrum | 5 |
| Carthaginienses a conditoribus traditum usque | |
| ad excidium urbis suae fecisse dicuntur—ac nisi | |
| seniores obstitissent, quorum consilio cuncta | |
| agebantur, humanitatem dira superstitio vicis- | |
| set. | 10 |
| Ceterum efficacior omni arte necessitas | 24.1 |
| non usitata modo praesidia sed quaedam etiam | |
| nova admovit. Namque ad implicanda navi- | |
| gia, quae muros subibant, validos asseres fu- | |
| nibus inligaverant, ut, cum tormento asseres | 5 |
| promovissent, subito laxatis funibus inicerent. | |
| Unci quoque et falces ex isdem asseribus de- | 25.1 |
| pendentes aut propugnatores aut ipsa navigia | |
| lacerabant. Clipeos vero aereos multo igne tor- | |
| rebant, quos repletos fervida harena caenoque | |
| decocto e muris subito devolvebant. | 5 |
| Nec ulla | 26.1 |
| pestis magis timebatur: quippe ubi loricam cor- | |
| pusque fervens harena penetraverat, nec ulla vi | |
| excuti poterat et quicquid attigerat perurebat, | |
| iacientesque arma laceratis omnibus, quis pro- | 5 |
| tegi poterant, vulneribus inulti patebant. Corvi | |
| vero et ferreae manus tormento remissae pleros- | |
| que rapiebant. |