"Magnitudinem rerum, quas gessimus, 6.3.1.1
milites, intuentibus vobis minime mirum est et
desiderium quietis et satietatem gloriae occur-
rere.
Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, 2.1
Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum,
quorum alia ductu meo alia imperio auspicio-
que perdomui,
ecce orsi bellum ab Hellesponto 3.1
Ionas, Aeolidem servitio barbariae impotentis
exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam,
Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisi-
das, Ciliciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, 5
Persidem, Medos, Parthienen habemus in potes-
tate.
Plures provincias complexus sum, quam 4.1
alii urbes ceperunt, et nescio an enumeranti
mihi quaedam ipsa rerum multitudo subduxe-
rit.
Itaque si crederem satis certam esse posses- 5.1
sionem terrarum, quas tanta velocitate domui-
mus, ego vero, milites, ad penates meos, ad
parentem sororesque et ceteros cives vel reti-
nentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum 5
parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos
uberrima victoriae praemia expectant, liberum,
coniugum parentumque laetitia, pax, quies, re-
rum per virtutem partarum secura possessio.
Sed in novo et—si verum fateri volumus—pre- 6.1
cario imperio adhuc iugum eius rigida cervice
subeuntibus barbaris tempore, milites, opus est,
dum mitioribus ingeniis imbuuntur et efferatos
melior consuetudo permulcet. 5
Fruges quoque 7.1
maturitatem stato tempore expectant: adeo
etiam illa sensus omnis expertia tamen sua lege
mitescunt.
Quid? creditis tot gentes alterius 8.1
imperio ac nomine adsuetas, non sacris, <non>
moribus, non commercio linguae nobiscum co-
haerentes eodem proelio domitas esse, quo vic-
tae sunt? Vestris armis continentur, non suis 5
moribus, et qui praesentes metuunt, in absentia
hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas cap-
tas et inclusas, quia ipsarum natura non potest,
longior dies mitigat.
Et adhuc sic ago, tam- 9.1
quam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in
dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occu-
pavit, Bactra non possidet solum parricida Bes-
sus, sed etiam minatur; Sogdiani, Dahae, Mas- 5
sagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt.
Omnes hi, 10.1
simul terga nostra viderint, insequentur: illi
enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et
externi. Suis <quis>que autem placidius paret,
etiam cum is praeest, qui magis timeri potest. 5
Proinde aut, quae cepimus, omittenda sunt 11.1
aut, quae non habemus, occupanda. Sicut in cor-
poribus aegris, milites, nihil, quod nociturum
est, medici relinquunt, sic nos quicquid obstat
imperio recidamus. Parva saepe scintilla con- 5
tempta magnum excitavit incendium. Nil tuto
in hoste despicitur: quem spreveris valentiorem
neglegentia facias.
Ne Dareus quidem here- 12.1
ditarium Persarum accepit imperium, sed in
sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis,
admissus: ne vos magno labore credatis Bessum
vacuum regnum occupaturum. 5
Nos vero pec- 13.1
cavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut
servo eius traderemus imperium, qui ultimum
ausus scelus regem suum, etiam externae opis
egentem, certe cui nos victores pepercissemus, 5
quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum,
ne a nobis conservari posset, occidit.
Hunc 14.1
vos regnare patiemini? Quem equidem cruci ad-
fixum videre festino omnibus regibus gentibus-
que et fidei, quam violavit, meritas poenas sol-
ventem. 5
At, hercules, si mox eundem Graeco- 15.1
rum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum
erit vobis, quo dolore adficiemini Bessum prae-
mia vestrae occupavisse victoriae? Tunc ad
repetendas res festinabitis, tunc arma capietis. 5
Quanto autem praestat territum adhuc et vix
mentis suae compotem opprimere!
Quadridui 16.1
nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives,
tot amnes superavimus, tot montium iuga trans-
cucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans
iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non 5
Ciliciae fauces et angustiae includunt: plana
omnia et prona sunt. In ipso limine victoriae
stamus.
Pauci nobis fugitivi et domini sui 17.1
interfectores supersunt. Egregium, mehercule,
opus et inter prima gloriae vestrae numerandum
posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque
hostem finito post mortem illius odio [parrici- 5
das] esse vos ultos, neminem impium effugisse
vestras manus.
Hoc perpetrato quanto credi- 18.1
tis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint
vos pia bella suscipere et Bessi sceleri, non no-
mini suo irasci?"