| Rex deinde in contionem procedit vul- | 6.9.1.1 |
| tu praeferens dolorem animi. Amicorum quo- | |
| que maestitia expectationem haud parvam rei | |
| fecerat. | |
| Diu rex demisso in terram vultu atto- | 2.1 |
| nito stupentique similis stetit. Tandem recepto | |
| animo "Paene," inquit "milites, hominum | |
| scelere vobis ereptus sum: deum providentia et | |
| misericordia vivo. Conspectusque vestri vene- | 5 |
| rabilis coegit, ut vehementius parricidis iras- | |
| cerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae | |
| fructus est, tot fortissimis viris et de me optime | |
| meritis referre adhuc gratiam posse." | |
| Inter- | 3.1 |
| rupit orationem militum gemitus, obortaeque | |
| sunt omnibus lacrimae. Tum rex "Quanto" | |
| inquit "maiorem in animis vestris motum ex- | |
| citabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! | 5 |
| Quorum mentionem adhuc reformido et, tam- | |
| quam salvi esse possint, nominibus abstineo. | |
| Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et | 4.1 |
| coniuratio impiorum civium detegenda. Quo- | |
| modo autem tantum nefas sileam? Parmenio, | |
| illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis | |
| devinctus, omnium nobis amicorum vetustissi- | 5 |
| mus, ducem se sceleri tanto praebuit. | |
| Minister | 5.1 |
| eius Philotas Peucolaum et Demetrium et hunc | |
| Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque | |
| eiusdem amentiae in caput meum subornavit." | |
| Fremitus undique indignantium querentium- | 6.1 |
| que tota contione obstrepebat, qualis solet esse | |
| multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio | |
| agitur aut ira. | |
| Nicomachus deinde et Metron | 7.1 |
| et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, | |
| exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut | |
| particeps sceleris destinabatur. Itaque indigna- | |
| tione expressa vox [indicum] silentio excepta | 5 |
| est. | |
| Tum rex "Qualis" inquit "ergo animi | 8.1 |
| vobis videtur, qui huius rei delatum indicium | |
| ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum | |
| Dymni exitus declarat. | |
| Incertam rem deferens | 9.1 |
| tormenta non timuit Cebalinus, <Metron> ne mo- | |
| mentum quidem temporis distulit exonerare se, | |
| ut eo, ubi lavabar, inrumperet: | |
| Philotas solus | 10.1 |
| nihil timuit, nihil credidit. O magni animi vi- | |
| rum! Iste regis periculo commoveretur, vultum | |
| mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! | |
| Subest nimirum silentio facinus, et avida spes | 11.1 |
| regni praecipitem animum ad ultimum nefas | |
| impulit. Pater Mediae praeest; ipse apud mul- | |
| tos copiarum duces meis praepotens viribus | |
| maiora, quam capit, spirat. | 5 |
| Orbitas quoque | 12.1 |
| mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat | |
| Philotas: in vobis liberos, parentes, consangui- | |
| neos habeo: vobis salvis orbus esse non pos- | |
| sum." | 5 |
| Epistulam deinde Parmenionis inter- | 13.1 |
| ceptam, quam ad filios Nicanorem et Philotan | |
| scripserat, recitat haud sane indicium gravioris | |
| consilii praeferentem. | |
| Namque summa eius | 14.1 |
| haec erat: "Primum vestri curam agite, deinde | |
| vestrorum: sic enim, quae destinavimus, effi- | |
| ciemus." | |
| Adiecitque rex sic esse scriptam, ut, | 15.1 |
| sive ad filios pervenisset, a consciis posset intel- | |
| legi, sive intercepta esset, falleret ignaros. | |
| "At | 16.1 |
| enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris | |
| indicaret, Philotan non nominavit! Hoc qui- | |
| dem illius non innocentiae sed potentiae indi- | |
| cium est, quod sic ab iis timetur etiam, a quibus | 5 |
| prodi potest, ut, cum de se fateantur, illum | |
| tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat | |
| vita. | |
| Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit | 17.1 |
| et in Macedonia capiti meo impias comparavit | |
| insidias, socium se et conscium adiunxit. Hic | |
| Attalo, quo graviorem inimicum non habui, so- | |
| rorem suam in matrimonium dedit. | 5 |
| Hic, cum | 18.1 |
| scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque | |
| amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammo- | |
| nis oraculo, sustinuit rescribere mihi se quidem | |
| gratulari, quod in numerum deorum receptus | 5 |
| essem, ceterum misereri eorum, quibus viven- | |
| dum esset sub eo, qui modum hominis exce- | |
| deret. | |
| Haec sunt et iam pridem animi alienati | 19.1 |
| a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae | |
| equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo | |
| pressi: videbar enim mihi partem viscerum | |
| meorum abrumpere, si, in quos tam magna con- | 5 |
| tuleram, viliores mihi facerem. | |
| Sed iam non | 20.1 |
| verba punienda sunt: linguae temeritas per- | |
| venit ad gladios. Hos, si mihi creditis, Philotas | |
| in me acuit, si ipsi, admisit. | |
| Quo me confe- | 21.1 |
| ram, milites? cui caput meum credam? Equi- | |
| tatui, optimae exercitus parti, principibus no- | |
| bilissimae iuventutis, unum praefeci; salutem, | |
| spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque | 5 |
| commisi. | |
| Patrem in idem fastigium, in quo | 22.1 |
| me ipsi posuistis, admovi; Mediam, qua nulla | |
| opulentior regio est, et tot civium sociorumque | |
| milia imperio eius dicionique subieci. Unde | |
| praesidium petieram, periculum extitit. | 5 |
| Quam | 23.1 |
| feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda | |
| quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, | |
| quae sola timui, in haec incidi, quae timere non | |
| debui. | 5 |
| Soletis identidem a me, milites, petere, | 24.1 |
| ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare po- | |
| testis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras | |
| manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis | |
| salvus esse nolo, volentibus non possum, nisi | 5 |
| vindicor." | |
| Tum Philotan religatis post tergum mani- | 25.1 |
| bus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Fa- | |
| cile apparebat motos esse tam miserabili habitu | |
| non sine invidia paulo ante conspecti. | |
| Ducem | 26.1 |
| equitatus pridie viderant, sciebant regis inter- | |
| fuisse convivio: repente reum quidem, sed, ut | |
| iam damnatum, [immo] vinctum intuebantur. | |
| Subibat animos Parmenionis quoque, tanti du- | 27.1 |
| cis, tam clari civis fortuna, qui [quo] modo duo- | |
| bus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, | |
| quem reliquum calamitas fecerat, absens dice- | |
| ret causam. | 5 |
| Itaque Amyntas, regius praetor, | 28.1 |
| inclinantem ad misericordiam contionem rur- | |
| sus aspera in Philotan oratione commovit: pro- | |
| ditos eos esse barbaris, neminem ad coniugem | |
| suam in patriam et ad parentes fuisse reditu- | 5 |
| rum: velut truncum corpus dempto capite sine | |
| spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hos- | |
| tis futuros. | |
| Haudquaquam pro spe ipsius | 29.1 |
| Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, | |
| quod patriae admonitos pigriores ad cetera mu- | |
| nia exequenda fecisset. | |
| Tum Coenus, quam- | 30.1 |
| quam Philotae sororem matrimonio secum con- | |
| iunxerat, tamen acrius quam quisquam in Phi- | |
| lotan invectus est parricidam esse regis, patriae, | |
| exercitus clamitans | 5 |
| saxumque, quod forte ante | 31.1 |
| pedes iacebat, arripuit emissurus in eum, ut ple- | |
| rique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. | |
| Sed rex manum eius inhibuit, dicendae prius | |
| causae debere fieri potestatem reo nec aliter | 5 |
| iudicari passurum se adfirmans. | |
| Tum dicere | 32.1 |
| iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive | |
| periculi magnitudine amens et attonitus, non | |
| attollere oculos, non hiscere audebat. | |
| Lacri- | 33.1 |
| mis deinde manantibus linquente animo in eum, | |
| a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo | |
| eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem | |
| dicturus videbatur. | 5 |
| Iamque rex intuens eum | 34.1 |
| "Macedones" inquit "de te iudicaturi sunt: | |
| quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus." | |
| Tum Philotas "Praeter Macedonas" inquit | 35.1 |
| "plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, | |
| percepturos arbitror, si eadem lingua fuero | |
| usus, qua tu egisti non ob aliud, credo, quam ut | |
| oratio tua intellegi posset a pluribus." | 5 |
| Tum | 36.1 |
| rex: "Ecquid videtis odio etiam sermonis patrii | |
| Philotan teneri? solus quippe fastidit eum dis- | |
| cere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum | |
| memineritis aeque illum a nostro more quam | 5 |
| sermone abhorrere." Atque ita contione ex- | |
| cessit. |