| Iam nonum diem stativa erant, cum | 6.7.1.1 |
| <ab> externa vi non tutus modo rex, sed invictus, | |
| intestino facinore petebatur. | |
| Dymnus, modicae | 2.1 |
| apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui | |
| Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obse- | |
| quio uni sibi dediti corporis vinctus. | |
| Is, quod | 3.1 |
| ex vultu quoque perspici poterat, similis atto- | |
| nito remotis arbitris cum iuvene secessit in tem- | |
| plum arcana se et silenda adferre praefatus, | |
| suspensumque expectatione per mutuam cari- | 4.1 |
| tatem et pignora utriusque animi rogat, ut ad- | |
| firmet iureiurando, quae commisisset, silentio | |
| esse tecturum. | |
| Et ille ratus nihil, quod etiam | 5.1 |
| cum periurio detegendum foret, indicaturum | |
| per praesentes deos iurat. | |
| Tum Dymnus aperit | 6.1 |
| in tertium diem regi insidias comparatas seque | |
| eius consilii fortibus viris et inlustribus esse par- | |
| ticipem. | |
| Quibus iuvenis auditis se vero fidem | 7.1 |
| in parricidio dedisse constanter abnuit nec | |
| ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi. | |
| Dymnus et amore et metu amens dexteram | 8.1 |
| exoleti complexus et lacrimans orare primum, | |
| ut particeps consilii operisque fieret; | |
| si id sus- | 9.1 |
| tinere non posset, attamen ne proderet se, cuius | |
| erga ipsum benevolentiae praeter alia hoc quo- | |
| que haberet fortissimum pignus, quod caput | |
| suum permisisset fidei adhuc inexpertae. | 5 |
| Ad | 10.1 |
| ultimum aversari scelus perseverantem mortis | |
| metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherri- | |
| mum facinus incohaturos. | |
| Alias deinde effe- | 11.1 |
| minatum et muliebriter timidum, alias prodi- | |
| torem amatoris appellans, nunc ingentia pro- | |
| mittens, interdumque regnum quoque, versabat | |
| animum tanto facinore procul abhorrentem. | 5 |
| Strictum deinde gladium modo illius modo | 12.1 |
| suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, | |
| expressit, ut tandem non solum silentium, sed | |
| etiam operam polliceretur. | |
| Namque abunde | 13.1 |
| constantis animi et dignus, qui pudicus esset, | |
| nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed cap- | |
| tum Dymni amore simulabat nihil recusare. | |
| Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei | 14.1 |
| societatem inisset: plurimum referre, quales viri | |
| tam memorabili operi admoturi manus essent. | |
| Ille et amore et scelere male sanus simul gra- | 15.1 |
| tias agit, simul gratulatur, quod fortissimis | |
| iuvenum non dubitasset se adiungere, Deme- | |
| trio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori; adi- | |
| cit his Aphobetum, Iolaum, Dioxenum, Arche- | 5 |
| polim, Amyntam. | |
| Ab hoc sermone dimissus | 16.1 |
| Nicomachus ad fratrem—Cebalino erat nomen | |
| —quae acceperat defert. Placet ipsum subsistere | |
| in tabernaculo, ne, si regiam intrasset non ad- | |
| suetus adire regem, coniurati proditos se esse | 5 |
| resciscerent. | |
| Ipse Cebalinus ante vestibulum | 17.1 |
| regiae—neque enim propius aditus ei patebat— | |
| consistit opperiens aliquem ex prima cohorte | |
| amicorum, <a> quo introduceretur ad regem. | |
| Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parme- | 18.1 |
| nionis filius—incertum quam ob causam—sub- | |
| stiterat in regia. Huic Cebalinus ore confuso | |
| magnae perturbationis notas prae se ferens ape- | |
| rit, quae ex fratre compererat, et sine dilatione | 5 |
| nuntiari regi iubet. | |
| Philotas conlaudato eo | 19.1 |
| protinus intrat ad Alexandrum multoque in- | |
| vicem de aliis rebus sermone consumpto nihil | |
| eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat. | |
| Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo | 20.1 |
| regiae excipit iuvenis, an mandatum executus | |
| foret, requirens. | |
| Ille non vacasse sermoni suo | 21.1 |
| regem causatus discessit. Postero die Cebalinus | |
| venienti in regiam praesto est intrantemque ad- | |
| monet pridie communicatae cum ipso rei. Ille | |
| curae sibi esse respondet: ac ne tum quidem regi, | 5 |
| quae audierat, aperit. | |
| Coeperat Cebalino esse | 22.1 |
| suspectus. Itaque non ultra interpellandum ra- | |
| tus nobili iuveni—Metron erat ei nomen—super | |
| armamentarium posito, quod scelus pararetur, | |
| indicat. | 5 |
| Ille Cebalino in armamentario abs- | 23.1 |
| condito protinus regi corpus forte curanti, quid | |
| index detulisset, ostendit. | |
| Rex ad comprehen- | 24.1 |
| dendum Dymnum missis satellitibus armamen- | |
| tarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus "Ha- | |
| beo te" inquit "incolumem ex impiorum mani- | |
| bus ereptum." | 5 |
| Percontatus deinde Alexander, | 25.1 |
| quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. | |
| Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, | |
| ex quo Nicomachus ad eum detulisset indi- | |
| cium. | 5 |
| Atque illo fatente iam tertium esse, | 26.1 |
| existimans haud incorrupta fide tanto post de- | |
| ferre, quae audierat, vinciri eum iussit. | |
| Ille | 27.1 |
| clamitare coepit eodem temporis momento, quo | |
| audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo operiri | |
| comperta. | |
| Rex identidem quaerens, an Philo- | 28.1 |
| tan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad | |
| se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, | |
| manus ad caelum tendens manantibus lacrimis | |
| hanc sibi a carissimo quondam amicorum rela- | 5 |
| tam gratiam querebatur. | |
| Inter haec Dymnus | 29.1 |
| haud ignarus, quam ob causam accerseretur a | |
| rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se | |
| vulnerat occursuque satellitum inhibitus per- | |
| fertur in regiam. | 5 |
| Quem intuens rex "Quod" | 30.1 |
| inquit "in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, | |
| ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me | |
| quoque ipso videretur?" Illum iam defecerat | |
| vox; itaque edito gemitu vultuque a conspectu | 5 |
| regis averso subinde conlapsus extinguitur. | |
| Rex Philota venire in regiam iusso "Ceba- | 31.1 |
| linus" inquit "ultimum supplicium meritus, si | |
| in caput meum praeparatas insidias biduo texit, | |
| huius criminis Philotan reum substituit, ad | |
| quem protinus indicium detulisse se adfirmat. | 5 |
| Quo propiore gradu amicitiae me contingis, | 32.1 |
| hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et | |
| ego Cebalino magis quam Philotae id conve- | |
| nire fateor. Faventem habes iudicem, si, quod | |
| admitti non potuit, saltem negari potest." | 5 |
| Ad | 33.1 |
| haec Philotas haud sane trepidus, si animus | |
| vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti | |
| sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi | |
| auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne | 5 |
| iurgium inter amatorem et exoletum non sine | |
| risu aliorum detulisset: | |
| cum Dymnus semet | 34.1 |
| interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reti- | |
| cenda. Complexusque regem orare coepit, ut | |
| praeteritam vitam potius quam culpam, silentii | |
| tamen, non facti ullius, intueretur. | 5 |
| Haud fa- | 35.1 |
| cile dixerim, credideritne ei rex an altius iram | |
| suppresserit; dexteram reconciliatae gratiae | |
| pignus obtulit et contemptum magis quam cela- | |
| tum indicium esse videri sibi dixit. | 5 |