| Sed ut primum instantibus curis laxatus | 6.2.1.1 |
| est animus militarium rerum quam quietis otii- | |
| que patientior, excepere eum voluptates, et | |
| quem arma Persarum non fregerant, vitia vice- | |
| runt: | 5 |
| tempestiva convivia et perpotandi per- | 2.1 |
| vigilandique insana dulcedo ludique et greges | |
| paelicum. Omnia in externum lapsa morem; | |
| quem aemulatus quasi potiorem suo ita popu- | |
| larium animos oculosque pariter offendit, ut a | 5 |
| plerisque amicorum pro hoste haberetur. | |
| Tena- | 3.1 |
| ces quippe disciplinae suae solitosque parco ac | |
| parabili victu ad implenda naturae desideria | |
| defungi in peregrina et devictarum gentium | |
| mala impulerat. | 5 |
| Hinc saepius comparatae in | 4.1 |
| caput eius insidiae, secessio militum et liberior | |
| inter mutuas querelas dolor, ipsius deinde nunc | |
| ira nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus | |
| pavor, ceteraque his similia, quae deinde dicen- | 5 |
| tur. | |
| Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter | 5.1 |
| noctesque consumeret, satietatem epularum lu- | |
| dis interpellabat non contentus artificum, quos | |
| e Graecia exciverat, turba: quippe captivae | |
| iubebantur suo ritu canere inconditum et ab- | 5 |
| horrens peregrinis auribus carmen. | |
| Inter quas | 6.1 |
| unam rex ipse conspexit maestiorem quam ce- | |
| teras et producentibus eam verecunde reluctan- | |
| tem. Excellens erat forma, et formam pudor | |
| honestabat: deiectis in terram oculis et, quan- | 5 |
| tum licebat, ore velato suspicionem praebuit | |
| regi nobiliorem esse, quam ut inter convivales | |
| ludos deberet ostendi. | |
| Ergo interrogata, quae- | 7.1 |
| nam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset | |
| in Persis, filio eius genitam esse respondit, uxo- | |
| rem Hystaspis fuisse. Propinquus hic Darei | |
| fuerat, magni et ipse exercitus praetor. | 5 |
| Adhuc | 8.1 |
| in animo regis tenues reliquiae pristini moris | |
| haerebant. Itaque fortunam regia stirpe genitae | |
| et tam celebre nomen [neptem] Ochi reveritus | |
| non dimitti modo captivam, sed etiam restitui | 9.1 |
| ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut | |
| reperto coniugem redderet. Postero autem die | |
| praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in | |
| regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobili- | 5 |
| tate spectata secrevit a vulgo, quorum emine- | |
| bat genus. M hi fuerunt; inter quos repertus est | |
| Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam | |
| indole animi sui clarior. | |
| XXVI <milia> talen- | 10.1 |
| tum proxima praeda redacta erant; e quis duo- | |
| decim milia in congiarium militum absumpta | |
| sunt, par huic pecuniae summa custodum frau- | |
| de subtracta est. | 5 |
| Oxydates erat nobilis Perses, | 11.1 |
| qui a Dareo capitali supplicio destinatus cohi- | |
| bebatur in vinculis; huic liberato satrapeam | |
| Mediae attribuit, fratremque Darei recepit in | |
| cohortem amicorum omni vetustae claritatis | 5 |
| honore servato. | |
| Hinc in Parthienen perventum est, tunc | 12.1 |
| ignobilem gentem, nunc caput omnium, qui | |
| post Euphraten et Tigrim amnes siti Rubro | |
| mari terminantur. | |
| Scythae regionem campes- | 13.1 |
| trem ac fertilem occupaverunt, graves adhuc | |
| accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: | |
| qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae, | |
| at qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere | 5 |
| ad Borysthenem atque inde ad Tanaim [alium | |
| amnem] recta plaga attinent. | |
| Tanais Euro- | 14.1 |
| pam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur, | |
| quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bos- | |
| phoro sed ex Europae regione penetraverint. | |
| Urbs erat ea tempestate clara Hecatompylos, | 15.1 |
| condita a Graecis; ibi stativa rex habuit com- | |
| meatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi | |
| militis vitium, sine auctore percrebruit regem | |
| contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam | 5 |
| protinus redire statuisse. | |
| Discurrunt lympha- | 16.1 |
| tis similes <in> tabernacula et itineri sarcinas ap- | |
| tant: signum datum crederes, ut vasa collige- | |
| rent. Totis castris tumultus hinc contubernales | |
| suos requirentium, hinc onerantium plaustra | 5 |
| perfertur ad regem. | |
| Fecerant fidem rumori | 17.1 |
| temere vulgato Graeci milites redire iussi do- | |
| mos; quorum equitibus singulis denarium sena | |
| milia <cum distributa essent, peditibus singula,> | |
| ipsis quoque finem militiae adesse credebant. | 5 |
| Haud secus quam par erat territus, qui Indos | 18.1 |
| atque ultima Orientis peragrare statuisset, prae- | |
| fectos copiarum in praetorium contrahit obor- | |
| tisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari | |
| se victi magis quam victoris fortunam in pa- | 5 |
| triam relaturum conquestus est; | |
| nec sibi igna- | 19.1 |
| viam militum obstare, sed deum invidiam, qui | |
| fortissimis viris subitum patriae desiderium ad- | |
| movissent, paulo post in eandem cum maiore | |
| laude famaque redituris. | 5 |
| Tum vero pro se | 20.1 |
| quisque operam suam offerre, difficillima quae- | |
| que poscere, polliceri militum quoque obse- | |
| quium, si animos eorum leni et apta oratione | |
| permulcere voluisset: | 5 |
| numquam infractos et | 21.1 |
| abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem | |
| et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se | |
| facturum esse respondit; illi modo vulgi aures | |
| praepararent sibi. Satisque omnibus, quae in | 5 |
| rem videbantur esse, compositis vocari ad con- | |
| tionem exercitum iussit, apud quem talem ora- | |
| tionem habuit: |