| Hic vero palam cupiditates suas solvit | 6.6.1.1 |
| continentiamque et moderationem, in altissima | |
| quaque fortuna eminentia bona, in superbiam | |
| ac lasciviam vertit. | |
| Patrios mores disciplinam- | 2.1 |
| que Macedonum regum salubriter temperatam | |
| et civilem habitum velut leviora magnitudine | |
| sua ducens Persicae regiae par deorum poten- | |
| tiae fastigium aemulabatur. | 5 |
| Iacere humi vene- | 3.1 |
| rabundos ipsum paulatimque servilibus minis- | |
| teriis tot victores gentium imbuere et captivis | |
| pares facere expetebat. | |
| Itaque purpureum dia- | 4.1 |
| dema distinctum albo, quale Dareus habuerat, | |
| capiti circumdedit vestemque Persicam sump- | |
| sit, ne omen quidem veritus, quod a victoris in- | |
| signibus in devicti transiret habitum. | 5 |
| Et ille se | 5.1 |
| quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed | |
| cum illis quoque mores induerat, superbiamque | |
| habitus animi insolentia sequebatur. | |
| Litteras | 6.1 |
| quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli | |
| gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, | |
| Darei anulus imprimebatur, ut appareret unum | |
| animum duorum non capere fortunam. | 5 |
| Ami- | 7.1 |
| cos vero et equites—hi namque principes mili- | |
| tum—aspernantes quidem, sed recusare non | |
| ausos Persicis oneraverat vestibus. | |
| Paelices | 8.1 |
| CCC et LX, totidem quot Darei fuerant, regiam | |
| implebant; quas spadonum greges, et ipsi mu- | |
| liebria pati adsueti, sequebantur. | |
| Haec luxu et | 9.1 |
| peregrinis infecta moribus veteres Philippi mi- | |
| lites, rudis natio ad voluptates, palam aversa- | |
| bantur, totisque castris unus omnium sensus ac | |
| sermo erat plus amissum victoria quam bello | 5 |
| esse quaesitum: | |
| <tum> cum maxime vinci ipsos | 10.1 |
| dedique alienis moribus et externis. Quo tandem | |
| ore domos quasi in captivo habitu reversuros? | |
| Pudere iam sui regem: victis quam victoribus | |
| similiorem ex Macedoniae imperatore Darei sa- | 5 |
| trapen factum. | |
| Ille non ignarus et principes | 11.1 |
| amicorum et exercitum graviter offendi gra- | |
| tiam liberalitate donisque reparare temptabat; | |
| sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum | |
| est. | 5 |
| Igitur, ne in seditionem res verteretur, | 12.1 |
| otium interpellandum erat bello, cuius materia | |
| opportune alebatur. | |
| Namque Bessus veste re- | 13.1 |
| gia sumpta Artaxerxen appellari se iusserat | |
| Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahe- | |
| bat. Haec Satibarzanes nuntiabat, quem recep- | |
| tum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, | 5 |
| praefecit. | |
| Et cum grave spoliis apparatuque | 14.1 |
| luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, | |
| deinde totius exercitus sarcinas exceptis admo- | |
| dum necessariis conferri iussit in medium. | |
| Pla- | 15.1 |
| nities spatiosa erat, in quam vehicula onusta | |
| perduxerant. Expectantibus cunctis, quid dein- | |
| de esset imperaturus, iumenta iussit abduci suis- | |
| que primum sarcinis face subdita ceteras incen- | 5 |
| di praecepit. | |
| Flagrabant exurentibus dominis, | 16.1 |
| quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, | |
| saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis | |
| pretium audente deflere, cum regias opes idem | |
| ignis exureret. | 5 |
| Brevi deinde ratio mitigavit | 17.1 |
| dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati | |
| laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae | |
| fecisse iacturam. | |
| Igitur Bactrianam regionem | 18.1 |
| petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, su- | |
| bita morte correptus magno desiderio sui ad- | |
| fecerat cunctos. | |
| Rex ante omnes maestus | 19.1 |
| cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, | |
| sed penuria commeatuum festinare cogebat: ita- | |
| que Philotas cum duobus milibus et DC relictus, | |
| ut iusta fratri persolveret; ipse contendit ad | 5 |
| Bessum. | |
| Iter facienti ei litterae adferuntur a finiti- | 20.1 |
| mis satraparum, e quibus cognoscit Bessum qui- | |
| dem hostili animo occurrere cum exercitu, cete- | |
| rum Satibarzanen, quem satrapeae Ariorum | |
| ipse praefecisset, defecisse ab eo. | 5 |
| Itaque quam- | 21.1 |
| quam Besso imminebat, tamen Satibarzanen | |
| opprimendum praeverti optimum ratus levem | |
| armaturam et equestres copias educit totaque | |
| nocte itinere strenue facto improvisus hosti su- | 5 |
| pervenit. | |
| Cuius cognito adventu Satibarzanes | 22.1 |
| cum duobus milibus equitum—nec plures subito | |
| contrahi poterant—Bactra perfugit; ceteri | |
| proximos montes occupaverunt. | |
| Praerupta | 23.1 |
| rupes est, qua spectat occidentem; eadem, qua | |
| vergit ad orientem, leniore summissa fastigio | |
| multis arboribus obsita perennem habet fontem, | |
| ex quo large aquae manant. Circuitus eius XXX | 5 |
| et duo stadia comprendit. | |
| In vertice herbidus | 24.1 |
| campus: in hoc multitudinem imbellem consi- | |
| dere iubent; ipsi, qua rupes deerat, arborum | |
| truncos et saxa obmoliuntur. XIII milia armata | |
| erant. | 5 |
| In quorum obsidione Cratero relicto | 25.1 |
| ipse Satibarzanen sequi festinat. Et quia lon- | |
| gius abesse eum cognoverat, ad expugnandos | |
| eos, qui edita montium occupaverant, redit. | |
| Ac primo repurgari iubet, quicquid ingredi | 26.1 |
| possent; deinde, ut occurrebant inviae cotes | |
| praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur | |
| obstante natura. | |
| Ille, ut erat animi semper | 27.1 |
| obluctantis difficultatibus, cum et progredi ar- | |
| duum et reverti periculosum esset, versabat se | |
| ad omnes cogitationes aliud atque aliud—ita | |
| ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus— | 5 |
| subiciente animo. Haesitanti, quod ratio non | |
| potuit, fortuna consilium subministravit. | |
| Ve- | 28.1 |
| hemens favonius erat, et multam materiam ce- | |
| ciderat miles aditum per saxa molitus. Haec | |
| vapore torrido iam inaruerat; | |
| ergo adgeri alias | 29.1 |
| arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque | |
| stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum | |
| est. | |
| Tunc undique ignis iniectus cuncta com- | 30.1 |
| prendit. Flammam in ora hostium ventus fere- | |
| bat, fumus ingens velut quadam nube abscon- | |
| derat caelum. | |
| Sonabant incendio silvae, atque | 31.1 |
| ea quoque, quae non incenderat miles, concepto | |
| igne proxima quaeque adurebant. Barbari sup- | |
| pliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, | |
| effugere temptabant; sed, qua flamma dederat | 5 |
| locum, hostis obstabat. | |
| Varia igitur caede con- | 32.1 |
| sumpti sunt: alii in medios ignes, alii petris prae- | |
| cipitavere se, quidam hostium manibus obtule- | |
| runt, pauci semustulati venere in potestatem. | |
| Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, | 33.1 |
| redit. Ille omnibus praeparatis regis expectabat | |
| adventum, captae urbis titulo, sicut par erat, | |
| cedens. | |
| Igitur Alexander turres admoveri | 34.1 |
| iubet, ipsoque aspectu barbari territi e muris | |
| supinas manus tendentes orare coeperunt, iram | |
| in Satibarzanen, defectionis auctorem, reserva- | |
| ret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex | 5 |
| data venia non obsidionem modo solvit, sed | |
| omnia sua incolis reddidit. | |
| Ab hac urbe digresso supplementum novo- | 35.1 |
| rum militum occurrit: Zoilus D equites ex Grae- | |
| cia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater | |
| miserat, Thessali equites C et XXX cum Phi- | |
| lippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, pere- | 5 |
| grinus miles, advenerant, CCC equites gentis | |
| eiusdem sequebantur. | |
| Hac manu adiecta <adit> | 36.1 |
| Drangas: bellicosa natio est. Satrapes erat Bar- | |
| zaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: | |
| is suppliciorum, quae meruerat, metu profugit | |
| in Indiam. | 5 |