| Iamque ultima Hyrcaniae intraverat, | 6.5.1.1 |
| cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse | |
| supra diximus, cum propinquis Darei ac suis | |
| liberis modicaque Graecorum militum manu oc- | |
| currit. | 5 |
| Dextram venienti obtulit rex: quippe et | 2.1 |
| hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante exu- | |
| laret, et hospitii pignora in regem suum ad ulti- | |
| mum fides conservata vincebat. | |
| Comiter igitur | 3.1 |
| exceptus "Tu quidem," inquit "rex, deos | |
| quaeso, perpetua felicitate floreas; ego ceteris | |
| laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senec- | |
| tute diu frui tua bonitate non possum." Nona- | 5 |
| gesimum et quintum annum agebat. | |
| Novem | 4.1 |
| iuvenes omnes eadem matre geniti patrem comi- | |
| tabantur; hos Artabazus dexterae regis admovit | |
| precatus, ut tam diu viverent, donec utiles | |
| Alexandro essent. | 5 |
| Rex pedibus iter plerumque | 5.1 |
| faciebat; tunc admoveri sibi et Artabazo equos | |
| iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo | |
| vehi erubesceret. | |
| Ut deinde castra sunt posita, Graecos, quos | 6.1 |
| Artabazus adduxerat, convocari iubet; at illi, | |
| nisi fides Lacedaemoniis quoque et Sinopensi- | |
| bus daretur, respondent se, quid agendum ipsis | |
| foret, deliberaturos. | 5 |
| Legati erant Lacedaemo- | 7.1 |
| niorum missi ad Dareum; quo victo adplicue- | |
| rant se Graecis mercede apud Persas militan- | |
| tibus. | |
| Rex omissis sponsionum fideique pigno- | 8.1 |
| ribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse | |
| dedisset, habituros. Diu cunctantes plerisque | |
| consilia variantibus tandem venturos se polli- | |
| centur. | 5 |
| At Democrates Atheniensis, qui maxi- | 9.1 |
| me Macedonum opibus semper obstiterat, de- | |
| sperata venia gladio se transfigit. Ceteri, sicut | |
| constituerant, dicioni Alexandri ipsos se per- | |
| mittunt. | 5 |
| M et D milites erant, praeter hos | 10.1 |
| legati ad Dareum missi XC. In supplementum | |
| distributus miles, ceteri remissi domum praeter | |
| Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit. | |
| Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, | 11.1 |
| cultu vitae aspera et latrociniis adsueta; haec | |
| sola nec legatos miserat nec videbatur imperata | |
| factura. Itaque rex indignatus, si una gens pos- | |
| set efficere, ne invictus esset, impedimentis cum | 5 |
| praesidio relictis valida manu comitante pro- | |
| cedit. | |
| Noctu iter fecerat, et prima luce hostis | 12.1 |
| in conspectu erat. Tumultus magis quam proe- | |
| lium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupa- | |
| verant, barbari profugerunt, proximique vici | |
| ab incolis deserti capiuntur. | 5 |
| Interiora regionis | 13.1 |
| eius haud sane adiri sine magna vexatione exer- | |
| citus poterant: iuga montium praealtae silvae | |
| rupesque inviae saepiunt; ea, quae plana sunt, | |
| novo munimenti genere impedierant barbari. | 5 |
| Arbores densae sunt de industria consitae, | 14.1 |
| quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, | |
| quos intortos rursus inserunt terrae; inde velut | |
| ex alia radice laetiores virent trunci. | |
| Hos, qua | 15.1 |
| natura fert, adolescere non sinunt, quippe alium | |
| alii quasi nexu conserunt; qui ubi multa fronde | |
| vestiti sunt, operiunt terram. Itaque occulti ra- | |
| morum velut laquei perpetua saepe iter cludunt. | 5 |
| Una ratio erat caedendo aperire saltum, sed | 16.1 |
| hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi | |
| duraverant stipites, et in se implicati arborum | |
| rami suspensis circulis similes lento vimine frus- | |
| trabantur ictus. | 5 |
| Incolae autem ritu ferarum | 17.1 |
| virgulta subire soliti tum quoque intraverant | |
| saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille | |
| venantium modo latibula scrutatus plerosque | |
| confodit; ad ultimum circumire saltum milites | 5 |
| iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. | |
| Sed | 18.1 |
| ignotis locis plerique oberrabant, exceptique | |
| sunt quidam, inter quos equus regis—Bucepha- | |
| lam vocabant—quem Alexander non eodem | |
| quo ceteras pecudes animo aestimabat. Namque | 5 |
| ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium | |
| et regem, cum vellet escendere, sponte genua | |
| submittens excipiebat credebaturque sentire, | |
| quem veheret. | |
| Maiore ergo, quam decebat, ira | 19.1 |
| simul ac dolore stimulatus equum vestigari | |
| iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddi- | |
| dissent, neminem esse victurum. Hac denuntia- | |
| tione territi cum ceteris donis equum adducunt. | 5 |
| Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet | 20.1 |
| adgestaque humo e montibus planitiem ramis | |
| impeditam exaggerari. | |
| Iam <in> aliquantum al- | 21.1 |
| titudinis opus creverat, cum barbari desperato | |
| regionem, quam occupaverant, posse retineri | |
| gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis | |
| Phradati parere eos iussit. | 5 |
| Inde quinto die in stativa revertitur. Arta- | 22.1 |
| bazum deinde geminato honore, quem Dareus | |
| habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem | |
| Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum | |
| erat; ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona | 5 |
| ingentia ferens. | |
| Inter quae Bagoas erat, specie | 23.1 |
| singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui | |
| et Dareus adsuetus fuerat et mox Alexander | |
| adsuevit; eiusque maxime precibus motus Na- | |
| barzani ignovit. | 5 |
| Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae fini- | 24.1 |
| tima gens Amazonum, circa Thermodonta am- | |
| nem Themiscyrae incolentium campos. | |
| Regi- | 25.1 |
| nam habebant Thalestrin, omnibus inter Cau- | |
| casum montem et Phasin amnem imperitantem. | |
| Haec cupidine visendi regis accensa finibus | |
| regni sui excessit et, cum haud procul abesset, | 5 |
| praemisit indicantes venisse reginam adeundi | |
| eius cognoscendique avidam. | |
| Protinus facta | 26.1 |
| potestate veniendi, ceteris iussis subsistere, tre- | |
| centis feminarum comitata processit atque, ut | |
| primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit | |
| duas lanceas dextera praeferens. | 5 |
| Vestis non | 27.1 |
| toto Amazonum corpori obducitur: nam laeva | |
| pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. | |
| Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, | |
| infra genua descendit. | 5 |
| Altera papilla intacta | 28.1 |
| servatur, qua muliebris sexus liberos alant; adu- | |
| ritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela | |
| vibrent. | |
| Interrito vultu regem Thalestris in- | 29.1 |
| tuebatur habitum eius haudquaquam rerum fa- | |
| mae parem oculis perlustrans: quippe omnibus | |
| barbaris in corporum maiestate veneratio est, | |
| magnorumque operum non alios capaces putant | 5 |
| quam quos eximia specie donare natura dignata | |
| est. | |
| Ceterum interrogata, num aliquid petere | 30.1 |
| vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos | |
| cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse | |
| regni generaret heredes; feminini sexus se reten- | |
| turam, marem reddituram patri. | 5 |
| Alexander, | 31.1 |
| an cum ipso militare vellet, interrogat; et illa | |
| causata sine custode regnum reliquisse petere | |
| perseverabat, ne se inritam spei abire pateretur. | |
| Acrior ad venerem feminae cupido quam re- | 32.1 |
| gis, [ac] ut paucos dies subsisteret, perpulit. | |
| XIII dies in obsequium desiderii eius absumpti | |
| sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen | |
| petiverunt. | 5 |