| Dum haec Amyntas agit, forte super- | 7.2.1.1 |
| venerunt, qui fratrem eius Polemonem, de quo | |
| ante est dictum, fugientem consecuti vinctum | |
| reducebant. Infesta contio vix inhiberi potuit, | |
| quin protinus suo more saxa in eum iaceret. | 5 |
| Atque ille sane interritus "Nihil" inquit | 2.1 |
| "pro me deprecor, modo ne fratrum innocen- | |
| tiae fuga imputetur mea. Haec si defendi non | |
| potest, meum crimen sit. Horum ob id ipsum | |
| melior est causa, quod ego, qui profugi, sus- | 5 |
| pectus sum." | |
| At haec elocuto universa contio | 3.1 |
| adsensa est; lacrimae deinde omnibus manare | |
| coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, | |
| ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat. | |
| Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, | 4.1 |
| quem inter equites tormentis Philotae contur- | |
| batos alienus terror abstulerat. Desertum eum | |
| a comitibus et haesitantem inter revertendi fu- | |
| giendique consilium, qui secuti erant, occupa- | 5 |
| verunt. | |
| Is tum flere coepit et os suum conver- | 5.1 |
| berare maestus non suam vicem, sed propter | |
| ipsum periclitantium fratrum. | |
| Moveratque | 6.1 |
| iam regem quoque, non contionem modo, sed | |
| unus erat implacabilis frater, qui terribili vul- | |
| tu intuens eum "Tum," ait "demens, lacri- | |
| mare debueras, cum equo calcaria subderes, | 5 |
| fratrum desertor et desertorum comes. Miser, | |
| quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis | |
| accusatoris uterer verbis." | |
| Ille peccasse se, et | 7.1 |
| gravius in fratres quam in semetipsum fateba- | |
| tur. Tum vero neque lacrimis neque adclama- | |
| tionibus, quibus studia sua multitudo profite- | |
| tur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa | 5 |
| consensu, ut insontibus et fortibus viris par- | |
| ceret. Amici quoque data misericordiae occa- | |
| sione consurgunt flentesque regem deprecantur. | |
| Ille silentio facto "Et ipse" inquit "Amyn- | 8.1 |
| tan mea sententia fratresque eius absolvo. Vos | |
| autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci | |
| quam periculi vestri meminisse. Eadem fide red- | |
| ite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum re- | 5 |
| vertor. | |
| Nisi, quae delata essent, excussissem, | 9.1 |
| alte dissimulatio mea suppurare potuisset. Sed | |
| satius est purgatos esse quam suspectos. Cogi- | |
| tate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit cau- | |
| sam. | 5 |
| Tu, Amynta, ignosce fratri tuo; erit hoc | 10.1 |
| simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui | |
| pignus." | |
| Contione deinde dimissa Polydamanta vo- | 11.1 |
| cari iubet. Longe acceptissimus Parmenioni erat, | |
| proximus lateri in acie stare solitus. | |
| Et quam- | 12.1 |
| quam conscientia fretus in regiam venerat, ta- | |
| men, ut iussus est fratres suos exhibere admo- | |
| dum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia | |
| in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius, | 5 |
| quae nocere possent, quam quibus eluderet, re- | |
| putans. | |
| Iam armigeri, quibus imperatum erat, | 13.1 |
| produxerant eos, cum exanguem metu Polyda- | |
| manta propius accedere iubet summotisque om- | |
| nibus "Scelere" inquit "Parmenionis omnes | |
| pariter adpetiti sumus, maxime ego ac tu, quos | 5 |
| amicitiae specie fefellit. | |
| Ad quem persequen- | 14.1 |
| dum puniendumque—vide, quantum fidei tuae | |
| credam—te ministro uti statui. Obsides, dum | |
| hoc peragis, erunt fratres tui. | |
| Proficiscere in | 15.1 |
| Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas | |
| manu mea perfer. Velocitate opus est, qua cele- | |
| ritatem <famae> antecedas. Noctu pervenire illuc | |
| te volo, postero die, quae scripta erunt, exequi. | 5 |
| Ad Parmeniona quoque epistulas feres, unam | 16.1 |
| a me, alteram Philotae nomine scriptam. Sig- | |
| num anuli eius in mea potestate est. Si pater | |
| credit a filio impressum, cum te viderit, nihil | |
| metuet." | 5 |
| Polydamas tanto liberatus metu im- | 17.1 |
| pensius etiam, quam exigebatur, promittit ope- | |
| ram conlaudatusque et promissis oneratus de- | |
| posita veste, quam habebat, Arabica induitur. | |
| Duo Arabes, quorum interim coniuges ac libe- | 18.1 |
| ri, vinculum fidei, obsides apud regem erant, | |
| dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem | |
| loca camelis undecimo die, quo destinaverat, | |
| perveniunt. | 5 |
| Et priusquam ipsius nuntiaretur | 19.1 |
| adventus, rursus Polydamas vestem Macedoni- | |
| cam sumit et in tabernaculum Cleandri—prae- | |
| tor hic regius erat—quarta vigilia pervenit. | |
| Redditis deinde litteris constituerunt prima | 20.1 |
| luce ad Parmenionem coire; namque ceteris quo- | |
| que litteras regis attulerat. Iam ad eum venturi | |
| erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse | |
| nuntiaverunt. | 5 |
| Qui dum laetatur adventu ami- | 21.1 |
| ci, simulque noscendi, quae rex ageret, avidus | |
| —quippe longo intervallo nullam ab eo epistu- | |
| lam acceperat—Polydamanta requiri iubet. | |
| Deversoria regionis illius magnos recessus ha- | 22.1 |
| bent amoenosque nemoribus manu consitis; ea | |
| praecipue regum satraparumque voluptas erat. | |
| Spatiabatur in nemore Parmenion medius in- | 23.1 |
| ter duces, quibus erat imperatum litteris regis, | |
| ut occiderent. Agendae autem rei constituerant | |
| tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras | |
| traditas legere coepisset. | 5 |
| Polydamas procul | 24.1 |
| veniens, ut a Parmenione conspectus est, vultu | |
| laetitiae speciem praeferente ad complectendum | |
| eum cucurrit. Mutua gratulatione functi Poly- | |
| damas epistulam a rege scriptam ei tradidit, | 5 |
| Parmenion vinculum epistulae solvens, quid- | 25.1 |
| nam rex ageret, requirebat. Ille ex ipsis litteris | |
| cogniturum esse respondit. | |
| Quibus Parmenion | 26.1 |
| lectis "Rex" inquit "expeditionem parat in | |
| Arachosios. Strenuum hominem et numquam | |
| cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam | |
| parta gloria parcere." | 5 |
| Alteram deinde epis- | 27.1 |
| tulam Philotae nomine scriptam laetus, quod ex | |
| vultu notari poterat, legebat. Tum eius latus | |
| gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit; | |
| ceteri exanimum quoque confodiunt. | 5 |
| Et armi- | 28.1 |
| geri, qui ad aditum nemoris adstiterant, cognita | |
| caede, cuius causa ignorabatur, in castra per- | |
| veniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. | |
| Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes | 29.1 |
| erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem | |
| noxae participes dedantur, murum circumda- | |
| tum nemori eversuros denuntiant omniumque | |
| sanguine duci parentaturos. | 5 |
| Cleander primo- | 30.1 |
| res eorum intromitti iubet litterasque regis | |
| scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Par- | |
| menionis in regem precesque, ut ipsum vindi- | |
| carent, continebantur. | 5 |
| Igitur cognita regis vo- | 31.1 |
| luntate non quidem indignatio, sed tamen sedi- | |
| tio compressa est. Dilapsis pluribus pauci re- | |
| manserunt, qui, saltem ut corpus ipsius sepelire | |
| permitterent, precabantur. | 5 |
| Diu id negatum est | 32.1 |
| Cleandri metu, ne offenderet regem. Pertina- | |
| cius deinde precantibus materiem consternatio- | |
| nis subtrahendam ratus capite deciso truncum | |
| humare permisit; ad regem caput missum est. | 5 |
| Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domi- | 33.1 |
| que clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine | |
| illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et | |
| [ad] omnia ad fortunae suae exigenti modum | |
| satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et | 5 |
| saepe etiam gregarii militis munia explevit, acer | |
| consilio, manu strenuus, carus principibus, vul- | |
| go militum acceptior. | |
| Haec impulerint illum | 34.1 |
| ad regni cupiditatem an tantum suspectum fece- | |
| rint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cru- | |
| ciatibus victus verane dixerit, quae facta pro- | |
| bari non poterant, an falsis tormentorum petie- | 5 |
| rit finem, re quoque recenti, cum magis posset | |
| liquere, dubitatum est. | |
| Alexander, quos libere mortem Parmenionis | 35.1 |
| conquestos esse compererat, separandos a cetero | |
| exercitu ratus in unam cohortem secrevit du- | |
| cemque his Leonidam dedit, et ipsum Parme- | |
| nioni quondam intima familiaritate coniunc- | 5 |
| tum. | |
| Fere idem erant, quos alioqui rex habu- | 36.1 |
| erat invisos. Nam cum experiri vellet militum | |
| animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam | |
| ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, per- | |
| laturis cum fide traderet. Simpliciter ad neces- | 5 |
| sarios suos quisque scripserat, quae sentiebat: | |
| aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia. | |
| Ita et agentium gratias [et querentium] litte- | 37.1 |
| rae exceptae sunt et qui forte taedium laboris | |
| per litteras erant questi. Hanc seorsus cohortem | |
| a ceteris tendere ignominiae causa iubet, forti- | |
| tudine usurus in bello, libertatem linguae ab | 5 |
| auribus credulis remoturus. Et consilium, teme- | |
| rarium forsitan—quippe fortissimi iuvenes con- | |
| tumelia inritati erant—sicut omnia alia felicitas | |
| regis excepit. | |
| Nihil illis ad bella promptius | 38.1 |
| fuit: incitabat virtutem et ignominiae demen- | |
| dae cupido et quia fortia facta in paucis latere | |
| non poterant. |