| At Dareus, cum Aegypto devertisse | 4.9.1.1 |
| in Africam hostem comperisset, dubitaverat, | |
| utrumne circa Mesopotamiam subsisteret an in- | |
| teriora regni sui peteret, haud dubie potentior | |
| auctor praesens futurus ultimis gentibus im- | 5 |
| pigre bellum capessendi, quas aegre per prae- | |
| fectos suos moliebatur. | |
| Sed ut idoneis auctori- | 2.1 |
| bus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus | |
| copiis, quamcumque ipse adisset regionem, peti- | |
| turum, haud ignarus, quam cum strenuo res | |
| esset, omnia longinquarum gentium auxilia Ba- | 5 |
| byloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque | |
| et Indi convenerant; iam et ceterarum gentium | |
| copiae partibus simul adfuerunt. | |
| Ceterum cum | 3.1 |
| dimidio ferme maior esset exercitus, quam in | |
| Cilicia fuerat, multis arma deerant, quae sum- | |
| ma cura comparabantur. Equitibus equisque | |
| tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter | 5 |
| se conexis; quis antea praeter iacula nihil dede- | |
| rat, scuta gladiique adiciebantur, | |
| equorumque | 4.1 |
| domandi greges peditibus distributi sunt, ut | |
| maior pristino esset equitatus. Ingensque, ut | |
| crediderat, hostium terror, ducentae falcatae | |
| quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, | 5 |
| secutae sunt. | |
| Ex summo temone hastae prae- | 5.1 |
| fixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos | |
| direxerant gladios, inter radios rotarum plura | |
| spicula eminebant in adversum; aliae deinde | |
| falces summissae rotarum orbibus haerebant et | 5 |
| aliae in terram demissae, quicquid obvium con- | |
| citatis equis fuisset, amputaturae. | |
| Hoc modo instructo exercitu ac perarmato | 6.1 |
| Babylone copias movit. A parte dextra erat | |
| Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphra- | |
| tes, agmen Mesopotamiae campos impleverat. | |
| Tigri deinde superato cum audisset haud pro- | 7.1 |
| cul abesse hostem, Satropaten, equitum prae- | |
| fectum, cum mille delectis praemisit. Mazaeo | |
| praetori sex milia data, quibus hostem transitu | |
| amnis arceret; | 5 |
| eidem mandatum, ut regionem, | 8.1 |
| quam Alexander esset aditurus, popularetur | |
| atque ureret: quippe credebat inopia debellari | |
| posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occu- | |
| passet; ipsi autem commeatus alii terra, alii | 5 |
| Tigri amne subvehebantur. | |
| Iam pervenerat | 9.1 |
| Arbela, vicum <ignobilem> nobilem sua clade fac- | |
| turus. Hic commeatuum sarcinarumque maiore | |
| parte deposita Lycum amnem ponte iunxit et | |
| per dies quinque, sicut ante Euphraten, traiecit | 5 |
| exercitum. | |
| Inde octoginta fere stadia progres- | 10.1 |
| sus ad alterum amnem—Boumelo nomen est— | |
| castra posuit. Opportuna explicandis copiis re- | |
| gio erat, equitabilis et vasta planities: ne stirpes | |
| quidem et brevia virgulta operiunt solum, liber- | 5 |
| que prospectus oculorum etiam ad ea, quae pro- | |
| cul recessere, permittitur. Itaque, si qua campi | |
| eminebant, iussit aequari totumque fastigium | |
| extendi. | |
| Alexandro, qui numerum copiarum eius, | 11.1 |
| quantum procul coniectari poterat, aestima- | |
| bant, vix fecerunt fidem tot milibus caesis | |
| maiores copias esse reparatas. | |
| Ceterum omnis | 12.1 |
| periculi et maxime multitudinis contemptor | |
| undecimis castris ad Euphraten pervenit. Quo | |
| pontibus iuncto equites primos ire, phalangem | |
| sequi iubet, Mazaeo, qui ad inhibendum trans- | 5 |
| itum eius cum sex milibus equitum occurrerat, | |
| non auso periculum sui facere. | |
| Paucis deinde | 13.1 |
| non ad quietem, sed ad praeparandos animos | |
| diebus datis militi strenue hostem insequi coepit | |
| metuens, ne interiora regni sui peteret sequen- | |
| dusque esset per loca omni solitudine atque ino- | 5 |
| pia vasta. | |
| Igitur quarto die praeter Armeniam | 14.1 |
| penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem re- | |
| centi fumabat incendio: quippe Mazaeus quae- | |
| cumque adierat haud secus quam hostis urebat. | |
| Ac primo caligine, quam fumus effuderat, | 15.1 |
| obscurante lucem insidiarum metu substitit; | |
| deinde ut speculatores praemissi tuta omnia | |
| nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum | |
| vadum fluminis praemisit. Cuius altitudo primo | 5 |
| summa equorum pectora, mox, ut in medium | |
| alveum ventum est, cervices quoque aequa- | |
| bat. | |
| Nec sane alius ad Orientis plagam tam | 16.1 |
| violentus invehitur, multorum torrentium non | |
| aquas solum sed etiam saxa secum trahens. Ita- | |
| que a celeritate, qua defluit, Tigri nomen est | |
| inditum, quia Persica lingua tigrin sagittam | 5 |
| appellant. | |
| Igitur pedes velut divisus in cor- | 17.1 |
| nua circumdato equitatu, levatis super capita | |
| armis, haud aegre ad ipsum alveum penetrat. | |
| Primus inter pedites rex egressus in ripam | 18.1 |
| vadum militibus manu, quando vox exaudiri | |
| non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix | |
| poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fal- | |
| lerent, modo rapidior unda subduceret. | 5 |
| Prae- | 19.1 |
| cipuus erat labor eorum, qui humeris onera | |
| portabant: quippe cum semetipsos regere non | |
| possent, in rapidos gurgites incommodo onere | |
| auferebantur, et dum sua quisque spolia conse- | 5 |
| qui studet, maior inter ipsos quam cum amni | |
| orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim | |
| fluitantes plerosque perculerant. | |
| Rex monere, | 20.1 |
| ut satis haberent arma retinere, cetera se reddi- | |
| turum. Sed neque consilium neque imperium | |
| accipi poterat: obstrepebat hinc metus, prae- | |
| ter hunc invicem luctantium mutuus clamor. | 5 |
| Tandem, qua leniore tractu amnis aperit va- | 21.1 |
| dum, emersere, nec quicquam praeter paucas | |
| sarcinas desideratum est. | |
| Deleri potuit exer- | 22.1 |
| citus, si quis vincere ausus esset, sed perpetua | |
| fortuna regis avertit inde hostem. Sic Grani- | |
| cum tot milibus equitum peditumque in ulte- | |
| riore stantibus ripa superavit, sic angustis in | 5 |
| Ciliciae callibus tantam multitudinem hostium. | |
| Audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio | 23.1 |
| minui potest, quia numquam in discrimen venit, | |
| an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeunti- | |
| bus flumen supervenisset, haud dubie oppres- | |
| surus fuit incompositos, in ripa demum ad iam | 5 |
| perarmatos adequitare coepit. | |
| Mille admo- | 24.1 |
| dum equites praemiserat. Quorum paucitate | |
| Alexander explorata, deinde contempta prae- | |
| fectum Paeonum equitum Aristona laxatis ha- | |
| benis invehi iussit. | 5 |
| Insignis eo die pugna equi- | 25.1 |
| tum et praecipue Aristonis fuit: praefectum | |
| equitatus Persarum Satropaten directa in gut- | |
| tur hasta transfixit fugientemque per medios | |
| hostes consecutus ex equo praecipitavit et ob- | 5 |
| luctanti gladio caput dempsit, quod relatum | |
| magna cum laude ante regis pedes posuit. |