| Summa militum alacritate iubentium, | 6.4.1.1 |
| quocumque vellet, duceret, oratio excepta est. | |
| Nec rex moratus impetum tertioque per Par- | 2.1 |
| thienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cra- | |
| tero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et | |
| ea manu, quam Amyntas ducebat, additis DC | |
| equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione | 5 |
| barbarorum Parthienen tueretur. | |
| Erigyium im- | 3.1 |
| pedimenta modico praesidio dato campestri iti- | |
| nere ducere iubet. Ipse cum phalange et equitatu | |
| CL stadia emensus castra in valle, qua Hyrca- | |
| niam adeunt, communit. Nemus praealtis den- | 5 |
| sisque arboribus umbrosum est pingue vallis | |
| solum rigantibus aquis, quae ex petris immi- | |
| nentibus manant. | |
| Ex ipsis radicibus montium | 4.1 |
| Ziobetis amnis effunditur, qui tria fere stadia | |
| in longitudinem universus fluit, deinde saxo, | |
| quod alveolum interpellat, repercussus duo iti- | |
| nera velut dispensatis aquis aperit. | 5 |
| Inde torrens | 5.1 |
| et saxorum, per quae incurrit, asperitate violen- | |
| tior terram praeceps subit. Per CCC stadia con- | |
| ditus labitur rursusque velut ex alio fonte con- | |
| ceptus editur et novum alveum intendit priore | 5 |
| sui parte spatiosior— | |
| quippe in latitudinem X | 6.1 |
| et trium stadiorum diffunditur—rursusque an- | |
| gustioribus coercitus ripis iter cogit. Tandem in | |
| alterum amnem cadit: Rhidagno nomen est. | |
| In- | 7.1 |
| colae adfirmabant, quaecumque demissa essent | |
| in cavernam, quae propior est fonti, rursus, ubi | |
| aliud os amnis aperitur, existere. Itaque Alex- | |
| ander duos <equos>, qua subeunt aquae terram, | 5 |
| praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus | |
| erumpit, expulsa videre, qui missi erant, ut ex- | |
| ciperent. | |
| Quartum iam diem eodem loco quietem mi- | 8.1 |
| liti dederat, cum litteras Nabarzanis, qui Da- | |
| reum cum Besso interceperat, accepit, quarum | |
| sententia haec erat: se Dareo non fuisse inimi- | |
| cum, immo etiam, quae credidisset utilia esse, | 5 |
| suasisse et, quia fidele consilium regi dedisset, | |
| prope occisum ab eo. | |
| Agitasse Dareum custo- | 9.1 |
| diam corporis sui contra ius fasque peregrino | |
| militi tradere damnata popularium fide, quam | |
| per ducentos et triginta annos inviolatam regi- | |
| bus suis praestitissent. | 5 |
| Se in praecipiti et lu- | 10.1 |
| brico stantem consilium a praesenti necessitate | |
| repetisse. Dareum quoque, cum occidisset Ba- | |
| goan, hac excusatione satisfecisse popularibus, | |
| quod insidiantem interemisset. | 5 |
| Nihil esse mi- | 11.1 |
| seris mortalibus spiritu carius: amore eius ad | |
| ultima esse propulsum. Sed ea magis esse secu- | |
| tum quam optasse. | |
| In communi calamitate | 12.1 |
| suam quemque habere fortunam. Si venire se | |
| iuberet, sine metu esse venturum. Non timere, | |
| ne fidem datam tantus rex violaret: deos a deo | |
| falli non solere. | 5 |
| Ceterum si, cui fidem daret, | 13.1 |
| videretur indignus, multa exilia patere fugien- | |
| ti: patriam esse, ubicumque vir fortis sedem sibi | |
| elegerit. | |
| Nec dubitavit Alexander fidem, quo | 14.1 |
| Persae modo accipiebant, dare, inviolatum, si | |
| venisset, fore. | |
| Quadrato tamen agmine et composito ibat | |
| speculatores subinde praemittens, qui explora- | 5 |
| rent loca. | |
| Levis armatura ducebat agmen, pha- | 15.1 |
| lanx eam sequebatur, post pedites erant impe- | |
| dimenta. Et gens bellicosa et naturae situs dif- | |
| ficilis aditu curam regis intenderat. | |
| Namque | 16.1 |
| perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium | |
| patens. Duo terrae eius velut bracchia excur- | |
| runt: media flexu modico sinum faciunt lunae | |
| maxime similem, cum eminent cornua nondum | 5 |
| totum orbem sidere implente. | |
| Cercetae et | 17.1 |
| Mossyni et Chalybes a laeva sunt et ab altera | |
| parte Leucosyri et Amazonum campi; et illos, | |
| qua vergit ad septentrionem, hos ad occasum | |
| conversa prospectat. | 5 |
| Mare Caspium dulcius | 18.1 |
| ceteris ingentis magnitudinis serpentes alit; pis- | |
| cium in eo longe diversi ab aliis colores. Quidam | |
| Caspium, quidam Hyrcanium appellant; alii | |
| sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent | 5 |
| et argumentum adferant aquam, quod dulcior | |
| sit quam cetera maria, infuso paludis humore | |
| mitescere. | |
| A septentrione ingens in litus mare | 19.1 |
| incumbit longeque agit fluctus et magna parte | |
| exaestuans stagnat. Idem alio caeli statu recipit | |
| in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, | |
| relabens terram naturae suae reddit. Et quidam | 5 |
| credidere non clausum mare esse, sed ex India | |
| in Hyrcaniam cadere, cuius fastigium, ut supra | |
| dictum est, perpetua valle submittitur. | |
| Hinc rex XX stadia processit semita pro- | 20.1 |
| pemodum invia, cui silva imminebat, torrentes- | |
| que et eluvies iter morabantur. Nullo tamen | |
| hoste obvio penetrat, tandemque ad cultiora | |
| perventum est. | 5 |
| Praeter alios commeatus, quo- | 21.1 |
| rum tum copia regio abundabat, pomorum quo- | |
| que ingens modus nascitur, et uberrimum gig- | |
| nendis uvis solum est. | |
| Frequens arbor faciem | 22.1 |
| quercus habet, cuius folia multo melle tingun- | |
| tur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, | |
| vel modico tepore sucus extinguitur. | |
| XXX hinc stadia processerat, cum Phrata- | 23.1 |
| phernes ei occurrit seque et eos, qui post Darei | |
| mortem profugerant, dedens; quibus benigne | |
| exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei | |
| Craterus et Erigyius occurrunt. | 5 |
| Praefectum | 24.1 |
| Tapurorum gentis Phradatem adduxerant; hic | |
| quoque in fidem receptus multis exemplo fuit | |
| experiendi clementiam regis. | |
| Satrapen deinde | 25.1 |
| Hyrcaniae dedit Manapin: exul hic regnante | |
| Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum | |
| quoque gentem Phradati reddidit. |