| Dareus desperata pace, quam per lit- | 4.6.1.1 |
| teras legatosque impetrari posse crediderat, ad | |
| reparandas vires bellumque impigre renovan- | |
| dum intendit animum. | |
| Duces ergo copiarum | 2.1 |
| Babyloniam convenire, Bessum quoque, Bac- | |
| trianorum praetorem, quam maximo posset | |
| exercitu coacto, descendere ad se iubet. | |
| Sunt | 3.1 |
| autem Bactriani inter illas gentes promptissimi, | |
| horridis ingeniis multumque a Persarum luxu | |
| abhorrentibus: siti haud procul Scytharum bel- | |
| licosissima gente et rapto vivere adsueta semper | 5 |
| in armis erant. | |
| Sed Bessus suspecta perfidia | 4.1 |
| haud sane aequo animo in secundo se continens | |
| gradu regem terrebat: nam cum regnum adfec- | |
| taret, proditio, qua sola id adsequi poterat, | |
| timebatur. | 5 |
| Ceterum Alexander, quam regionem Dareus | 5.1 |
| petisset, omni cura vestigans tamen explorare | |
| non poterat more quodam Persarum arcana | |
| regum mira celantium fide: | |
| non metus, non | 6.1 |
| spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus | |
| disciplina regum silentium vitae periculo san- | |
| xerat; lingua gravius castigatur quam ullum | |
| probrum, nec magnam rem [magis] sustineri | 5 |
| posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod | |
| homini facillimum voluerit esse natura. | |
| Ob | 7.1 |
| hanc causam Alexander omnium, quae apud | |
| hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsi- | |
| debat. Praeerat urbi Betis, eximiae in regem | |
| suum fidei, modicoque praesidio muros ingentis | 5 |
| operis tuebatur. | |
| Alexander aestimato locorum | 8.1 |
| situ agi cuniculos iussit facili ac levi humo ac- | |
| ceptante occultum opus: quippe multam hare- | |
| nam vicinum mare evomit, nec saxa cotesque, | |
| quae interpellent specus, obstant. | 5 |
| Igitur ab ea | 9.1 |
| parte, quam oppidani conspicere non possent, | |
| opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris | |
| admoveri iubet. Sed eadem humus movendis | |
| inutilis turribus desidente sabulo agilitatem ro- | 5 |
| tarum morata [et] tabulata turrium perfrin- | |
| gebat, multique vulnerabantur impune, cum | |
| idem <in> recipiendis qui admovendis turribus | |
| labor eos fatigaret. | |
| Ergo receptui signo dato | 10.1 |
| postero die muros corona circumdari iussit. Or- | |
| toque sole, priusquam admoveret exercitum, | |
| opem deum exposcens sacrum patrio more fa- | |
| ciebat. | 5 |
| Forte praetervolans corvus glebam, | 11.1 |
| quam unguibus ferebat, subito amisit; quae cum | |
| regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa | |
| autem avis in proxima turre consedit. Inlita | |
| erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis | 5 |
| haerentibus frustra se adlevare conatus a cir- | |
| cumstantibus capitur. | |
| Digna res visa, de qua | 12.1 |
| vates consuleret; et erat non intactae a super- | |
| stitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima | |
| fides habebatur: urbis quidem excidium augu- | |
| rio illo portendi, ceterum periculum esse ne rex | 5 |
| vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die | |
| inciperet. | |
| Ille quamquam unam urbem sibi, | 13.1 |
| quominus securus Aegyptum intraret, obstare | |
| aegre ferebat, tamen paruit vati signumque re- | |
| ceptui dedit. Hinc animus crevit obsessis, egres- | |
| sique porta recedentibus inferunt signa cunc- | 5 |
| tationem hostium suam fore occasionem rati. | |
| Sed acrius quam constantius proelium inie- | 14.1 |
| runt: quippe ut Macedonum signa circumagi | |
| videre, repente sistunt gradum. Iamque ad | |
| regem proeliantium clamor pervenerat, cum | |
| denuntiati periculi haud sane memor loricam | 5 |
| tamen, quam raro induebat, amicis orantibus | |
| sumpsit et ad prima signa pervenit. | |
| Quo con- | 15.1 |
| specto Arabs quidam, Darei miles, maius for- | |
| tuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens | |
| quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille | |
| adsurgere supplicem recipique inter suos iussit. | 5 |
| At barbarus gladio strenue in dextram trans- | 16.1 |
| lato cervicem adpetit regis. Qui exigua cor- | |
| poris declinatione evitato ictu in vanum manum | |
| barbari lapsam amputat gladio, denuntiato in | |
| illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse, de- | 5 |
| functus. | |
| Sed, ut opinor, inevitabile est fatum; | 17.1 |
| quippe dum inter primores promptius dimicat, | |
| sagitta ictus est, quam per loricam adactam | |
| stantem in humero medicus eius Philippus evel- | |
| lit. | 5 |
| Plurimus deinde sanguis manare coepit | 18.1 |
| omnibus territis, quia non, quam alte penetras- | |
| set telum, lorica obstante cognoverant. Ipse ne | |
| oris quidem colore mutato supprimi sanguinem | |
| et vulnus obligari iussit. | 5 |
| Diu ante ipsa signa | 19.1 |
| vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum | |
| suppressus paulo ante sanguis medicamento, | |
| quo retentus erat, manare largius coepit, et vul- | |
| nus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, | 5 |
| frigente sanguine intumuit. | |
| Linqui deinde ani- | 20.1 |
| mo et submitti genu coepit; quem proximi ex- | |
| ceptum in castra receperunt. Et Betis interfec- | |
| tum ratus urbem ovans victoria repetit. | |
| At | 21.1 |
| Alexander nondum percurato vulnere aggerem, | |
| quo moenium altitudinem aequaret, extruxit | |
| pluribusque cuniculis muros subrui iussit. | |
| Op- | 22.1 |
| pidani ad pristinum fastigium moenium novum | |
| extruxere munimentum, sed ne id quidem tur- | |
| res aggeri impositas poterat aequare: itaque | |
| interiora quoque urbis infesta telis erant. | 5 |
| Ul- | 23.1 |
| tima pestis urbis fuit cuniculo subrutus murus, | |
| per cuius ruinas hostis intravit. Ducebat ipse | |
| rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo | |
| crus eius adfligitur. | 5 |
| Innixus tamen telo non- | 24.1 |
| dum prioris vulneris obducta cicatrice inter pri- | |
| mores dimicat, ira quoque accensus, quod duo | |
| in obsidione urbis eius vulnera acceperat. | |
| Be- | 25.1 |
| tim egregia edita pugna multisque vulneribus | |
| confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius | |
| proelium capessebat lubricis armis suo pariter | |
| atque hostium sanguine. | 5 |
| Sed cum undique | 26.1 |
| telis * * * quo adducto insolenti gaudio iuvenis | |
| elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator, | |
| "Non, ut voluisti," inquit "morieris, sed, quic- | |
| quid in captivum inveniri potest, passurum esse | 5 |
| te cogita." | |
| Ille non interrito modo sed con- | 27.1 |
| tumaci quoque vultu intuens regem nullam ad | |
| minas eius reddidit vocem. | |
| Tum Alexander | 28.1 |
| "Videtisne obstinatum ad tacendum?" inquit, | |
| "num genu posuit? num vocem supplicem mi- | |
| sit? Vincam tamen silentium et, si nihil aliud, | |
| certe gemitu interpellabo." | 5 |
| Ira deinde vertit | 29.1 |
| in rabiem iam tum peregrinos ritus nova sub- | |
| eunte fortuna. Per talos enim spirantis lora | |
| traiecta sunt, religatumque ad currum traxere | |
| circa urbem equi, gloriante rege Achillen, a quo | 5 |
| genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in | |
| hoste capienda. | |
| Cecidere Persarum Arabum- | 30.1 |
| que circa X milia, nec Macedonibus incruenta | |
| victoria fuit. Obsidio certe non tam claritate | |
| urbis nobilitata est quam geminato periculo | |
| regis. Qui Aegyptum adire festinans Amyntan | 5 |
| cum X triremibus in Macedoniam ad inqui- | |
| sitionem novorum militum misit. | |
| Namque | 31.1 |
| etiam secundis atterebantur tamen copiae, de- | |
| victarumque gentium militi minor quam do- | |
| mestico fides habebatur. |