| Advocato tum consilio amicorum, cui | 6.8.1.1 |
| tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum | |
| introduci iubet. | |
| Is eadem, quae detulerat ad | 2.1 |
| regem, ordine exposuit. Erat Craterus regi ca- | |
| rus in paucis et eo Philotae ob aemulationem | |
| dignitatis adversus, | |
| neque ignorabat saepe | 3.1 |
| Alexandri auribus nimia iactatione virtutis at- | |
| que operae gravem fuisse et ob ea non quidem | |
| sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. | |
| Non aliam premendi inimici occasionem ap- | 4.1 |
| tiorem futuram ratus odio suo pietatis praefe- | |
| rens speciem "Utinam" inquit "in principio | |
| quoque huius rei nobiscum deliberasses! | |
| Sua- | 5.1 |
| sissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris | |
| potius ignorare eum, quantum deberet tibi, | |
| quam usque ad mortis metum adductum coge- | |
| res saepius de periculo suo quam de tuo cogitare | 5 |
| beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, | |
| tu non semper Philotae poteris ignoscere. | |
| Nec | 6.1 |
| est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, | |
| venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam | |
| consumpserunt, amplius sperare non posse. | |
| At | 7.1 |
| ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio | |
| tuo victus quiescere volet, patrem eius Parme- | |
| nionem, tanti ducem exercitus et inveterata | |
| apud milites tuos auctoritate haud multum in- | 5 |
| fra magnitudinis tuae fastigium positum, scio | |
| non aequo animo salutem filii sui debiturum | |
| tibi. | |
| Quaedam beneficia odimus. Meruisse mor- | 8.1 |
| tem confiteri pudet: superest, ut malit videri | |
| iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito | |
| tibi cum illis de salute esse pugnandum. | |
| Satis | 9.1 |
| hostium superest, ad quos persequendos ituri | |
| sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos | |
| si submoves, nihil metuo ab externo." Haec | |
| Craterus. | 5 |
| Nec ceteri dubitabant, quin coniu- | 10.1 |
| rationis indicium suppressurus non fuisset nisi | |
| auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae | |
| mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, | |
| auditis, quae ad eum delata erant, non protinus | 5 |
| ad regem fuisse cursurum? | |
| ne Cebalini quidem | 11.1 |
| exemplo, qui ex fratre comperta ipsi nuntias- | |
| set, Parmenionis filium, praefectum equitatus, | |
| omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse | |
| etiam non vacasse sermoni suo regem, ne index | 5 |
| alium internuntium quaereret. | |
| Nicomachum | 12.1 |
| religione quoque deum adstrictum conscientiam | |
| suam exonerare properasse: Philotam consump- | |
| to per ludum iocumque paene toto die gravatum | |
| esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam | 5 |
| longo et forsitan supervacuo inserere sermoni. | |
| At enim non credidisse talia deferentibus pue- | 13.1 |
| ris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam in- | |
| dicio haberet fidem? dimittendum fuisse Ceba- | |
| linum, si delationem eius damnabat. | |
| In suo | 14.1 |
| quemque periculo magnum animum habere, | |
| cum de salute regis timeretur, credulos esse de- | |
| bere, vana quoque deferentis admittere. | |
| Om- | 15.1 |
| nes igitur quaestionem de eo, ut participes sce- | |
| leris indicare cogeretur, habendam esse decer- | |
| nunt. Rex admonitos, uti consilium silentio pre- | |
| merent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in | 5 |
| posterum iubet, ne qua novi initi consilii dare- | |
| tur nota. | |
| Invitatus est etiam Philotas ad ulti- | 16.1 |
| mas ipsi epulas, et rex non cenare modo sed | |
| etiam familiariter conloqui cum eo, quem dam- | |
| naverat, sustinuit. | |
| Secunda deinde vigilia lu- | 17.1 |
| minibus extinctis cum paucis in regiam coeunt | |
| Hephaestion et Craterus et Coenus et Erigyius, | |
| hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et | |
| Leonnatus. Per hos imperatum, ut, qui <ad> prae- | 5 |
| torium excubabant, armati vigilarent. | |
| Iam ad | 18.1 |
| omnes aditus dispositi erant equites, itinera | |
| quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, | |
| qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, oc- | |
| cultus evaderet. | 5 |
| Atarrhias autem cum CCC | 19.1 |
| armatis intraverat regiam; huic decem satellites | |
| traduntur, quorum singulos deni armigeri se- | |
| quebantur. | |
| Hi ad alios coniuratos comprehen- | 20.1 |
| dendos distributi sunt; Atarrhias cum trecentis | |
| ad Philotam missus clausum aditum domus mo- | |
| liebatur L iuvenum promptissimis stipatus: nam | |
| ceteros cingere undique domum iusserat, ne oc- | 5 |
| culto aditu Philotas posset elabi. | |
| Illum sive | 21.1 |
| securitate animi sive fatigatione resolutum som- | |
| nus oppresserat; quem Atarrhias torpentem ad- | |
| huc occupat. | |
| Tandem ei sopore discusso cum | 22.1 |
| inicerentur catenae, "Vicit" inquit "bonita- | |
| tem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas." | |
| Nec plura elocutum capite velato in regiam ad- | |
| ducunt. | 5 |
| Postero die rex edixit, omnes armati coi- | 23.1 |
| rent. VI milia fere militum venerant, praeterea | |
| turba lixarum calonumque impleverant regiam. | |
| Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne | 24.1 |
| ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocu- | |
| tus milites esset. | |
| De capitalibus rebus vetusto | 25.1 |
| Macedonum modo inquirebat exercitus—in | |
| pace erat vulgi—et nihil potestas regum vale- | |
| bat, nisi prius valuisset auctoritas. | |
| Igitur | 26.1 |
| Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid | |
| parasset quove casu extinctus esset, ignaris. |