| LIBER VI | |
| * * * pugnae discrimen immisit obtrunca- | 6.1.1.1 |
| tisque, qui promptius resistebant, magnam par- | |
| tem hostium propulit. | |
| Coeperant fugere vic- | 2.1 |
| tores <et>, donec avidius sequentes in planum de- | |
| duxere, inulti cadebant; sed ut primum locus, | |
| in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimi- | |
| catum est. | 5 |
| Inter omnes tamen Lacedaemonios | 3.1 |
| rex eminebat, non armorum modo et corporis | |
| specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno | |
| vinci non potuit. | |
| Undique nunc comminus | 4.1 |
| nunc eminus petebatur diuque arma circum- | |
| ferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia | |
| vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo | |
| sanguine effuso destituere pugnantem. | 5 |
| Ergo | 5.1 |
| clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra | |
| referebant iactationem vulnerum haud facile | |
| tolerantem. | |
| Non tamen omisere Lacedaemonii | 6.1 |
| pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequi- | |
| orem locum capere potuerunt, densatis ordini- | |
| bus effuse fluentem in se aciem excepere. | |
| Non | 7.1 |
| aliud discrimen vehementius fuisse memoriae | |
| proditum est. Duarum nobilissimarum bello | |
| gentium exercitus pari Marte pugnabant. | |
| Lace- | 8.1 |
| daemonii vetera, Macedones praesentia decora | |
| intuebantur; illi pro libertate, hi pro domina- | |
| tione pugnabant; Lacedaemoniis dux, Macedo- | |
| nibus locus deerat. | 5 |
| Diei quoque unius tam mul- | 9.1 |
| tiplex casus modo spem modo metum utriusque | |
| partis augebat, velut de industria inter fortissi- | |
| mos viros certamen aequante fortuna. | |
| Cete- | 10.1 |
| rum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non | |
| patiebantur totis ingredi viribus: spectabant | |
| ergo plures quam inierant proelium, et qui extra | |
| teli iactum erant, clamore invicem suos accen- | 5 |
| debant. | |
| Tandem Laconum acies languescere | 11.1 |
| lubrica arma sudore vix sustinens, pedem dein- | |
| de referre coepit et urgente hoste apertius fu- | |
| gere. | |
| Insequebatur dissipatos victor et emen- | 12.1 |
| sus cursu omne spatium, quod acies Laconum | |
| obtinuerat, ipsum Agin persequebatur. | |
| Ille ut | 13.1 |
| fugam suorum et proximos hostium conspexit, | |
| deponi se iussit; expertusque membra, an im- | |
| petum animi sequi possent, | |
| postquam deficere | 14.1 |
| sensit, poplitibus semet excepit galeaque stre- | |
| nue sumpta clipeo protegens corpus hastam | |
| dextera vibrabat ultro vocans hostem, si quis | |
| iacenti spolia demere auderet. | 5 |
| Nec quisquam | 15.1 |
| fuit, qui sustineret comminus congredi: procul | |
| missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retor- | |
| quens, donec lancea nudo pectori infixa est. | |
| Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens | 5 |
| caput clipeo paulisper excepit, dein linquente | |
| spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma | |
| procubuit. | |
| Cecidere Lacedaemoniorum V mi- | 16.1 |
| lia et CCC, ex Macedonibus haud amplius M; | |
| ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in | |
| castra. | |
| Haec victoria non Spartam modo sociosque | 5 |
| eius, sed etiam omnis, qui fortunam belli spec- | |
| taverant, fregit. | |
| Nec fallebat Antipatrum dis- | 17.1 |
| sentire ab animis gratulantium vultus, sed bel- | |
| lum finire cupienti opus erat decipi. Et quam- | |
| quam fortuna rerum placebat, invidiam tamen. | |
| quia maiores res erant quam quas praefecti | 5 |
| modus caperet, metuebat. | |
| Quippe Alexander | 18.1 |
| hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne | |
| tacitus quidem indignabatur suae demptum glo- | |
| riae existimans, quicquid cessisset alienae. | |
| Ita- | 19.1 |
| que Antipater, qui probe nosset spiritus eius, | |
| non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed | |
| concilium Graecorum, quid fieri placeret, con- | |
| suluit. | 5 |
| A quo Lacedaemonii nihil aliud quam | 20.1 |
| ut oratores mittere ad regem liceret precati | |
| veniam defectionis praeter auctores impetrave- | |
| runt. Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat | |
| a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX | 5 |
| talenta dare iussi sunt. | |
| Hic fuit exitus belli, | 21.1 |
| quod repente ortum prius tamen finitum est, | |
| quam Dareum Alexander apud Arbela supe- | |
| raret. |