| Tum Philotas "Verba" inquit "inno- | 6.10.1.1 |
| centi reperire facile est, modum verborum mi- | |
| sero tenere difficile. | |
| Itaque inter optimam | 2.1 |
| conscientiam et iniquissimam fortunam desti- | |
| tutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori | |
| paream. | |
| Abest quidem optimus causae meae | 3.1 |
| iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, | |
| mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita | |
| causa tam damnare me liceat quam absolvere, | |
| non cognita vero liberari <ab> absente non pos- | 5 |
| sum, qui a praesente damnatus sum. | |
| Sed quam- | 4.1 |
| quam vincti hominis non supervacua solum sed | |
| etiam invisa defensio est, qui iudicem non do- | |
| cere videtur sed arguere, tamen, utcumque licet | |
| me dicere, memet ipse non deseram nec com- | 5 |
| mittam, ut damnatus etiam mea sententia vi- | |
| dear. | |
| Equidem, cuius criminis reus sim, non | 5.1 |
| video: inter coniuratos nemo me nominat, de | |
| me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus | |
| quam audierat scire non potuit. | |
| Atqui coniura- | 6.1 |
| tionis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo | |
| Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, prae- | |
| sertim cum quaerenti socios vel falso fuerim no- | |
| minandus, quo facilius, qui temptabatur, posset | 5 |
| impelli? | |
| Non enim detecto facinore nomen | 7.1 |
| meum praeterît, ut possit videri socio peper- | |
| cisse: Nicomacho, quem taciturum arcana cre- | |
| debat, de semet ipso confessus aliis nominatis | |
| me unum subtrahebat. | 5 |
| Quaeso, commilitones, | 8.1 |
| si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniu- | |
| ratis scire voluisset, num hodie dicerem causam | |
| nullo me nominante? | |
| Dymnus sane et vivat | 9.1 |
| adhuc et velit mihi parcere: quid ceteri? qui de | |
| se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Ma- | |
| ligna est calamitas, et fere noxius, cum suo sup- | |
| plicio crucietur, adquiescit alieno. | 5 |
| Tot conscii | 10.1 |
| nec in eculeum quidem impositi verum fatebun- | |
| tur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam | |
| moriturus, ut opinor. | |
| Ad verum crimen et ad | 11.1 |
| unum praevertendum mihi est: cur rem delatam | |
| ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, | |
| qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, | |
| Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, | 5 |
| reconciliati pignus animi, convivio quoque in- | |
| terfui. | |
| Si credidisti mihi, absolutus sum, si pe- | 12.1 |
| percisti, dimissus: vel iudicium <vel beneficium> | |
| tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua di- | |
| gressus sum a mensa tua, feci? quod novum | |
| facinus delatum ad te mutavit animum tuum? | 5 |
| Gravi sopore adquiescebam, cum me malis in- | 13.1 |
| dormientem meis inimici vinciendo excitave- | |
| runt. Unde et parricidae et proditori tam alti | |
| quies somni? | |
| Scelerati conscientia obstrepente | 14.1 |
| condormire non possunt: agitant eos Furiae, | |
| non consummato modo sed etiam cogitato par- | |
| ricidio. At mihi securitatem primum innocen- | |
| tia mea, deinde tua dextera obtulerat: non | 5 |
| timui, ne plus alienae crudelitati apud te liceret | |
| quam clementiae tuae. | |
| Sed ne te mihi credi- | 15.1 |
| disse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, | |
| qui non testem, non pignus indicii exhibere | |
| poterat, impleturus omnes metu, si coepisset | |
| audiri. | 5 |
| Amatoris et scorti iurgio interponi | 16.1 |
| aures meas credidi infelix et fidem eius suspec- | |
| tam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem | |
| potius subornaret. | |
| Timui, ne negaret man- | 17.1 |
| dasse se Cebalino et ego viderer multis amico- | |
| rum regis fuisse periculi causa. | |
| Sic quoque, | 18.1 |
| cum laeserim neminem, inveni, qui mallet perire | |
| me quam incolumem esse: quid inimicitiarum | |
| creditis excepturum fuisse, si insontes lacessis- | |
| sem? | 5 |
| At enim Dymnus se occidit! Num igitur | 19.1 |
| facturum eum divinare potui? Minime. Ita, | |
| quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a | |
| Cebalino interpellatus sum, movere non pote- | |
| rat. | 5 |
| At hercules, si conscius Dymno tanti sce- | 20.1 |
| leris fuissem, biduo illo proditos esse nos dissi- | |
| mulare non debui: Cebalinus ipse tolli de medio | |
| nulloque negotio potuit. | |
| Denique post dela- | 21.1 |
| tum indicium, <quod> operturus eram, cubiculum | |
| regis solus intravi, ferro quidem cinctus: cur | |
| distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus? | |
| Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub il- | 22.1 |
| lius umbra Philotas latebam, qui regnum Ma- | |
| cedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est | |
| donis? Quem ducem, quem praefectum impen- | |
| sius colui? | 5 |
| Mihi quidem obicitur, quod socie- | 23.1 |
| tatem patrii sermonis asperner, quod Macedo- | |
| num mores fastidiam: sic ego imperio, quod | |
| dedignor, immineo. Iam pridem nativus ille ser- | |
| mo commercio aliarum gentium exolevit: tam | 5 |
| victoribus quam victis peregrina lingua discen- | |
| da est. | |
| Non, mehercule, ista me magis laedunt, | 24.1 |
| quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidia- | |
| tus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, | |
| non recuso defendere, si fratrem regis non opor- | |
| tuit diligi a nobis. | 5 |
| Sin autem in illo fortunae | 25.1 |
| gradu positum etiam venerari necesse erat, | |
| utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, | |
| an impiorum amicis insontibus quoque morien- | |
| dum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? | 5 |
| si iniustum, cur nunc demum occidor? | |
| At enim | 26.1 |
| scripsi misereri me eorum, quibus vivendum | |
| esset sub eo, qui se Iovis filium crederet. Fides | |
| amicitiae, veri consilii periculosa libertas, me | |
| decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem, | 5 |
| impulistis! | |
| Scripsisse me haec fateor regi, non | 27.1 |
| de rege scripsisse. Non enim faciebam invidiam, | |
| sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander | |
| videbatur, qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, | |
| quam qui praedicatione iactaret. | 5 |
| Sed quoniam | 28.1 |
| oraculi fides certa est, sit deus causae meae tes- | |
| tis: retinete me in vinculis, dum consulitur | |
| Hammon, num arcanum et occultum scelus | |
| inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium, | 5 |
| neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, | |
| latere patietur. | |
| Si certiora oraculis creditis esse | 29.1 |
| tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis | |
| fidem deprecor. | |
| Solent rei capitis adhibere | 30.1 |
| vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, | |
| patrem nec ostendere possum nec invocare | |
| audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. | |
| Pa- | 31.1 |
| rum est enim tot modo liberum parentem, in | |
| unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi | |
| ipse in rogum meum imponitur. | |
| Ergo, caris- | 32.1 |
| sime pater, et propter me morieris et mecum. | |
| Ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam ex- | |
| tinguo. Quid enim me procreabas infelicem ad- | |
| versantibus diis? an ut hos ex me fructus perci- | 5 |
| peres, qui te manent? | |
| Nescio, adulescentia | 33.1 |
| mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso | |
| robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum | |
| adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, | |
| natura poscebat. | 5 |
| Admonuit me patris mei | 34.1 |
| mentio, quam timide et cunctanter, quae Ceba- | |
| linus detulerat ad me, indicare debuerim. Par- | |
| menio enim, cum audisset venenum a Philippo | |
| medico regi parari, deterrere eum voluit epis- | 5 |
| tula scripta, quominus medicamentum biberet, | |
| quod medicus dare constitueret. Num creditum | |
| est patri meo? num ullam auctoritatem eius | |
| litterae habuerunt? | |
| Ego ipse quotiens, quae | 35.1 |
| audieram, detuli et cum ludibrio credulitatis | |
| repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, | |
| cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos | |
| oportet?" | 5 |
| Cumque unus e circumstantium | 36.1 |
| turba exclamasset, bene meritis non insidiari, | |
| Philotas "Recte," inquit "quisquis es, dicis. | |
| Itaque si insidiatus sum, poenam non depre- | 37.1 |
| cor, et finem facio dicendi, quoniam ultima ver- | |
| ba gravia sunt visa auribus." Abducitur deinde | |
| ab iis, qui custodiebant eum. |