| Isdem ferme diebus Darei litterae adla- | 4.5.1.1 |
| tae sunt tandem ut regi scriptae. Petebat, uti | |
| filiam suam—Statirae erat nomen—nuptiis | |
| Alexander sibi adiungeret: dotem offerre om- | |
| nem regionem inter Hellespontum et Halyn | 5 |
| amnem sitam, inde orientem spectantibus terris | |
| contentum. | |
| Si forte dubitaret, quod offerretur, | 2.1 |
| accipere, numquam diu eodem vestigio stare | |
| fortunam, semperque homines, quantamcum- | |
| que felicitatem habeant, invidiam tamen sen- | |
| tire maiorem. | 5 |
| Vereri se, ne avium modo, quas | 3.1 |
| naturalis levitas ageret ad sidera, inani ac pue- | |
| rili mente se efferret: nihil difficilius esse quam | |
| in illa aetate tantam capere fortunam. | |
| Multas | 4.1 |
| se adhuc reliquias habere nec semper inter an- | |
| gustias posse deprendi: transeundum esse Alex- | |
| andro Euphraten Tigrimque et Araxen et Cho- | |
| aspen, magna munimenta regni sui; veniendum | 5 |
| in campos, ubi paucitate suorum erubescendum | |
| sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra; | |
| et Indos, | 5.1 |
| Oceani accolas, quando aditurum—ne Sogdi- | |
| anos et Arachosios nominem ceterasque gentes | |
| ad Caucasum et Tanain pertinentes? Senescen- | |
| dum fore tantum terrarum vel sine proelio | 5 |
| obeunti. | |
| Se vero ad ipsum vocare desineret: | 6.1 |
| namque illius exitio se esse venturum. | |
| Alex- | 7.1 |
| ander iis, qui litteras attulerant, respondit Da- | |
| reum sibi aliena promittere et, quod totum ami- | |
| serit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, | |
| Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae | 5 |
| praemia. Leges autem a victoribus dici, accipi | |
| a victis: in utro statu ambo essent, si solus igno- | |
| raret, quam primum Marte decerneret. | |
| Se quo- | 8.1 |
| que, cum transiret mare, non Ciliciam aut Ly- | |
| diam—quippe tanti belli exiguam hanc esse | |
| mercedem—sed Persepolim, caput regni eius, | |
| Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis | 5 |
| oram imperio destinasse. Quocumque ille fugere | |
| potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere | |
| fluminibus, quem sciret maria transisse. | |
| Reges quidem haec invicem scripserant. Sed | 9.1 |
| Rhodii urbem suam portusque dedebant Alex- | |
| andro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat, Philota | |
| regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, | |
| quae Coele appellatur, Andromacho Parme- | 5 |
| nio tradiderat bello, quod supererat, interfutu- | |
| rus. | |
| Rex Hephaestione Phoenices oram classe | 10.1 |
| praetervehi iusso ad urbem Gazam cum omni- | |
| bus copiis venit. | |
| Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum | 11.1 |
| Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae ce- | |
| lebratur. In eo concilio Graeci, ut sunt tempo- | |
| raria ingenia, decernunt, ut XV legarentur ad | |
| regem, qui ob res pro salute ac libertate Grae- | 5 |
| ciae gestas coronam auream donum victoriae | |
| ferrent. | |
| Idem paulo ante incertae famae cap- | 12.1 |
| taverant auram, ut, quocumque pendentes ani- | |
| mos tulisset fortuna, sequerentur. | |
| Ceterum non ipse modo rex obibat urbes | 13.1 |
| adhuc iugum imperii recusantes, sed praetores | |
| quoque ipsius, egregii duces, pleraque invase- | |
| rant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lyca- | |
| oniam; Balacrus Hydarne, Darei praetore, su- | 5 |
| perato denuo Miletum cepit, | |
| Amphoterus et | 14.1 |
| Hegelochus CLX navium classe insulas inter | |
| Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri | |
| redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium in- | |
| colis ultro vocantibus statuerant occupare; | 5 |
| sed | 15.1 |
| Pharnabazus, Darei praetor, comprehensis, qui | |
| res ad Macedones trahebant, rursus Apollonidi | |
| et Athenagorae, suarum partium viris, urbem | |
| cum modico praesidio militum tradit. | 5 |
| Prae- | 16.1 |
| fecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant | |
| non tam suis viribus <fisi> quam ipsorum, qui ob- | |
| sidebantur, voluntate. Nec fefellit opinio: nam- | |
| que inter Apolloniden et duces militum orta | 5 |
| seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit, | |
| cumque porta effracta cohors Macedonum in- | 17.1 |
| trasset, oppidani olim consilio proditionis agi- | |
| tato adgregant se Amphotero et Hegelocho, | |
| Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum | |
| Apollonide et Athenagora vincti traduntur, | 5 |
| XII triremes cum suo milite ac remige, praeter | 18.1 |
| eas XXX inanes et piratici lembi Graecorum- | |
| que III milia a Persis mercede conducta. His | |
| in supplementum copiarum suarum distributis | |
| piratisque supplicio adfectis captivos remiges | 5 |
| adiecere classi suae. | |
| Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyran- | 19.1 |
| nus, cum piraticis navibus ignarus omnium, | |
| quae apud Chium acta erant, prima vigilia ad | |
| portus claustra successit interrogatusque a cus- | |
| todibus, quis esset, Aristonicum ad Pharnaba- | 5 |
| zum venire respondit. | |
| Illi Pharnabazum qui- | 20.1 |
| dem iam quiescere et non posse tum adiri, cete- | |
| rum patere socio atque hospiti portum et pos- | |
| tero die Pharnabazi copiam fore adfirmant. | |
| Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, se- | 21.1 |
| cuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adpli- | |
| cant navigia crepidini portus, obicitur a vigili- | |
| bus claustrum, et, qui proximi excubabant, ab | |
| isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare | 5 |
| omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero dein- | |
| de Hegelochoque traduntur. | |
| Hinc Macedones | 22.1 |
| transiere Mytilenen, quam Chares Atheniensis | |
| nuper occupatam II milium Persarum praesidio | |
| tenebat; sed cum obsidionem tolerare non pos- | |
| set, urbe tradita pactus, ut incolumi abire lice- | 5 |
| ret, Imbrum petit. Deditis Macedones peper- | |
| cerunt. |