| LIBER VII | |
| Philotan sicut recentibus sceleris eius ves- | 7.1.1.1 |
| tigiis iure adfectum supplicio censuerant mili- | |
| tes, ita, postquam desierat esse quem odissent, | |
| invidia in misericordiam vertit. | |
| Moverat et | 2.1 |
| claritas iuvenis et patris eius senectus atque or- | |
| bitas. | |
| Primus Asiam aperuerat regi, omnium | 3.1 |
| periculorum eius particeps semper alterum in | |
| acie cornu defenderat, Philippo quoque ante | |
| omnes amicus et ipsi Alexandro tam fidus, ut | |
| occidendi Attalum non alio ministro uti mal- | 5 |
| let. | |
| Horum cogitatio subibat exercitum, sedi- | 4.1 |
| tiosaeque voces referebantur ad regem. Quis | |
| ille haud sane motus satisque prudens otii vitia | |
| negotio discuti edicit, ut omnes in vestibulo | |
| regiae praesto sint. | 5 |
| Quos ubi frequentes adesse | 5.1 |
| cognovit, in contionem processit. Haud dubie | |
| ex composito Atarrhias postulare coepit, ut | |
| Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Phi- | |
| lotas regem voluisset occidere, exhiberetur. | 5 |
| A | 6.1 |
| duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus | |
| tertium iam annum custodiebatur in vinculis. | |
| Eundem in Philippi quoque caedem coniurasse | |
| cum Pausania pro comperto fuit, sed quia pri- | 5 |
| mus Alexandrum regem salutaverat, supplicio | |
| magis quam crimini fuerat exemptus; | |
| tum | 7.1 |
| quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis | |
| iram morabantur. Ceterum recruduit suppura- | |
| tus dolor: quippe veteris periculi memoriam | |
| praesentis cura renovabat. | 5 |
| Igitur Alexander | 8.1 |
| ex custodia educitur iussusque dicere, quam- | |
| quam toto triennio meditatus erat defensionem, | |
| tamen haesitans et trepidus pauca ex iis, quae | |
| composuerat, protulit, ad ultimum non memo- | 5 |
| ria solum sed etiam mens eum destituit. | |
| Nulli | 9.1 |
| erat dubium, quin trepidatio conscientiae indi- | |
| cium esset, non memoriae vitium. Itaque ex iis, | |
| qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc | |
| oblivioni lanceis confoderunt. | 5 |
| Cuius corpore ablato rex introduci iussit | 10.1 |
| Amyntam et Simmiam; nam Polemon, minimus | |
| ex fratribus, cum Philotan torqueri comperisset, | |
| profugerat. | |
| Omnium Philotae amicorum hi | 11.1 |
| carissimi fuerant, ad magna et honorata minis- | |
| teria illius maxime suffragatione producti, me- | |
| mineratque rex summo studio ab eo conciliatos | |
| sibi nec dubitabat huius quoque ultimi consilii | 5 |
| fuisse participes. | |
| Igitur olim sibi esse suspec- | 12.1 |
| tos matris suae litteris, quibus esset admonitus, | |
| ut ab his salutem suam tueretur; ceterum se in- | |
| vitum deteriora credentem nunc manifestis in- | |
| diciis victum iussisse vinciri. | 5 |
| Nam pridie quam | 13.1 |
| detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum | |
| eo fuissent, non posse dubitari. Fratrem vero, | |
| qui profugerit, cum de Philota quaereretur, | |
| aperuisse fugae causam. | 5 |
| Nuper praeter con- | 14.1 |
| suetudinem officii specie amotis longius ceteris | |
| admovisse semetipsos lateri suo nulla probabili | |
| causa, seque mirantem, quod non vice sua tali | |
| fungerentur officio, et ipsa trepidatione eorum | 5 |
| perterritum strenue ad armigeros, qui proxime | |
| sequebantur, recessisse. | |
| Ad haec accedere, | 15.1 |
| quod, cum Antiphanes scriba equitum Amyn- | |
| tae denuntiasset, pridie quam Philotae scelus | |
| deprehensum esset, ut ex suis equis more solito | |
| daret iis, qui amisissent equos, superbe respon- | 5 |
| disset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, | |
| quis ipse esset. | |
| Iam linguae violentiam teme- | 16.1 |
| ritatemque verborum, quae in semetipsum iacu- | |
| larentur, nihil aliud esse quam scelesti animi | |
| indicem ac testem. Quae si vera essent, idem | |
| meruisse eos quod Philotan, si falsa, exigere ip- | 5 |
| sum, ut refellant. | |
| Productus deinde Antipha- | 17.1 |
| nes de equis non traditis et adiectis etiam super- | |
| be minis indicat. | |
| Tum Amyntas facta dicen- | 18.1 |
| di potestate "Si nihil" inquit "interest | |
| regis, peto ut, dum dico, vinculis liberer." Rex | |
| solvi utrumque iubet, desiderantique Amyntae, | |
| ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam | 5 |
| dari iussit. | |
| Quam ut laeva comprehendit, evi- | 19.1 |
| tato eo loco, in quo Alexandri corpus paulo | |
| ante iacuerat, "Qualiscumque" inquit "exitus | |
| nos manet, rex, confitemur prosperum tibi de- | |
| bituros, tristiorem fortunae imputaturos. | 5 |
| Sine | 20.1 |
| praeiudicio dicimus causam liberis corporibus | |
| animisque; habitum etiam, in quo te comitari | |
| solemus, reddidisti. Causam non possumus, for- | |
| tunam timere desîmus. | 5 |
| Et, quaeso, permittas | 21.1 |
| mihi id primum defendere, quod a te ultimum | |
| obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus ma- | |
| iestatem tuam habiti nullius conscii sumus no- | |
| bis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, | 5 |
| nisi periculum esset, ne alia malignius dicta | |
| crederes blanda oratione purgari. | |
| Ceterum | 22.1 |
| etiamsi militis tui vel in agmine deficientis et | |
| fatigati vel in acie periclitantis vel in taberna- | |
| culo aegri et vulnera curantis aliqua vox aspe- | |
| rior esset accepta, merueramus fortibus factis, | 5 |
| ut malles ea tempori nostro imputare quam ani- | |
| mo. | |
| Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt: | 23.1 |
| corporibus nostris, quae utique non odimus, in- | |
| festas admovemus manus; parentes, liberis si | |
| occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum | |
| donis honoramur, cum praemiis onusti reverti- | 5 |
| mur, quis ferre nos potest? quis illam animorum | |
| alacritatem continere? | |
| Militantium nec indig- | 24.1 |
| natio nec laetitia moderata est. Ad omnes ad- | |
| fectus impetu rapimur: vituperamus laudamus, | |
| miseremur irascimur, utcumque praesens movit | |
| adfectio. Modo Indiam adire et Oceanum libet, | 5 |
| modo coniugum et liberorum patriaeque me- | |
| moria occurrit. | |
| Sed has cogitationes, has inter | 25.1 |
| se conloquentium voces signum tuba datum | |
| finit: in suos quisque ordines currimus, et quic- | |
| quid irarum in tabernaculo conceptum est, in | |
| hostium effunditur capita. Utinam Philotas | 5 |
| quoque intra verba peccasset! | |
| Proinde ad id | 26.1 |
| praevertar, propter quod rei sumus. Amicitiam, | |
| quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infi- | |
| tias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea | |
| fructus percepisse confitear. | 5 |
| An vero Parme- | 27.1 |
| nionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium | |
| omnes paene amicos tuos dignatione vincentem | |
| cultum a nobis esse miraris? | |
| Tu, hercules, si | 28.1 |
| verum audire vis, rex, huius nobis periculi es | |
| causa. Quis enim alius effecit, ut ad Philotan | |
| decurrerent, qui placere vellent tibi? Ab illo | |
| traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendi- | 5 |
| mus. Is apud te fuit, cuius et gratiam expetere | |
| et iram timere possemus. | |
| An non propemo- | 29.1 |
| dum <in> tua verba tui omnes te praeeunte iura- | |
| vimus eosdem nos inimicos amicosque habituros | |
| esse, quos tu haberes? Hoc sacramento pietatis | |
| obstricti aversaremur scilicet, quem tu omnibus | 5 |
| praeferebas! | |
| Igitur, si hoc crimen est, paucos | 30.1 |
| innocentes habes, immo, hercules, neminem. | |
| Omnes enim Philotae amici esse voluerunt, sed | |
| totidem, quot volebant, esse non poterant. Ita, | |
| si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis | 5 |
| quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt | |
| Quod igitur conscientiae adfertur indicium? | 31.1 |
| Ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbi- | |
| tris locutus est nobiscum. At ego purgare non | |
| possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac | |
| more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus die- | 5 |
| bus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, con- | |
| suetudo diluet crimen. | |
| Sed equos Antiphani | 32.1 |
| non dedimus, et pridie quam Philotas detectus | |
| est, hinc mihi cum Antiphane res erat. Qui si | |
| nos suspectos facere vult, quod illo die equos | |
| non dederimus, semetipsum, quod eos desidera- | 5 |
| verit, purgare non poterit. | |
| Anceps enim cri- | 33.1 |
| men est inter retinentem et exigentem, nisi quod | |
| melior est causa suum non tradentis quam pos- | |
| centis alienum. | |
| Ceterum, rex, equos decem | 34.1 |
| habui, e quibus Antiphanes octo iam distribu- | |
| erat iis, qui amiserant suos, omnino duos ipse | |
| habebam; quos cum vellet abducere homo su- | |
| perbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes mili- | 5 |
| tare vellem, retinere cogebar. | |
| Nec infitias eo | 35.1 |
| liberi hominis animo locutum esse me cum ig- | |
| navissimo et hoc unum militiae ius usurpante, | |
| ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc | |
| enim malorum ventum est, ut verba mea eodem | 5 |
| tempore et Alexandro excusem et Antiphani. | |
| At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scrip- | 36.1 |
| sit! Utinam prudentius esset sollicita pro filio | |
| et non inanes quoque species anxio animo figu- | |
| raret! Quare enim non adscribit metus sui cau- | |
| sam, denique non ostendit auctorem? Quo facto | 5 |
| dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras | |
| scripsit? | |
| O miseram condicionem meam, quia | 37.1 |
| forsitan non periculosius est tacere quam dicere! | |
| Sed utcumque cessura res est, malo tibi defen- | |
| sionem meam displicere quam causam. Agnosces | |
| autem, quae dicturus sum: quippe meministi, | 5 |
| cum me ad perducendos ex Macedonia milites | |
| mitteres, dixisse te multos integros iuvenes in | |
| domo tuae matris abscondi. | |
| Praecepisti igitur | 38.1 |
| mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectan- | |
| tes militiam perducerem ad te. Quod equidem | |
| feci et liberius, quam expediebat mihi, executus | |
| sum tuum imperium. Gorgiam et Hecataeum et | 5 |
| Gorgatan, quorum bona opera uteris, inde per- | |
| duxi. | |
| Quid igitur iniquius est quam me, qui, | 39.1 |
| si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas, | |
| nunc perire, quia parui? Neque enim ulla alia | |
| matri tuae persequendi nos causa est, quam | |
| quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus | 5 |
| gratiae. | |
| VI milia Macedonum peditum et DC | 40.1 |
| equites adduxi, quorum pars secutura me non | |
| erat, si militiam detrectantibus indulgere vo- | |
| luissem. Sequitur ergo, ut, quia illa propter | |
| hanc causam irascitur nobis, tu mitiges ma- | 5 |
| trem, qui irae eius nos obtulisti." |