| Erat inter duces manu strenuus Bolon | 6.11.1.1 |
| quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, | |
| vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum, | |
| in quo tunc erat, promotus; | |
| qui tacentibus ce- | 2.1 |
| teris stolida audacia ferox admonere eos coepit, | |
| quotiens suis quisque deversoriis, quae occupas- | |
| sent, proturbatus esset, ut purgamenta servo- | |
| rum Philotae reciperentur eo, unde commili- | 5 |
| tones expulissent. | |
| Auro argentoque vehicula | 3.1 |
| eius onusta totis vicis stetisse, ac ne in viciniam | |
| quidem deversorii quemquam commilitonum | |
| receptum esse, sed per dispositos, quos supra | |
| somnum habebat, omnis procul relegatos, ne | 5 |
| femina illa murmurantium inter se silentio ve- | |
| rius quam sono excitaretur. | |
| Ludibrio ei fuisse | 4.1 |
| rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas | |
| appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, | |
| homines linguae suae per interpretem audire. | |
| Nunc cur Hammonem consuli vellet? eundem | 5.1 |
| Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium | |
| agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum es- | |
| set, quod dii offerrent. | |
| Cum insidiaretur capiti | 6.1 |
| regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc | |
| ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, | |
| quis praesit in Media, et pecunia, cuius custodia | |
| commissa sit, perditos homines ad societatem | 5 |
| sceleris impellat. | |
| Ipsos missuros ad oraculum, | 7.1 |
| non qui Iovem interrogent, quod ex rege cog- | |
| noverint, sed qui gratias agant, qui vota pro | |
| incolumitate regis optimi persolvant. | |
| Tum vero universa contio accensa est, et a | 8.1 |
| corporis custodibus initium factum claman- | |
| tibus discerpendum esse parricidam manibus | |
| eorum. Id quidem Philotas, qui graviora sup- | |
| plicia metueret, haud sane iniquo animo audie- | 5 |
| bat. | |
| Rex in contionem reversus, sive ut in cus- | 9.1 |
| todia quoque torqueret, sive ut diligentius cunc- | |
| ta cognosceret, concilium in posterum diem | |
| distulit et, quamquam in vesperam inclinabat | |
| dies, tamen amicos convocari iubet. | 5 |
| Et ceteris | 10.1 |
| quidem placebat Macedonum more obrui saxis, | |
| Hephaestio autem et Craterus et Coenos tor- | |
| mentis veritatem exprimendam esse dixerunt, | |
| et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum | 5 |
| sententiam transeunt. | |
| Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cra- | 11.1 |
| tero et Coeno ad quaestionem de Philota haben- | |
| dam consurgunt. | |
| Rex Cratero accersito et ser- | 12.1 |
| mone habito, cuius summa non edita est, in in- | |
| timam deversorii partem secessit et remotis ar- | |
| bitris in multam noctem quaestionis expectavit | |
| eventum. | 5 |
| Tortores in conspectum Philotae | 13.1 |
| omnia crudelitatis instrumenta proponunt. | |
| Et | 14.1 |
| ille ultro "Quid cessatis" inquit "regis inimi- | |
| cum, interfectorem confitentem occidere? quid | |
| quaestione opus est? cogitavi, volui." Craterus | |
| exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quo- | 5 |
| que diceret. | |
| Tum corripitur et, dum obligan- | 15.1 |
| tur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gen- | |
| tium iura nequiquam apud surdas aures invo- | |
| cabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et | |
| damnatus et inimicis in gratiam regis torquen- | 5 |
| tibus, laceratur. | |
| Ac primo, quamquam hinc | 16.1 |
| ignis illinc verbera iam non ad quaestionem sed | |
| ad poenam ingerebantur, non vocem modo sed | |
| etiam gemitus habuit in potestate; | |
| sed post- | 17.1 |
| quam intumescens corpus ulceribus flagellorum | |
| ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si | |
| tormentis adhibituri modum essent, dicturum | |
| se, quae scire expeterent, pollicetur. | 5 |
| Sed finem | 18.1 |
| quaestioni fore iurare eos per Alexandri salutem | |
| volebat removerique tortores. Et utroque im- | |
| petrato "Cratere," inquit "dic, quid me velis | |
| dicere." | 5 |
| Illo indignante ludificari eum rur- | 19.1 |
| susque revocante tortores tempus petere coepit, | |
| dum reciperet spiritum, cuncta, quae sciret, in- | |
| dicaturus. | |
| Interim equites, nobilissimus quis- | 20.1 |
| que et ii maxime, qui Parmenionem propinqua | |
| cognatione contingebant, postquam Philotan | |
| torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum | |
| veriti, qua cautum erat, ut propinqui eorum, | 5 |
| qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, | |
| alii se interficiunt, alii in devios montes vastas- | |
| que solitudines fugiunt ingenti per tota castra | |
| terrore diffuso, donec rex tumultu cognito | |
| legem se <de> supplicio coniunctorum sontibus | 10 |
| remittere edixit. | |
| Philotas verone an mendacio | 21.1 |
| liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniec- | |
| tura est, quoniam et vera confessis et falsa di- | |
| centibus idem doloris finis ostenditur. | |
| Cete- | 22.1 |
| rum "Pater" inquit "meus Hegelocho quam | |
| familiariter usus sit, non ignoratis; illum dico | |
| Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malo- | |
| rum nobis fuit causa. | 5 |
| Nam cum primum Iovis | 23.1 |
| filium se salutari iussit rex, id indigne ferens | |
| ille 'Hunc igitur regem agnoscimus,' inquit | |
| 'qui Philippum dedignatur patrem? Actum | |
| est de nobis, si ista perpeti possumus. | 5 |
| Non | 24.1 |
| homines solum sed etiam deos despicit, qui pos- | |
| tulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisi- | |
| mus regem: incidimus in superbiam nec dis, qui- | |
| bus se exaequat, nec hominibus, quibus se exi- | 5 |
| mit, tolerabilem. | |
| Nostrone sanguine deum fe- | 25.1 |
| cimus, qui nos fastidiat? qui gravetur morta- | |
| lium adire concilium? Credite mihi, et nos, si | |
| viri sumus, a dis adoptabimur. | |
| Quis proavum | 26.1 |
| huius Archelaum, quis deinde Alexandrum, quis | |
| Perdiccan occisos ultus est? Hic quidem inter- | |
| fectoribus patris ignovit.' | |
| Haec Hegelochus | 27.1 |
| dixit super cenam; et postero die prima luce a | |
| patre accersor. Tristis erat et me maestum vide- | |
| bat: audieramus enim, quae sollicitudinem in- | |
| cuterent. | 5 |
| Itaque, ut experiremur, utrumne | 28.1 |
| vino gravatus effudisset illa an altiore concepta | |
| consilio, accersi eum placuit. Venit eodemque | |
| sermone ultro repetito adiecit, se, sive audere- | |
| mus duces esse, proximas a nobis partes vindi- | 5 |
| caturum, sive deesset animus, consilium silen- | |
| tio esse tecturum. | |
| Parmenioni vivo adhuc Da- | 29.1 |
| reo intempestiva res videbatur: non enim sibi | |
| sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo | |
| vero sublato praemium regis occisi Asiam et | |
| totum Orientem interfectoribus esse cessura. | 5 |
| Adprobatoque consilio in haec fides et data est | |
| et accepta. | |
| Quod ad Dymnum pertinet, nihil | 30.1 |
| scio, et haec confessus intellego non prodesse | |
| mihi, quod praesentis sceleris expers sum." | |
| Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quo- | 31.1 |
| que hastis os oculosque eius everberarent, ex- | |
| pressere, ut hoc quoque crimen confiteretur. | |
| Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati scele- | 32.1 |
| ris exponeret, cum diu Bactra retentura regem | |
| viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX | |
| natus annos, tanti exercitus dux [tantus], tan- | |
| tae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsi- | 5 |
| que spoliato tantis viribus occidendi regis causa | |
| non esset. | |
| Festinasse ergo se, dum praemium | 33.1 |
| in manibus haberet, repraesentare consilium; | |
| cuius patrem <expertem> fuisse nisi crederent, | |
| tormenta, quamquam iam tolerare non posset, | |
| tamen non recusare. | 5 |
| Illi conlocuti satis quae- | 34.1 |
| situm videri ad regem revertuntur, qui postero | |
| die et, quae confessus erat Philotas, recitari et | |
| ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri. | |
| Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi | 35.1 |
| sceleris particeps esse arguebatur, producitur. | |
| Multa adfirmatione animique pariter [et] con- | |
| stantia et vultus abnuens, quicquam sibi in | |
| regem cogitatum esse, tormenta etiam deposce- | 5 |
| bat in semetipsum, | |
| cum Philotas circumlatis | 36.1 |
| oculis, ut incidere in Calin quendam haud pro- | |
| cul stantem, propius eum iussit accedere. Illo | |
| perturbato et recusante transire ad eum "Pa- | |
| tieris" inquit "Demetrium mentiri rursusque | 5 |
| me excruciari?" | |
| Calin vox sanguisque defe- | 37.1 |
| cerant, et Macedones Philotan inquinare in- | |
| noxios velle suspicabantur, quia nec a Nico- | |
| macho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, | |
| nominatus esset adulescens. Qui ut praefectos | 5 |
| regis circumstantes se vidit, Demetrium et se- | |
| metipsum id facinus cogitasse confessus est. | |
| Omnes ergo [a Nicomacho nominati] more | 38.1 |
| patrio dato signo saxis obruerunt. | |
| Magno non salutis sed etiam invidiae peri- | 39.1 |
| culo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio | |
| et Philotas, principes amicorum, nisi palam | |
| sontes, sine indignatione totius exercitus non | |
| potuissent damnari. | 5 |
| Itaque anceps quaestio | 40.1 |
| fuit: dum infitiatus est facinus, crudeliter tor- | |
| queri videbatur; post confessionem [et] iam | |
| neque [Philotas] amicorum misericordiam me- | |
| ruit. | 5 |