| Hic rex fatigatus statuerat soluta ob- | 4.4.1.1 |
| sidione Aegyptum petere. Quippe cum Asiam | |
| ingenti velocitate percucurrisset, circa muros | |
| unius urbis haerebat tot maximarum rerum op- | |
| portunitate dimissa. | 5 |
| Ceterum tam discedere | 2.1 |
| inritum quam morari pudebat, famam quoque, | |
| qua plura quam armis everterat, ratus leviorem | |
| fore, si Tyrum quasi testem se posse vinci reli- | |
| quisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, | 5 |
| plures naves admoveri iubet delectosque mili- | |
| tum imponi. | |
| Et forte belua invisitatae magni- | 3.1 |
| tudinis super ipsos fluctus dorso eminens ad | |
| molem, quam Macedones iecerant, ingens cor- | |
| pus adplicuit diverberatisque fluctibus adlevans | |
| semet utrimque conspecta est: | 5 |
| deinde a capite | 4.1 |
| molis rursus alto se immersit ac modo super | |
| undas eminens magna sui parte modo superfusis | |
| fluctibus condita haud procul munimentis urbis | |
| emersit. | 5 |
| Utrisque laetus fuit beluae aspectus: | 5.1 |
| Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam | |
| augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati ma- | |
| ris vindicem, abripuisse beluam ac molem brevi | |
| profecto ruituram. Laetique omine eo ad epulas | 5 |
| dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole | |
| navigia conscendunt redimita floribus coronis- | |
| que: adeo victoriae non omen modo sed etiam | |
| gratulationem praeceperant! | |
| Forte rex classem | 6.1 |
| in diversam partem agi iusserat XXX minori- | |
| bus navigiis relictis in litore; e quibus Tyrii | |
| duobus captis cetera ingenti terruerunt metu, | |
| donec suorum clamore audito Alexander clas- | 5 |
| sem litori, a quo fremitus acciderant, admovit. | |
| Prima e Macedonum navibus quinqueremis ve- | 7.1 |
| locitate inter ceteras eminens occurrit; quam ut | |
| conspexere Tyriae, duae ex diverso in latera | |
| eius invectae sunt, in quarum alteram quinque- | |
| remis eadem concitata et ipsa rostro icta est et | 5 |
| illam invicem tenuit. | |
| Iamque ea, quae non | 8.1 |
| cohaerebat, libero impetu evecta in aliud quin- | |
| queremis latus invehebatur, cum opportunitate | |
| mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, | |
| quae quinqueremi imminebat, tanta vi <impulsa | 5 |
| est>, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur | |
| e puppi. | |
| Plures deinde Macedonum naves su- | 9.1 |
| perveniunt, et rex quoque aderat, cum Tyrii | |
| inhibentes remis aegre evellere navem, quae | |
| haerebat, portumque omnia simul navigia re- | |
| petunt. Confestim rex insecutus portum quidem | 5 |
| intrare non potuit, cum procul e muris missili- | |
| bus summoveretur, naves autem omnes fere aut | |
| demersit aut cepit. | |
| Biduo deinde ad quietem dato militibus ius- | 10.1 |
| sisque et classem et machinas pariter admovere, | |
| ut undique territis instaret, ipse in altissimam | |
| turrem ascendit ingenti animo, periculo maiore: | |
| quippe regio insigni et armis fulgentibus con- | 11.1 |
| spicuus unus praecipue telis petebatur. Et dig- | |
| na prorsus spectaculo edidit: multos e muris | |
| propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam | |
| comminus gladio clipeoque impulsos praecipi- | 5 |
| tavit: quippe turris, ex qua dimicabat, muris | |
| hostium propemodum cohaerebat. | |
| Iamque | 12.1 |
| crebris arietibus saxorum compage laxata mu- | |
| nimenta defecerant et classis intraverat portum | |
| et quidam Macedonum in turres hostium deser- | |
| tas evaserant, cum Tyrii tot simul malis victi | 5 |
| alii supplices in templa confugiunt, alii foribus | |
| aedium obseratis occupant liberum mortis arbi- | |
| trium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti | |
| tamen perituri, magna pars summa tectorum | |
| obtinebat saxa et <quic>quid fors in manus dede- | 10 |
| rat ingerentes subeuntibus. | |
| Alexander excep- | 13.1 |
| tis, qui in templa confugerant, omnes interfici | |
| ignemque tectis inici iubet. | |
| His per praecones | 14.1 |
| pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis | |
| petere sustinuit: pueri virginesque templa com- | |
| pleverant, viri in vestibulo suarum quisque | |
| aedium stabant, parata saevientibus turba. | 5 |
| Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra | 15.1 |
| Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem | |
| inter victores intraverant, sed cognationis cum | |
| Tyriis memores—quippe utramque urbem Age- | |
| norem condidisse credebant—multos Tyriorum | 5 |
| clam protegentes ad sua perduxere navigia, qui- | |
| bus occultati Sidona devecti sunt. | |
| XV milia | 16.1 |
| hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque | |
| sanguinis fusum sit, vel ex hoc aestimari potest, | |
| quod intra munimenta urbis VI milia armato- | |
| rum trucidata sunt. | 5 |
| Triste deinde spectaculum | 17.1 |
| victoribus ira praebuit regis: duo milia, in qui- | |
| bus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi | |
| per ingens litoris spatium pependerunt. | |
| Car- | 18.1 |
| thaginiensium legatis pepercit addita denuntia- | |
| tione belli, quod praesentium rerum necessitas | |
| moraretur. | |
| Tyros septimo mense, quam oppugnari | 19.1 |
| coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis | |
| et crebra fortunae varietate ad memoriam pos- | |
| teritatis insignis. Condita ab Agenore diu mare | |
| non vicinum modo sed quodcumque classes eius | 5 |
| adierunt dicionis suae fecit. Et, si famae libet | |
| credere, haec gens litteras prima aut docuit aut | |
| didicit. Coloniae certe eius paene orbe toto dif- | |
| fusae sunt: Carthago in Africa, in Boeotia The- | |
| bae, Gades ad Oceanum. | 10 |
| Credo libero com- | 20.1 |
| meantes mari saepiusque adeundo ceteris incog- | |
| nitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc | |
| abundabant, sive quia crebris motibus terrae | |
| —nam hoc quoque traditur—cultores eius fati- | 5 |
| gati nova et externa domicilia armis sibimet | |
| quaerere cogebantur. | |
| Multis ergo casibus de- | 21.1 |
| functa et post excidium renata nunc tandem | |
| longa pace cuncta refovente sub tutela Roma- | |
| nae mansuetudinis adquiescit. |