Alexander ab Hammone rediens ad 4.8.1.1
Mareotin paludem haud procul insula Pharo
sitam venit. Contemplatus loci naturam pri-
mum in ipsa insula statuerat urbem novam con-
dere; 5
inde ut apparuit magnae sedis insulam 2.1
haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc
est Alexandrea, appellationem trahens ex no-
mine auctoris. Complexus quicquid soli est inter
paludem ac mare octoginta stadiorum muris 5
ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi
praeessent, relictis Memphin petit.
Cupido 3.1
haud iniusta quidem, ceterum intempestiva in-
cesserat non interiora modo Aegypti sed etiam
Aethiopiam invisere: Memnonis Tithonique ce-
lebrata regia cognoscendae vetustatis avidum 5
trahebat paene extra terminos solis.
Sed im- 4.1
minens bellum, cuius multo maior supererat
moles, otiosae peregrinationi tempora exeme-
rat. Itaque Aegypto praefecit Aeschylum Rho-
dium et Peucesten Macedonem quattuor mili- 5
bus militum in praesidium regionis eius datis;
claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet:
XXX ad hoc triremes datae.
Africae deinde, 5.1
quae Aegypto iuncta est, praepositus Apollo-
nius, vectigalibus eiusdem Africae Aegyptique
Cleomenes. Ex finitimis urbibus commigrare
Alexandream iussis novam urbem magna mul- 5
titudine implevit.
Fama est, cum rex orbem 6.1
futuris muris polenta, ut Macedonum mos est,
destinasset, avium greges advolasse et polenta
esse pastas, cumque id omen pro tristi a pleris-
que esset acceptum, respondisse vates magnam 5
illam urbem advenarum frequentiam culturam,
multisque eam terris alimenta praebituram.
  Regem, cum secundo amne deflueret, adse- 7.1
qui cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio
aetatis flore, in paucis Alexandro carus, par-
vum navigium conscendit pluribus, quam ca-
pere posset, impositis. 5
Itaque mersa navis om- 8.1
nes destituit. Hector diu flumini obluctatus,
cum madens vestis et adstricti crepidis pedes
natare prohiberent, in ripam tamen semianimis
evasit et, ut primum fatigatus spiritum laxa- 5
vit, quem metus et periculum intenderat, nullo
adiuvante—quippe in diversum evaserant alii—
exanimatus est.
Amissi eius desiderio vehemen- 9.1
ter adflictus est repertumque corpus magnifico
extulit funere.
  Oneravit hunc dolorem nuntius mortis An-
dromachi, quem praefecerat Syriae: vivum 5
Samaritae cremaverant.
Ad cuius interitum 10.1
vindicandum, quanta maxima celeritate potuit,
contendit, advenientique sunt traditi tanti sce-
leris auctores.
Andromacho deinde Menona 11.1
substituit adfectisque supplicio, qui praetorem
interemerant, tyrannos, inter quos Methym-
naeorum Aristonicum et Eurysilaum, populari-
bus suis tradidit; quos illi ob iniurias tortos 5
necaverunt.
  Atheniensium deinde, Rhodiorum et Chio- 12.1
rum legatos audit. Athenienses victoriam gra-
tulabantur et, ut captivi Graecorum suis resti-
tuerentur, orabant; Rhodii et Chii de praesidio
querebantur. 5
Omnes aequa desiderare visi im- 13.1
petraverunt. Mytilenaeis quoque ob egregiam
in partes fidem et pecuniam, quam in bellum
impenderant, reddidit et magnam regionem fi-
nium adiecit. 5
Cypriorum quoque regibus, qui 14.1
et a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti
Tyrum miserant classem, pro merito honos ha-
bitus est.
  Amphoterus deinde, classis praefectus, ad 15.1
liberandam Cretam missus—namque et Persa-
rum et Spartanorum armis pleraque eius insulae
obsidebantur—ante omnia mare a piraticis clas-
sibus vindicare iussus: quippe obnoxium prae- 5
donibus erat in bellum utroque rege converso.
His compositis Herculi Tyrio ex auro crate- 16.1
ram cum XXX pateris dicavit imminensque
Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.