| Aegyptii olim Persarum opibus infensi | 4.7.1.1 |
| —quippe avare et superbe imperitatum sibi esse | |
| credebant—ad spem adventus eius erexerant | |
| animos, utpote qui Amyntam quoque transfu- | |
| gam et cum precario imperio venientem laeti | 5 |
| recepissent. | |
| Igitur ingens multitudo Pelusium, | 2.1 |
| qua intraturus videbatur, convenerat. Atque | |
| ille septimo die, postquam a Gaza copias move- | |
| rat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra | |
| Alexandri vocant, pervenit. | 5 |
| Deinde pedestri- | 3.1 |
| bus copiis Pelusium petere iussis ipse cum ex- | |
| pedita delectorum manu Nilo amne vectus est. | |
| Nec sustinuere adventum eius Persae defectione | |
| quoque perterriti. | 5 |
| Iamque haud procul Mem- | 4.1 |
| phi erat; in cuius praesidio Mazaces, praetor | |
| Darei, relictus aurum omne supra octingenta | |
| talenta Alexandro omnemque regiam supellec- | |
| tilem tradidit. | 5 |
| A Memphi eodem flumine vec- | 5.1 |
| tus ad interiora Aegypti penetrat compositis- | |
| que rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum | |
| more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum | |
| statuit. | 5 |
| Iter expeditis quoque et paucis vix | 6.1 |
| tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque | |
| aquarum penuria est, steriles harenae iacent, | |
| quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exu- | |
| rente vestigia intolerabilis aestus existit. | 5 |
| Luc- | 7.1 |
| tandumque est non solum cum ardore et sicci- | |
| tate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, | |
| quod praealtum et vestigio cedens aegre moliun- | |
| tur pedes. | 5 |
| Haec Aegyptii vero maiora iacta- | 8.1 |
| bant; sed ingens cupido animum stimulabat | |
| adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud | |
| contentus mortali fastigio aut credebat esse aut | |
| credi volebat. | 5 |
| Ergo cum iis, quos ducere secum | 9.1 |
| statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin | |
| paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere, | |
| pacem et ut adiret urbes suas petentes. Ille donis | |
| acceptis amicitiaque coniuncta destinata exe- | 5 |
| qui pergit. | |
| Ac primo quidem et sequente die | 10.1 |
| tolerabilis labor visus nondum tam vastis nu- | |
| disque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et | |
| emoriente terra. | |
| Sed ut aperuere se campi alto | 11.1 |
| obruti sabulo, haud secus quam profundum | |
| aequor ingressi terram oculis requirebant: | |
| nul- | 12.1 |
| la arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. | |
| Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli | |
| vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nul- | |
| la erat. | 5 |
| Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque | 13.1 |
| et adusta erant ora, cum repente—sive illud | |
| deorum munus sive casus fuit—obductae caelo | |
| nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, | |
| etiam si aqua deficeret, auxilium. | 5 |
| Enimvero | 14.1 |
| ut largum quoque imbrem excusserunt procel- | |
| lae, pro se quisque excipere eum, quidam ob | |
| sitim impotentes sui ore quoque hianti captare | |
| coeperunt. | 5 |
| Quadriduum per vastas solitudi- | 15.1 |
| nes absumptum est. Iamque haud procul oraculi | |
| sede aberant, cum complures corvi agmini oc- | |
| currunt: modico volatu prima signa anteceden- | |
| tes [et] modo humi residebant, cum lentius | 5 |
| agmen incederet, modo se pennis levabant du- | |
| centium iterque monstrantium ritu. | |
| Tandem | 16.1 |
| ad sedem consecratam deo ventum est. Incre- | |
| dibile dictu, inter vastas solitudines sita undi- | |
| que ambientibus ramis, vix in densam umbram | |
| cadente sole, contecta est, multique fontes dul- | 5 |
| cibus aquis passim manantibus alunt silvas. | |
| Caeli quoque mira temperies, verno tepori | 17.1 |
| maxime similis, omnes anni partes pari salu- | |
| britate percurrit. | |
| Accolae sedis sunt ab oriente | 18.1 |
| proximi Aethiopum. In meridiem versam Ara- | |
| bes spectant—Trogodytis cognomen est—; ho- | |
| rum regio usque ad Rubrum mare excurrit. | |
| At | 19.1 |
| qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, | |
| quos Simuos vocant. A septentrione Nasamones | |
| sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestu- | |
| osa: quippe obsident litora et aestu destituta | 5 |
| navigia notis sibi vadis occupant. | |
| Incolae ne- | 20.1 |
| moris, quos Hammonios vocant, dispersis tugu- | |
| riis habitant: medium nemus pro arce habent, | |
| triplici muro circumdatum. | |
| Prima munitio | 21.1 |
| tyrannorum veterem regiam clausit, in proxima | |
| coniuges eorum cum liberis et paelicibus habi- | |
| tabant—hic quoque dei oraculum est—, ultima | |
| munimenta satellitum armigerorumque sedes | 5 |
| erant. | |
| Est et aliud Hammonis nemus: in medio | 22.1 |
| habet fontem—Solis aquam vocant. Sub lucis | |
| ortum tepida manat, medio die, cuius vehemen- | |
| tissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato | |
| in vesperam calescit, media nocte fervida ex- | 5 |
| aestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, | |
| multum ex nocturno calore decrescit, donec sub | |
| ipsum diei ortum adsueto tepore languescat. | |
| Id, <quod> pro deo colitur, non eandem effigiem | 23.1 |
| habet, quam vulgo diis artifices accommodave- | |
| runt: umbilico maxime similis est habitus, zma- | |
| ragdo et gemmis coagmentatus. | |
| Hunc, cum | 24.1 |
| responsum petitur, navigio aurato gestant sacer- | |
| dotes multis argenteis pateris ab utroque navigii | |
| latere pendentibus; sequuntur matronae virgi- | |
| nesque patrio more inconditum quoddam car- | 5 |
| men canentes, quo propitiari Iovem credunt, ut | |
| certum edat oraculum. | |
| Ac tum quidem regem | 25.1 |
| propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus | |
| filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem | |
| reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait | |
| et adgnoscere, humanae sortis oblitus. | 5 |
| Con- | 26.1 |
| suluit deinde, an totius orbis imperium fatis | |
| sibi destinaretur. Vates aeque in adulationem | |
| compositus terrarum omnium rectorem fore os- | |
| tendit. | 5 |
| Post haec institit quaerere, an omnes | 27.1 |
| parentis sui interfectores poenas dedissent. Sa- | |
| cerdos parentem eius negat ullius scelere posse | |
| violari, Philippi autem omnes luisse supplicia; | |
| adiecit invictum fore, donec excederet ad deos. | 5 |
| Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus | 28.1 |
| et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi | |
| quoque consulerent Iovem. Nihil amplius quae- | |
| sierunt quam an auctor esset sibi divinis hono- | |
| ribus colendi suum regem. Hoc quoque accep- | 5 |
| tum fore Iovi vates respondet. | |
| Vera et salubri | 29.1 |
| aestimatione <pensanti> fidem oraculi vana pro- | |
| fecto responsa [si] videri potuissent; sed for- | |
| tuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex | |
| parte avidos gloriae magis quam capaces facit. | 5 |
| Iovis igitur filium se non solum appellari pas- | 30.1 |
| sus est, sed etiam iussit rerumque gestarum | |
| famam, dum augere vult tali appellatione, cor- | |
| rupit. | |
| Et Macedones, adsueti quidem regio im- | 31.1 |
| perio, sed in maiore libertatis umbra quam cete- | |
| rae gentes, immortalitatem adfectantem contu- | |
| macius, quam aut ipsis expediebat aut regi, | |
| aversati sunt. | 5 |
| Sed haec suo quaeque tempori | 32.1 |
| reserventur; nunc cetera exequi pergam. |